Bibliotheca Classica Latina Sive Collectio

발행: 1829년

분량: 701페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

sed semper. Verum hoc interest, quod majora nos lu

. Cap. VIII.

16. Melius igitur Seneca omnium Stoicorum acutissimus , qui vidit nihil aliud esse Naturam, quam Deum. Ergo, inquit, Deum non laudabimus , cui naturalis est virtus p Nec enim illam didicit ex ullo. Immo laudabimus; quamvis enim naturalis illi sit, sibi illam dedit, quoniam Deus ipse natura D8t. n

Lib. III, eap. XV.

I . Eodem ductus errore Seneca quis enim veram viam teneret, errante Cicerone p) : si Philosophia, inquit, nihil aliud est, quam recta vivendi ratio; vel, honeste vivendi scientia ; vel , ars recte vitae agendae. Non errabimus , si dixerimus philosophiam esse legem bene honesteque vivendi. Et qui dixerit illam regulam vitae, suum illi nomen reddiderit. n

ibidem.

18. Item Seneca in Exhortationibus, a Plerique, inquit , philosophorum tales sunt, ut sint diserti in convicium suum ; quos si audias in avaritiam , in libidinem , in ambitionem perorantes, professionis indicium putes radeo redundant ad ipsos maledicta in publicum missa quos non aliter intueri decet, quam medicos , quorum tituli remedia habent, p7xides Venena . .

ibidem.

I9. κ Faciet sapiens, inquit idem Seneca, etiam quae non probabit, ut etiam ad majora transitum inveniat :nec relinquet bonos mores, sed tempori aptabi : et qui- Duiliaso by Cooste

402쪽

EX LIBRIS SENECAE. 39r

hus alii utuntur in gloriam, aut voluptatem, utetur agendae rei causa. v Et paulo post : α Omnia quae luxuriosi sa-ciunt, quaeque imperiti, faciet et sapiens, sed non eodem modo, eodemque proposito. uCap. XVI ei dem libri.&o. Et Seneca, a Nondum sunt, inquit, mille anni, ex quo initia sapientiae nota mola) sunt. v Multis ergo seculis humanum genus sine ratione vixit.

ar. Fuisse Seneca inter Stoicos ait, qui deliberaret, utrumne Soli quoque suos populos daret; inepte scilicet, qui dubitaverit.

cap. XXV.

aa. Platonem quidem redemisse Anniceris quidam traditur sestertiis VIII . Itaque insectatus est conviciis r demptorem Seneca, quod parvo Platonem aestimaverit.

Lib. V, e P. IX.

23. Qui volent scire omnia, Senecae libros in manum sumant, qui morum mitiorumque publicorum et descr*tor

verissimus , et accusator acerrimos fuit. Ei dem libri eap. LIII.

x 4. Recte igitur Seneca , incongruentiam hominibus objectans, ait: a Summa virtus illis videtur magnus animus ; et iidem eim, qui contemnlt mortem ', pro surioso habent; quod est utique summae perversitatis . ni. Redemisse Anniseris sestertiis to. I lissime , ut neutro genereaeeipias octono sestertia: id est, Phi-simicos dueentos eireiler - . Sunt enim ipsae viginti mιmae, quibus veniisse eum Laertius se irait; eisi alii augent ad triginta a. AHem eum, via eonum a

403쪽

Lib. VI, cap. xVII.

25. Item Senecae in libris moralis philosophiae dicentis : α Hic est ille homo honestu8, non apice purpurave, non lictorum insignis ministerio, sed nulla re minor :qui quum mortem in vicinia videt, non sic perturbatur, tanquam rem novam Viderit : qui, sive toto corpore tormenta patienda sunt, sive flamma ore recipienda est , give extendendae per patibulum manus , non quaerit quid patiatur, sed quam bene. v Qui autem Deum colit, haec patitur, nee timet.

Lib. VI, cap. XXIT.

26. Nec lucrari se quisquam putet, si delicti conscium non habebit; scit enim ille omnia , in cujus conspectu vivimus : nec , si universos homines celare possumus , Deum opo8sumus, cui nihil absconditum, nihil potest esse secretum. Exhortationes suas Seneca mirabili sententia terminavit . u Magnum , inquit, nescio ' quid, majusque quam cogitari potest, numen est, cui vivendo operam damus : huic nos approbcmus. Nam nihil prodestipelusam egse conscientiam : Patemus Deo. v Quid verius dici potest ab eo qui Deum nosset, quam dictum est ab homine verae religionis ignaro p

27. Idem in eiusdem operis primo : a Quid agis p inquit; quid machinaris p quid abscondis p Custos te tuus sequitur. Alium tibi peregrinatio subduxit, alium mors,tem. De Perἱpateticis sermo, qui sententia , et merito Laetantio lau- abhorrent mortem spontaneam. data. Sed nota, quod elauserit Exhora. Non viae , se. sacerdotum. taliones Senem: sieut et eadem Phy- a. Maruum nescio viaid. Mirifiea aiologiam nostram, de Divinis. Lys.

404쪽

ΕX LIBRIS SENECAE. 393

alium valetudo : haeret hic, quo carere nunquam pote8. Quid locum abditum legis, et arbitros removes p Putas tibi contigisse, ut oculos omnium efffugias p Demensi quid tibi prodest non habere conscium, habenti conscientiam p ,

Eiusdem, eap. xxv.

28. Quanto melius et verius Seneca p a Vultisne vos, inquit, Deum cogitare magnum et placidum, et maiestate leni verendum p amicum , et semper in proximo p non immolationibus, et sanguine multo colendum : quae enim ex trucidatione immerentium voluptas est p sed mente pura , bono honestoque proposito p Non templa illi, congestis in altitudinem saxis exstruenda sunt: in suo cuique

consecrandus est pectore. v

Lib. VII, cap. XVa

29. Non inscite Seneca Romanae urbis tempora distribuit in aetates. a Primam enim dixit insantiam sub rege Romulo suisse, a quo et genita, et quasi educata sit Roma :deinde pueritiam sub caeteris regibus , a quibus et aucta sit, et disciplinis pluribus, institutisque sormata : at vero Tarquinio regnante quum iam quasi adulta esse coepimet, servitium non tulisse, et, reiecto superhae dominationis jugo, maluisse legibus obtemperare, quam regibus : quumque esset adolescentia ejus fine Punici belli terminata, tum denique confirmatis viribus Coepisse iuvene8cere. Sublata enim Carthagine , quae tam diu aemula Imperii suit, manus suas in totum orbem terra marique porrexit :donec regibus cunctis et nationibus Imperio subjus

i. Non inuise Senem. mee ad mento fuisse. Non puto hue sacere , Flora historiam, quae exstat, rese- et res inspecta dicet : quia alia inrunt , et colligunt Senecam cogno-- Floro divisio, aliisque finibus aetates

405쪽

tis, quum jam bellorum materia deficeret, viribus suis male uteretur, quibus se ipsa consecit. Haec suit prima ejus senectus, quum bellis Iacerata civilibus, atque intestino malo pressa , rursus ad regimen singularis imperii recidit, quasi ad alteram inlantiam revoluta. Amissa enim libertate, quam Bruto duce et auctore defenderat ,

ita consenuit, tanquam sustentare se ipsa non valeret , nisi adminiculo regentium niteretur. n

3o. Claudia. virgo Vestalis , quum in suspicionem venisset stupri, et simulacrum matris Idaeae in vado Tiberis haereret, ad comprobandam pudicitiam suam sertur cingulo duxisse navem, quam multa millia hominum trahere nequiverant. α Μelius tamen, inquit Lucani poetae patruus, cum illa esset actum, si hoc quod evenit, ornamentum potius exploratae fuisset pudicitiae , quam dubiae patrocinium. B

3x. Scripserunt Aristoteles, et Plutarchua, Et noster Seneca de matrimonio libros, ex quibus et superiora no nulla sunt, et ista quae subjicimus. α Amor, formae oblivio est, et insaniae proximus, foedum minimeque ConVenienR animo sospiti vitium, turbat consilia, altos et genero8OS.

spiritus frangit, a magnis cogitationibus ad humillimas detrahit : querulos, iracundos, temerarios, dure imperiosos , sexviliter blandos, omnibus inutiles , ipsi novissime amori, facit. Nam quum fruendi cupiditate insatia-

terminantur. Conser, agnosces. Ergo L. patre, agi erediderimus. Cuius verius, ipsius Senecae seriptum hoe opinionis rationes vide infra. Nova fuisse; et Florum imitando decer- Fragm. p. έta. not. I. De utroquepsisse. de M. Seneea, Seneca Fabrie. Bib. Lat. t. II. p. 87.

406쪽

hili stagrat , plura tempora suspicionibus , lacrimis , conquestionibus perdit, odium sui lacit, et ipse novi si me sibi odio eSt. n

Paulo infra.

32. Resert praeterea Senem, si CognoVi88e Ae quemdam ornatum hominem, qui exiturus in publicum, fascia uxoris pectus colligabat, et ne puncto quidem horae praesentia ejus carere poterat, potionemque nullam nisi adt rius tactam labris, vir et uxor hauriebant : alia deinceps non minus inepta facientes, in quae improvida vis ardentis essectus erumpebat. n

33. v Nam quid , ait Seneca, de viris pauperibus diacam p quorum in nomen mariti, ad eludendas leges quae

Contra caelibes sunt, pars magna Conducitur. Quomodo potest regere mores, et praecipere castitatem , et mariti auctoritatem lucri, qui nupsit Θ sB. Ausumi Nus, de eivitate Dei, lib. VI, cap. X. M. DE SUPERSTITIONE.

Hunc Iocum prae aliis omnibus Iaudat Iustus Lipsius , ut poteacumine, prudentia, liberiate praeclarum ; ita ut illum in suis Electis, lib. II, e. XVIlI, inseruerit et peculiaribus notis ornaverit, quas hie suo quasque loco apponendas curavimus. Postquam I sum exscripsit, exclamat: fragmenta, et quidem tota. Juvit enim describeret atque utinam plural Nam quid non solum liberius, sed melius, ac

t. Qui nupsit. Nempe paupereu- et manum venit, saeturus quod iu-lus ille , umbratilis maritus. Qui nu- betur , et obnoxius tit semina. Nambere dieitur aspere, quoniam in leges nisere proprie de semina dieitur.

407쪽

tius, priadentius potuit, in impiam illam pietatem p ut si non

vagus aut vanus tibi sensus , habebis , Lector, quod huic etiam aevo serviat; quo religionum , ut sic dicam, thyrso Percussae , bacchantur ac gallantur multorum mentes. Sed ut maneam in meo cisco , promit haec Augustinus e libro Senecae quem contra Superstitiones scripsit. Qui, ut optima pleraque, periit : sed memoria tameta ejus apud Tertullianum etiam, in Mologetico hoc velut auctoritatis firmae telum intorquentem contra Gentes. Infrendite , inquit, divumate ἰ sidem tamen estis qui Senecam Hia quem pluribus et maioribus do susterstitione Nestra perorantem reprehendistis. Ubi seripsisse Doctorem magnum censeo, aliquampluribus : qua forma et conjunctione in Apuleio, immo et in Ciceronis Verrinis lego, aliquammullos.) Et alludere quidem Tertullianus ad hune titulum, De Superstitione, videtur. Non tamen nego, quin pluribus locis, immo libris hoc argumenti genus tractarit Annaeus , praesertim in Exhortationibus t quas Lactantius aliquoties nominat, et adducit sententias haud dispares istis. .

Libertas sane, inquit Augustinus, quae huic defuit, ne istam urbanam theologiam theatricae simillimam, aperto sicut illam reprehendere auderet, Annaeo Senecae, quem nonnullis indiciis invenimus Apostolorum nostrorum Claruisse temporibus , non quidem ex toto, verum ex aliqua parte non defuit. Adsuit enim scribenti, viventi defuit. Nam in eo libro quem contra superstitiones condidit, multo copiosius ac vehementius reprehendit ipse civilem istam et urbanam theologiam, quam Varro theatricam atque sabulosam. Quum enim de simulacris ageret :

1. Quem non uis indisiis. Ap stes. nostri Martiisse tempor. Quibus

indieiis, o Augustiner Illisne Episto-iarum ad Paulum quas vide itiis ) pSuspiramur id te suspieatum; sed frustra : quia vanae illae, et ab inscito imposiore t et honis sana humeris Dieronymus qui admisit, ei habuit fidem. Tameti quid indieiis opus P Aqua et aere isto liquidius est, eomparem aetate Senecam Apostolis fuisse, et vixisse Claudii ae Neronis aev

408쪽

EX LIBRIS SENECAE. 3s

a Sacros, inquit, immortales, inviolabilesque deos in materia vilissima atque immobili dedicant. Habitus illis ho

minum, serarumque, et Pi Seium, quidam Vero mixtos ex diversis corporibus induunt . Numina vocant, quae si spiritu accepto subito Oocurrerent, mon8tra haberentur. iiDeinde aliquanto post, quum theologiam naturalem praedicans, quorumdam philosophorum sententias digessisset; opposuit sibi quaestionem, et ait: α Hoc loco dicet aliquis :Credam ego caelum et terram deos esse, et supra lunam alios, alios infra Θ Ego seram aut Platonem , aut Peripateticum Stratonem , quorum alter secit Deum gine corpore, alter

sine animo p v Et ad hoc respondens , R Quid tandem pinquit : veriora tibi videntur T. Tatii, aut Romuli, aut Tulli Hostilii somnia P Cluacinam T. Tatius dedicavit deam, Picum Tiberinum quo Romulus, Hostilius Pavorem atque Pallorem , teterrimos hominum assectus : quorum alter mentis territae motus est, alter Corporis, ne

morbus quidem , sed color Haec numina potius credes, et caelo recipies p η Do ipsis vero ritibus crudeliter tur

pibus , quam libere scripsiti u Illo, inquit, viriles sibi

partes amputat, ille lacertos secat. Ubi iratos deos timcnt, qui sic propitios habere merentur ' p dii autem nullo ipsi debent coli genere , si et hoc volunt. Tantus est perturbatae mentis et sedibus suis pulsae suror, ut sic dii pla-x. Quidam vero misi. ete. Lips us, in Eleelis seribit: quid vere mixto sensu dioersis rumoribus in tine. Libri veteres, inquit in nota. mixto sexti. Quod haud improbo , quasi emare et foemina eompositi quidam di

vi : tit Hermathenae . Hermeraeles. Mixto sensu tamen praeseram, ut ve

lit deos eomponi et miseeri ex hominibus simul serisque, et animantibus quibus diversi sensus. Quod in pietura et fetura stultissime receptum illis seimus. a. Quorum alter mentis terrum motus ese, citier comoris : ne mombus quidem , sed eolor. Si altendis, omnino ex subiecta sententia , utrobique aut motus seribendum, aut

moretis. Atque illud potius. o. Ubi iratos Deos timent, qui sie

409쪽

398 FRAGMENTA

. centur, quemadmodum ne homines quidem. saeviunt.

Teterrimi, et in fabulas traditae crudelitatis tyranni,

laceraverunt aliquorum membra , neminem sua lacerare

jusserunt. In regiae libidinis voluptatem castrati sunt quidam , sed nemo sibi ne vir esset, jubente domino, manus intulit . Se ipsi in templis contrucidant vulneribus suis ac sanguine supplicant. Si cui intueri vacet quae iaciunt, quaeque patiuntur ; inveniet tam indecora honestis, iam indigna liberis, tam dissimilia sanis, ut nemo fuerit dubitaturus furere eos , si cum paucioribus surerent : nune sanitatis patrocinium est, insanientium turba. v Iam illa quae in ipso Capitolio sic ri solere commemorat, et intropide omnino coarguit, quis credat nisi ab irridentibus, aut

furentibus fieri p Nam quum in Sacris AEgyptiis Osirim

lugeri perditum, mox autem de invento magnum esse gau

dium derisisset; quum perditio ejus inventioque singatur, dolor tamen ille atquc laetitia, ab eis qui nihil perdide

runt, nihilque invenerunt, veraciter exprimatur :.u Hai tamen, inquit, furori Certum lcmpus c8t. Tolerabile cst,

semel in anno insanirc. In Capitolium perveni : pudebit publicatae dementiae, quod sibi vanus furor attribuit,ollicit. Alius numina Deo subjicit , alius horas Iovi nu

pro uos merentvry Aeute; nee alius

Quintiliani limes illius et Alliei ii

me iudiee audiet in deelamatoris sensus , in Fanati eo e Istud si Deus o gu , iratus est. a. Sed nemo sibi ne vir esset, iu-

Bente domino,mantis ιnωtit. Iallem, IMente animo. Nam ut a dominis

quidam ad id adaeti, cur pernegemus pAlsus numina Deo sti*icit. Legebam . Iumino. Et carpi eensebam eos. qui cereos lychnosque passim elara luee aetendebant in templis. Laetantius libro I: ω laetant hostias Deo , tanquam esurienti ; profundunt vina , tanquam sitienti; accendunt lumina,velut in tenebris agenti.isAt liber vetus et bonus, quem nactus sum ex dissipata bibliotheea Baiava mundana, refert nO-na. Et videnum Oeeullior ritus sit, tanquam diis ad,titerint sui nomenclatores . quitatulantium sive adorantium nomina velut neseiis ingererent : ambitione videlicet et ritu qui inter proeeres Romanos. Mihi boe assidere ineptiis iis videtur, quae sequuntur.

410쪽

EX LIBRIS SENECAE. 399

tiat', alius lictor est, alius unctor', qui vano motu brachiorum imitatur ungentem. Sunt quae Iunoni ac Minervae capillos disponant, longe a templo non tantum a simulacro stantes, digitos movent ornantium modo. Sunt quae speculum teneant , sunt quae ad vadimonia sua deos

a. Alius horas Moi nuntiat. Ita enim mos passive apud alios etiam Deos. Martialis de Iside : κ Nunciat

octavam Pariae sua turba iuveneae. is

opuleius libro XI, de eadem: a Aeduin valvis eandentibus reduetis in diversum , Deae venerabilem conspectum apprecamur, et per dispositas aras circumiens sacerdos rem divinam procurat, supplicamentis solemnibus de penetrali sonte petitum spondeon libat : rebus rite eo um-m iis, inehoatae lueis salutationibus, religiosi primam nuneiantes horam perstrepunt. Μ Quo loeo obiter legendum moneo , dum velis candentibus , fide seripti libet mei. Et sane

vela suisse Mimus ante sanctiores aras

statuasque etiam apud Judaeos quae adduei solitum et reduet. Idem Milesius seriptor, de se initiato : α Sie ad

instar Solis exornato, et. in vitem si mulaeri eonstituto repente velis reduetis , in adspeetum populi errabam.. Quin et Christianorum templissimilis ornatus. Paulinus Nolanus:

in Aurea nune niveis ornantur limina

velis. . Et alibi in VI Natali Felieis.

Ita enim et hodie ex eodem meo eodice emendo Caeterum solemnes salutationes has deorum, ut multa, e tenebris

eruit Jos. Soliget notis in Tibullum : quibus apposite huneee Senecae loeum addes, et alterum ex Epistola xcV, S έr . n Vetemus salutationibus matutinis iungi . et soribus adsidere templorum. Humana ambitio istis ossetis eapitur et Deum colit, qui novit. M Vide notam. a. Alitis lictor est, oliua uoctor.

Displieet hie lictor, seribo , lor. Id

enim nomen inter omela divina. In lapid bus legi : Disci ULus. FIcTORUM. PonTisicum. Item : Facma. v. v. id est. Virginum Vestalium. Alibi: Fieτο- m. ror Taraeuae. Quid fuerint, Isidorus explieat aperte simul et ad nostram mentem apte: R Fictor, inquit, a componendo et fingendo , velut qui eapillos mulierum linit et pertraetat, ungit et nitidat. . Nam alias Fietor Latinis, qui Graecis Plastes , notione magis vulgari. Agnoscit autem haη easdem vanitates in deorum cultu

Vestitores suos diis suisse, Iulius Fi mieus me doeet libro III : α Mereurius , inquit, eum Venere in tertio ab horoseopo loco, laetet vestitores

deorum. N

3. Sunt quo Me Ium teneant. Insignis, nee vulgo nobilis hie ritus. Speeulum autem diis praesertim sceminis tenebant ostendebantque, quasi ad inspiciendum explorandumque Aa- isne eultae. Seneea ipse in Epistolis :αVetemus lintea et strigiles Iovi sesere , et speculum tenere Iunoni. . Ubi

lintea et strigiles ad balinea sellieet reseres, quasi lotione quoque Iovi usus. Apuleius de iisdem speculis ne illustrat, Milesiar. XI. De pompa Isidis : α Mulieres, inquit, candido

SEARCH

MENU NAVIGATION