Sancti patres vindicati a vulgari sententia, quæ illis in controuersia de Immaculata Virginis Conceptione imputari solet, vindice F. Francisco Biuario, MantuaCarpetano, S. theologiae magistro, ..

발행: 1624년

분량: 402페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

ai AN SELMI VINDICAT i

dentia, ut Haraldi tyranni vires extenuaret, apparuit tunc S. Eduardus Rex recens mortuus)cuidam Alexio Abbati Ramesiae , viro religioso docens : Mari 2 dic Haraldo, ut homines, qui contra ius, mas regni huius fines inuadunt, aggrediatur

secure: ego enim ero Dux 2protector exercitus , quo

niam iuntitiae gentis huius aresse non possum; per me enim reportabit vice hac de hoste triumphum. Vice, inquit, hac , quia paulo post victoria cum regno , Guillermo cessura crat. Quid igitur nunc desiderari oportet λ Si Alexius crat tunc temporis Abbas Ramesiensis , & in Daciam non mittitur Alexius, sed Herluinus qui erat Abbas in Normania; nequaquam in epistola legendus est Abbas Remesensis , sed Beccensis. Certe ut meum promam sensum , dubio procul mihi est in antiquis codicibus Beccensem legi , inde autem ab imperito aliquo facile R. in R. de duplex cc. in m,mutatum fuisse, & sic eo - rupte lectum in Remensem : caeterutra cum de rebus Anglicis hic ageretur, & Remesia in Amglia sit, Remensis vero urbs Campaniae Galliarum, aliquis Remensem in Remesensem commutauit. Sed de his satis.

f. s. Haberi ex diritas, S. Anselmum, pri

mum omnium Conceptionem Virginis c

lebrasse s ei que sesum per Angliam ct

Gallias propagasse. Agitur etiam de aufilare festi Ecclesia Lugdunensis.

Habemus

232쪽

LIB. PRIORIS s. s. ars

HAbemus igitur ex dictis Horruinum ven rabilem Beccensem Abbatem missum misi

se a Guillerino Normaniae Duce,& Angliae Rege in Daciam ut vires & intentionem Canuti Regis exploraret 1, Ex quo manifestum est, ipsi-met , dum iterum in Angliam rediret, mandatum caelitus fuisse de fello Conceptionis Boatissimae Virginis celebrando; quod in epistola refertur. Adhuc autem duas inde utilitates eliciamus , quae maxim E ad honorem sesti spectant , alteram quidem, quod ex hoc notitiam h beamus perfectam,temporis, personae,& caeterarum circunstantiarum , historiae reuelationis; cuius desectu,multi hactenus de ea iure dubitarunt; nec mirum,cum casus qui nomine cuiusdam,& contigisse quodam tempore, in quodam loco resertur, vetularum fabellae potius,quim verae historiae specimen gerat ; & tametsi

in nostra,nomina & circunstantiae totius nego-cij notarentur,erant tamen omnia aeque confusa , ac si notata non fuissent. Altera sit, quam praecipue intendimus, videlicet S. Anselmum principem celebrantium festum fuisse,quandoquidem, quo tempore Heri uino Abbati reuelatio facta est, ipse Beccensis coenobu erat Prior, ut satis in superioribus probatum est 1, celebrarum vero primum, a conuentu Beccens ex historia ipsa liquet; dicitur enim de Abbate:Statuit auum idem festum in Accensi carnobis celebrari, ct

ipse quandiu vixit deuotis obsequiis celebrauit. Certum autem est, reuelationem ipsam ab Abbate

cu Anselmo Priore suo communicata primum;

233쪽

o6 AN SELMI VINDICATI

& ab eodem examinatam & approbatam ; alias minime celebraretur. Hoc ex eo satis liquet, quod res ipsa examine erat & approbatione Theologorum digna; Anselmus aute sui temporis facile princeps; reuelatione vero satis superque commendabant, tum sanctitas & discretio Abbatis, tum quod non in somnis vel in angulo illi seorsum oranti, vel quiescenti facta fuit, sed publice coram nautis , & quo quot nauem illam conscenderant; Cumque de salute corporum essent desserati sinquit aut hoc ei ist olae animarum

solummodo magnis clamor ibis statem Creatori sis commendabant. Et ecce Fubito consuriunt quendam venerandae habituiunis virum, &c. Non igitur solus Abbas conspexit super tumidas maris via das deambulantem caelestem illum nuntium, qui de summis caelorum sornicibus inundo notitiam festi Conceptionis attulit; sed quotquot

in naui erant. Ex quo & caeteris rei circunstantiis,ac patenti sedatae tempellatis miraculo subsequuto , facile fuit Anselmo reuelationem to igio approbare : quo fit ut iudicio factum sit,ut festum in monasteri0 suo celebraretu': nam,ut

ait in eius vita Edsneros. Quidquid i decet) agi oportebat, sub Ayselmi Prioris dissuestione febat. In

Abbatem post annos tres asstum plus celebritatem continuasse dubium non est; ac postmodum in Cansuriensem Archipraesulatum, & totius Angliae Primatum euectus, tota Anglia celebrem secit ue atque ubicumque acceptus erat,

promulgauit:id quod restimonio Concili, Cantuariensis probarum xeliquimus. in .

234쪽

i Cum vero certum sit nobis , ex superius dictis, S. Anselmum festiuitati Conceptionis dedisse principium, & alias Ecclesiam Lugdunensem eo tempore celebrem ipsam habui ite, quod

epistola Bernardi abunde comprobat ; consc-quens est, ut ab Anselmo eam acceperit. Et tametsi sufficeret ad hoc probandum ipsus Amselmi Epistola ad Episcopos Angliae, & uniuersos Orthodoxos scripta , & notitia festiuitatis Anglicanae , ad cuius se exemplum Lugdunenses Ecclesiae consormaret; proculdubio mihi est, S. Anselmum sua praesentia , Lugduni festum eiusmodi instituisse. Vt hoc suadeamus doctis& piis viris , satis erit ostendere Anselmum Lugduni non semel constitisse,nec in transitu quidem, & leuiter eam urbem attigi ite, sed multu inibi tempus consumpsisse, & saepe Lugduni

commoratum. Inde vero satis elucebit,festum, quod tantopere ipse reuerebatur,& tota Anglia celebre fecerat, Lugdunensibus quoque communicasse Sed quando Lugdunum accessit Anglicanus EpiscopusῖNimirum cum a Guillermo I LAngliae Rege, piae dicti Guillermi I. & Normaniae ducis filio,eo quod iura Ecclesiae defenderet exagitatus, cxtra Anglia peregrinari coactus fuit circa annum Domini Io97. cum Vrbano II. Romano & uniuersali Pontifice de iis rebus acturus. Et quidem Edinerus socius eius itineris, nam & testem oculatum hab mus hac in re lib. et .vitae ipsus multa scribit in hac sententiam, Anselmm itaque salt) extra Angliam positus, magnifice latatus est, ct multiplices Deo gratias O s erit,

235쪽

ii 8 AN SELMI VINDICATI

est. Cum autem Lugdunum venisset, ct ab A chiepiscopo ciuitatis ipsius gloriose ceptim fuisset, post diei paucos missis litteris, consilium a Domino Papa de negotio Do qusuit; st quia partim imbecillitate sevi corporis, partim aliis pluribus causii praepeditus , vltra Lugdunum progredi nequa-qμam posset, ei Huripit. Itaque Lugduni resedit

reditum nuntiorum Dorum ibi spei Zans. Post tempus Roma nunti' redeuntes , quoniam omni sibi ata excusetione, eum ad se Papa properare praec perit , referunt, &c. Honorifice admodum ab Urbano susceptus , cum eo Barense Concilium contra errores Graecorum celebrauit; cum tamen prius in Capuana Prouincia libro ur Deus homo , vltimam manum imposuisset. Finito Concilio orator quidam Regis Angliae obtinuit ab Urbano , ut inducias Regi Anglia daret de cause Anselmi. guod Anselmus agnosiens illico Lugdunum redire volebat, videanimum eius circa Lugdunenses in sed prohibitus a Papa est propter Concilium quod se tertia

hebdomada Paschae Roma habiturum statuerat. S luto conuentu c Lateranensi) accepta licentia Roma digredimur: via vero redeundi multis erat periculis obnoxia , sed protegente nos Domino , pericula cun Za euasimus, ac Lugdunum illasi perueniamuι. Vbi Ρmmo cum honore gaurioque mepti, est a Fontifice riuitatis , venerabili filicet Hu ne detenti , mansionem nostram illic firmauimimamissa omni Mucia vivente Rege Guisiermo in Angliam remeandi. Habitus es ergo ibi Ans

236쪽

mus non sicut hospes , aut peregrinus , vere stat indigena ct loci Dominus. Irinde nussu mi ius visis Antistes, eo praesente, βιο volebat loco praesidere , sed praesidente ubique Anselmo, ille mira humilitate , ct honestate praditus, inferioris 2

quasi seu fraganei loco simul st officio fungebarum

per hae ut Episcopale oscium per totam parochiam sisam pro veste exerceret, in voluntate rim, ac deliberatione constituit. Luod i per loca v cina innotuit . ili frequens populorum concurse' factus est, unctionem sacri chrismatis per impositionem manus istius poscentium s ibi conferri. At i te omnes ad gratiam ipsius jacramenti admittebat, haut spissime in hoc totus dies expenderetur, O nos qui ei ministrabamus graui taedio a ceremur, ipso semper iucundo, ct hilari vultu existente. Creuit autem ex hoc in eum mira quaedam , ct in sedibilis a liniis omnium , ct bonitas eius diuulgaba rur per circuitum. Pςrgit author enarrare mirocula , quae meritis S. Patris , Deus toto Lugdunensi tractu operatus fuit illis diebus ; &quod Cluniacum secedens iterum Lugdunum reuersus est. Itaque s ait in in habitaculum nostrum Lugdunum reuersi , quietam vitam ab omni inmultu negotiy saecularis agebamus : -- selmus vero veram vitam servi Dei in sanctis meditationibuι, in omni sexu agatis , ct ordinis hominum ad se venientium aedificarionibus ,

caterarum virmium exhibitum ι exercebat. Peria etiam temporis scri8sis librum unum de com ptu virginal, , O peccato Originali. De

237쪽

rro AN SE L MI VINDICAT;

De tempore autem inseri , Hinc exiiij nostri anno tertio, qui quo a Roma Lugdunum venimus erat

secundus, tuis Anselmis Maincianum, monasterium Cluniacense Sanctimonialium. Postera die , cum inde digressi Lugdunum venissemus ; &c. Refert alia quae S. Doctori acciderunt Lugduni existenti, quousque mortuo Guillermo II. Angliae Rege, i nouo Rege Henrico, in Angliam vocatus abscessit. Habemus Anselmum non paucis annis Lugduni commoratum fuisse , &quasi ciuem ac domesticum inibi habitum; &quam benevolo erat animo in Lugdunenses a

sectus: quandoquidem illic quasi in domo propria degebat. Addit Edinerus, iterum reuersum ille ab Anglia denuo Regi Henrico infestu,& Lugduni iterum resedisse; Perueniens ergo Lugdunum resedit ibi ex more antiquo,in pace,2 quiete,propriam praefati Hugoni eiu em urbis Archiepiscopi, domum inhabitans , quousque post annum& dimidium, ira Regis sopita, iterum in Angliam se recepit. Quis igitur credere renuat, Anselmum dedi isse principium Lugduni festo Co-ceptionis B. virginis, quandoquidem constat alias ipsum fuisse festi promulgatorem,ubicunque audiri potuiti Cui accedit,eo loci scripsisse auream illam sententiam , libro de Conceptu

Virginali,& peccato originali insertam ,quarta topere credita est in fauorem Immaculatet Conceptionis sacere; Decens erat, ut ea puritate , qua maior sub Deo nequit intelligi,Uirgo ira niteret,&c. ut vel inde credamus de mysterio Concepti nis tunc temporis etiam eῖisse.

S c. Scr. .

238쪽

L I B. PRIORIS M. 6. I

g. 6. Scripsisse Anselmum sermonem de festo Conceptioris: quis Age sit.

SEd & ferino ille specialis, quem Anselmus

composuit de Conceptione immaculata B. Virginis Maria cuius initium est, Hodierna die, satis suadet non solum promulgasse sestum ipsius in Anglia, sed etiam Lugduni. Habent eum sub Homiliae nomine nonnulla Breuiaria, praesertim segobiense antiquum ,& cognoscunt ipsum sub titulo Sermonui, Ioannes Ba chori ius antiquus, eximiusque Theologus in A. sent. d. a. q. .art. i. & Bernardinus Bustus Seria O . & 8. de Conceptione; & ex familia S. Dominici Io- . annes Herolt serna. de eadem Concepi. eumque Petrus de Hojeda transcripsit in sua insormationerro Immaculata Conceptione cap. I i. Et quod caeteris praestat,bonam eius partem re- peri in M s. codice qui fuerat Card. Baron ij,& asseruatur in Bibliotheca Varcellensi, seu Ora torij Rom. sub tit. Tomus X. vitarum S S. sol.

Sermo S. Anselmi Episcopi in die Concoptionis B. Virginis Mariae.

Moo iERNA die fratres Charissimi, sanctae Dei genitricis Virginis Mariae Conceptionem celebramus, quae Omnium rerum nobis genuit Creatorem: & ideo cum summis praeco

239쪽

rii AN SELMI VINDICATI

praeconiis & summa deuotione huius est excolenda Conceptio, quae salutem mundo perdito contulit. Quis non tantae Conceptionis obstupescat miraculum Z Hodie concepta est Virgo Maria, quae Altissimi Patris filium ex Virginali utero edidit nobis. 8 Hodie concepta est stella caeli; hodie concepta est palma virtutum,hodie concepta est ianua caelorum. o ineffabile gaudium t 5 admirabile sacramentuml o inauditum

miraculum i Deus ante saecula ex hac Virgine, cuius hodie conceptionem colimus, carnem a sumere dignatus est. Laetentur igitur caeli, quia hodie concepta est Virgo, per quam restaurantur perdita agmina Angelorum. Exultet mundus, quia hodie concepta est Virgo , per quam diluitur omnis culpa,vulpina fraude illata.Tre-

mescat infernus, quia hodie concepta est Vi o , p x qu m reddidit illos, quos tenebat cru-

eli carcere clausos. Congaudeamus & nos pari consensu , fratres charissimi, & cum suaui- bus hymnis dulcia cantica modulemur , quia hodie concepta est Virgo , per quam meruimus accipere Dominum nostrum Iesum Chri-

stum.

Quisquis autem parui pendendum putat huius Virginis celebrare Conceptionem, nec moretur eise cum fidelibus, nec postea cognoscere Saluatoris aduentum.Quae enim festiuitas huie est praeponenda, per quam omnium festiuitatum est exorta deuotio λ Haec namque Virgo, est mater aeterni luminis : haec est sponsa ca

testis sponsi , Angelorum gubernanti. impe

rium:

240쪽

LIB. PRIORIS g. 6. 22

rinm : haec est Virgo puerpera, domicilium castum, receptaculum Dei omnipotentis dignissimum;cuius Reginae generationem ex Dauidica stirpe, Sanctorum Euangelistarum ordo nobis descripsit: unus cnim illorum , per Regiam stirpem descendens id est, descensum scribens de nutus Virginis Conceptione sic est cxoisus.

Liber generationis Iesu Christi, filii David, filij

Abraham. Nulli ergo sit pigrum , nulli onerosum celebrare cius festa. sciendum , quod sicut in Ecclesia Natiuitas eius colitur , sic debct & coli Conceptio: nisi

conciperetur,minime nasceretur. Ita illa Dei nascitur, δί concipitur: quae nisi nasceretur,mundi Redemptor ex ea non nasceretur. Imo si diuina

gratia prospiciatur, spiritualis Conceptionis eius dies, maior fore approbatur, quam Nati uitatis. Res enim maior extitit, Adam a Deo creari, quam filios eius de matre nasci. Quisquis igitur Praesul, vel Abbas, aut Praelatus es, recole diligenter eius solemnia , & cu-ctis iube eam coli; quia si eam toto corde ama eris, numquam a gradu tuo depositus eris. In memetipso probaui quod aio. Erubescant Gmnino' qui tantum diem tantaque Sacramenta, In ali- ac mysteria,tenebris ignorantiae detenti, respuut quibus celebrare , eo quod viri & mulieris copula in Conceptione Virginis extitit. Et licet eius CO- sensati ceptione, eo quod carnalis extitit, ' no placeat 'al.yu hodie celebrare; tamen diem illu & noctu,quan- uis sane multis incognita,& lepus &hora spiritualis Coceptionis eius, hodie celebraredelectat: quia

SEARCH

MENU NAVIGATION