장음표시 사용
41쪽
tium, , Me mihisor si iis ta res Ondeo vobis. Hic
igitur pro Bernardo pugnauit in controuersia Conceptionis ; Nicolaus vero Bernardo inui sus,pro immaculatae Conceptionis festo contra Bernardum : pugnas autem ipsas.& controuersias habemus in libris epistolarum ipsius Petri Cellensis , in lucem editis Parisiis anno i 6i3. studio Iacobi Sirmondi Societatis Iesu alumni. Et quidem Nicolaus ille, de quo tam
multa diximus, dum vixit Beria ardus, digitumori suo timore perculsus imposuerat; eo autem ad superos translato, iniquitatem quam dolore conceperat, euomuit, linguam exacuit, & non valens in aliis Bernardum reprehendere,in epistolam quam Lugdunensibus dederat, improbantem festum Conceptionis , stylum & dentem conuertit, & more rabidi canis , ut potuit lacerauit. Praeter odium in disciplina conceptum contra Bernardum addebat calcaria Nico- .lao,patria natiuitatis suae; erat si quidem in Anglia natus, ubi solemne admodum erat festum, quod acriter a Bernardo reprehendebatur. Vnde occasionem nactus, quam quaerebat, religionis , ac deuotionis Marianae , pallio retexit impietatem ; sed non impune : nam e vestigio
surgens Cellensis iam Remensis factus Abbas
Bernardi causam suscepit, defendit,lutauit pro virili; no quidem negans Bernardi sententiam, ac scripta eadem de re, sed eis omnimodo subscribens; attribuensque Anglicae leuitati, quod facile absque Romani Pontificis iudicio Conceptionem Virginis celebraret, Gallicie vero
42쪽
LIB. PRIORIS J. 3. χ3grauitati, quod sine eo non solum ab ea abstineret, sed eam haberet suspectam. Vide totam hanc historiam in epiliolis praedictis. Praemittam tamen ex ipsis quae probant non cum alio Nicolao, Petrum Cellentem de Conceptione Virginis gessisse bellum, sed cum antiquo secretatio S. Bernardi. Sci ipserat quidem epist. i. libri . Petrus Cellec ad Nicolaum Pςxxtra sub titulo isto: Suo secus; & in id stlia: Ouid non 'faciat Nicolaus, qui de nigro D Zus est albiu. Quod fine eidem Nicolao Petrus Cluniacensis dixe- Ponrat: Dilexi te quandiu noster colore fuisti, &c. Ipsi sit 'i ς etiam dedit Cellensis epistolas Σ. & 3. eiusdem
libri .sub titulo, Nicolaostio Petrussum. Ita tertia vero ἡi xit, Mirabili conditassapore literab ais ditati meae componitis, dcc. & inferius, ysint tui, imo mei Claravassenses ; vere tu ex illis es. Et haec
qui de scribebat illi, priusquam a bono proposito resiliret: nunc autem quid Z In Epistola .sequenti haec habentur: Moseu semper suus. Messaquandoque de coelo ad ima videtur defuere. 2 via vero minus iacula feriunt,quae praeuidentur, mandrict moneo,ut caueas tibi a labiis iniquis, ct a lingua doti . Apud nos enim quadam de te disseminatu seint, quibu forte nisi chpeum cauta prouisionis opposue' ris , lassi in Curia poteris. Summi nempe quidam viri cuidam de Curia, qui apud nos est, i ut ipse audiui insius mauerunt, te de Curia dixisse quadam inhonesta, et iefalyum Legatum Domini Papa in his partibus gessisse. Blia nesio virbmsint magis falpa, quam maligna et e conuers. Sapicns es, esto tibi in hos iens. O hominis portentum l o secretarium
43쪽
rium infiduml 5 fictum legatum l Mentior si de
his non loquebatur Bernardus, cum Eugenio Papae scripsit,c ius mihi det,ut ipsa Curia vestra ad purum purgetur Dce mendaciorum eius y Fugit tandem impius nemine persequente , & ad nigredinem primam reuertius, pristinumque suauitatis stylum oblitus, i. accepit a Cellensi epistolam libri 6. suballulo, Ali' Nicolao, utpote qui in alium colore & moribus mutatus fuerat. Ibi vero haec: Iam in dissuetudinem pene abierunt rec
proca flutationes s suo suus quas tu bonus sib
ouina pelle mihiyolebas mittere, ct ego qualis qua lis tibi. Nescis utrum modo sis melior, quam tunc vel otior tamen 2 nigrior ex Prouolutus ergo Ped bus teterrimi idoli peto indulgentiam de nusio reatu. Iam tunc concordiam veterem noua discordia de mediis utriusque cordibus fugauerat; atque in illo vehementi spiritu, qui contexit naues Tharsis Cellensis , dederat Nicolao in Anglia eo temporis degenti epistolam . eiusdem libri 6. cuius inirium, Iniqua forte , &c. quae constat scripta circa annum It 7 I. quo D.Thomas Can-rurientis Antistes martyrio coronatus fuerat, Dam inquit inter alia, Video discera misericordiae Dei nostri, fines ve os copiosi benedictione res er-
A C. pretis namque Martyris Thomae muriensis Archiepiscopi occasus , orientalem nobis fenestram aperuit,st de ei ac patientiae Aa splendore Angli-
cas tenebras i strauit. Non leuci indietum olim dederat Anglici natalis , cum minime veritus suerat Nicolaus discordiae zizania inter Ber- nardum & Petrum Venerabilem seminare , ut Abbatem
44쪽
LIB. PRIORIS M. 3. 27: Abbatem quemdam Angliae,Bernardi nomine, i apud Petrum ipsum,sub quo Anglus reum agei bat,ultra iustum defenderet; in quadam siqui- hdem epistola Bernardi post preces minas inse-
ruit; qua accepta non leuiter in Bernardum P . trus exarsit, quousque humillimam ab eo satisfactionem accepit, quae extat lib. 6. epist. ip-i sius Petri Venerabilis n. . in epistola vero f. i litec inquit Petrus. De reliquo, Pnde me motum prudentia vestra putauit,ho uit. Pro negotio, quod tubur bene notam es, cuiusdam Anglici Abbatis
continebam littera disra; uasi inquiunt, μbuersum sit iudicium , ct de orbe perie, it iustitia, O .
non siit qui eripiat inopem de manu fortiorum eius,e- ωιm ct pauperem a diripientibus eum. Quod tamen constanter negauit Berna idus dicta ste; --: ιι Ginquiens, amanti, quia neque ex corde meo or-: tum est,nec ab ore meo extortum est. Et hec dixerim,
ne forte quis putet cum alio eiusdein nominis Monacho Petrum Cellensem controuersiam 3 ini ille de Conceptione Beatissimae Virginis, non vero cum eo Bernardi secretario, qui correctionem eius no sustinens, iniquo animo sui e semper erga ipsum. Hic igitur in Angliam suam fuga, ut credo, lapsus, & ire coenobio S. Albani ad nigrum habitum iterum admissus , Petrum: praedictum tunc temporis Remensem Abbatem . qtiem sciebat Bernardi doctrina & amicitia cumulatum, a quiete suscitat: epistolam satis prolixam eidem scribit, Bernardum quaqua- uersum lacerans,que,d Conceptionem Virginis
festum apud Gallos pullulans praecidisset. Ita
45쪽
ex responsione Petri Remensis destina itur, Damprima illa epistola Nicolai non extat. Sed iam accipe ipsam responsionem, quae in lib. 6. ipsius est sub numero 23.
Epistola Petri Cesiensis ad Nicolaum.
Petrus S .Remigii Nicolao Monacho
S. Albani. VA c vi & vacuantis animi esset, singulis
quae in litteris tuis sunt, recapitulatis , sigillatim ad verbum respondere. Summam itaque responsionum mearum constringens,& potioribus epistolae tuae dictis adstringens,pacis αbonae patientiae pactum , prius hinc inde interpono, ne quis nostrum cuiuslibet commonitionis scintilla , pro quolibet verbo aduratur, vel
Sola mihi S. Bernardi iniuria donetur , &quaecunque & undecunque vis iacula conglomera, siue ut meam rusticitatem confundas, si ue ut de sensu meo vilissimas sententiarum quisquilias excutias, siue ut thesauros tuos homini pauperi aperias, siue ut nescietem doceas,& sensus tuos fortisimus assertionum repagulis stabilias. Aggredior igitur phantasmata tua,lenocinantia quidem pulchritudinis specie , sed titubantia stabilis fundamenti egestate. Quidquid enim Scripturae basibus auctoritatum non supponatur,nullius roboris stabilitate fulcitur. Nec indignetur Anglica leuitas, si ea solidior sit Gallia maturitas. Insula enim est circunfusa
46쪽
LIB. PRIORIS g. 3. a 'aqua, unde huius elementi propria qualitate: eius incolae non immerito assiciuntur; & nimias mobilitate in tenuissimas & subtiles phantasias frequenter transferuntur,somnia sua visionibus comparantes , ne dicam praeferentes. Et quae culpa naturae, si talis est natura terrae Ce te expertus sum, somniatores plus esse Anglicos, quam Gallos. Cerebrum namque humi-
dius fumositate stomachi citius inuoluitur, & quaslibet imagines in seipso depingit, quae ab animali virtute, utcumque spirituali deseruntur ; de ex occupatione omnium ram naturalium,quam animalium, seu spiritualium virtutum, infra iudicij veritatem confinguntur , ut phantasmata , seu somnia appellentur. Non siccauernosse,non sic aquatica Gallia, id est, non est tam cauerno uatica, ut Anglia, ubi sunt montes lapidei; ubi ferrum nascitur, ubi terra suo pondere grauatur. Quid ergo λ Non cito Esuo sensu mouentur, & veritatis auctoritatibus tenacisis innitutur. Meus est' inquit Dominus)Galaad,id est aceruus testimonq; & in ore duorum,aut trium testiustabit omne verbum. Leue est ergo omne verbum,quod neque testimo- nio solidis,neque auctoritate verum est: nec est alicuius momenti quidquid humani sensus in geniosa sornax commentata fuerit, si examine careat veritatis.Pondus siquidem Sactuarij,quota merita,quam praemia Angelorum appenduntur,clausura dispensabili penes veritate in arca iustitiae, perpetua reconditur custodia. Inde est
frater Nicolae,quod ridendo verum dixisti,cum
47쪽
me fixum,te mobilem scripsisti ; me petram vocasti,& concedo,s pro constantia, non pro. duritia intellexisti. Sum quidem natura , profes
sone , & iam aetate ac voluntate sicut nomine Petrus,petrinus; radicatus & fundatus in montibus Sanctarum authoritatum,& in medio petrarum,ubi mater Ecclesia nidificat, in foraminibus Petrae, in cauerna maceriae. Bone amice,
quid facit stupa, ubi de auro, hyacintho , Purpura,cocco bis tincto, & bysso ret0rta sacerdotalis contexitur vestis; & caelo , sole , ac luna pretiosor , & purior summo sacerdoti aptatur cidarisὶ stuas dixerit,cum et in deformatione, ac Conceptione Virginis, non paleis verbo-m utendum sine pretiosis litterarum sacrarum auctorrea tibus. J Prorsus nihil ad nos , nihil ad Angelos dignius , & melius de omnibus thesauris suis protulit aeterna Trinitas,quam templum Virginale Holocaustum,quod ad immolandum ex eo traxit,& extraxit Verbum Deo Patri coaeternum,& consubstantiale. Sic corde credo, sic ore confiteor. Nonne & tu 3 Iino vehementius , ne dicam immoderatius tu. Totum te cxpendis in laudem Virginis; & ego quid λ Impendo plane, de expendo, & superimpendo. Tu contendis honorare Conceptionem, & ego praedestinationem,ac totam retropropaginem eius. Tu rosam, ego etiam spinam. Tu florem & fructum, ego corticem & solium. Tu apparentia, ego latentia. Tu farinam, ego furfurem. Tu panem, ego cinerem. Tu solium, ego scabellum. Tu substantiam , ego picturam. Si cursum eius
48쪽
i fas esset distinguere,& sequestrare in mente dis uina, in collegio cunctorum creatorum; mitte-: rem animam ab initio praedestinationis , ut sequeretur adorando , sancta & suprema veneral tione colendo eius vestiola.
Repetenda tibi,imb Doua & longa expectanda peregrinatio, non ad S. Thomam Archiepi
scopum in Anglia, sed ad S. Thomam Apostolu
in andia; quia scin per interero c5uenticulis,ubi Dominae nostrae digna celebratur commemoratio, siue nominetur Coceptio, siue Natiuitas, siue Ass umptio, siue alia qu cumque veneratio. Videtur omnino supponere, Nicolaum inui lasse Cellensem , ut accederet ad S. Thomami Martyrem Canturiensem, ad cuius sepulchrum frequens fiebat tunc peregrinatio , ibique pre- tioli Athletae Ecclesiam conueniret,in qua ipse Conceptionis sestum solemnissimum praedica-llerat, & celebrauerat,vtpote magni illius Anselmi successer. Respondit autem Cellensis , se non fugere Conceptioncm celebrantes, imo semper velle interesse laudibus Virginis Matris,
quocumque censeantur nomine: quare non solum in Angliam,sed etiam in indiam , si necessum suisset, se prosecturum, ubi D.Thomae Apostoli corpus est. Subditque: Cum ergo una gradiamur via, quid ad rem, si diuersa sit semita Z Tu sinistram tenes semitam i hoc est , minui tritam J quare murmu--ras, quia ego teneo dexteram λ Si tua tibi di. splicet semita , quia & larga , δί caritatiua est nostra,cedo & concedo tibi locum iuxta me. Pro
49쪽
Proverbium est , Non sunt dimittendae veteros viae propter novas, Quis Sanctorum , quis aritiquorum non ambulauit semitam nostram3 Credo , & vere sateor, si in hoc errassent , Mhoc eis Deus reuelasset. Quibus enim sua tam familiariter reuelauit consilia, ut etiam ad Lupplementum Euangeliorum, E pistolarum,& Prophetarum, perpetua stabilitate Canones & decreta statuerint, pari perac obseruantia tenenda cum Euangelio ; hoc solum tacuisset, si periculosum csset.
Sed forsan dices mihi: Audesne tu , qualis cunque Abbas, occludere puteos semper continuandae deuotionis , & profundius quotidie fodiendae venerationis 3 Nonne de eodem spiritu potantur moderni, quo & antiquit Nonne sui ait Hieronymusin in templo Dei quisque pro virili portione offert, alius aurum, alius argentum , alius lapides pretiosos , alius ut ad viliora veniamin pilos caprarum , &c. Non erat ab initio natiuitas Virginis in Ecclesia solemnis, sed crescente fidelium deuotione addita esst praeclaris Ecclesiae solemnitatibus. Quare igitur non similiter,& diem conceptionis obtineat sedulitas Christianae dcuotionisὶ Ad quod ego ; Cataractas caeli, & fontes abyssi libentius in obsequium Virginis solverem , quam clauderem ; si filius eius Igsus aliquid omi- sissct in praerogatiua exaltationis suae Matris, ego seruus , ego mancipium , non quidem de effectu, sed saltim affectu supplere gestirem. Mallem certe non habere linguam, quam alia
50쪽
quid dicere contra Dominam nostram;ante eligerem non habere animam, quam vellem extenuare eius gloriam. Licuit quoque , sem
perque licebit, sponsam Christi Ecclesiam,quae
in terris peregrinatur, secundum mutationesi rerum, personarum , & temporum, variare ra- tiones decretorum , & noua ad inuenire me
dicamina remediorum , & statuere sanctis; Sadeptione gloriar, frequentiam solemnitatum. Est tamen auro locus, in quo conflatur, & habet argentum venarum suarum principia , sedem Petri, & curiam Romanam, quae claues: caeli principaliter tenet, & clausura consilio- rum Dei reserata, dispensante Deo, unguen- tum gratiae , capite vulue in oram vestimenti habet compluere. Haec sedes Petri, id est , pe- rra, in qua Moyses desidet, videlicet lex Deis immaculata, conuertens animas, fragosa quae que haereticorum conciliabula elidit, & allidit; Prophanas vocum nouitates resecat, & rescin- . dii; superflua confodit, & iugulat ; hiantia &ecliptica complet, & illustrat. Vtinam salua Veritatis authoritate, lance communis Concilij. haec Domina , & moderatrix totius Christianil talis, conceptionem Virginis librasset & appro-: basiet, & a mari usque ad mare hanc propagasii set, Sole, id est, Apostolico, & Luna, id est, Ecclesia Romana praeeunte, tam secure, quam empedite in lumine vultus eorum gressus meos ponerem , & disponerem, ex hoc videns vitare
lubricum,& sequi solidum & securum. Nihil in Ecclesia pessimius praesumptiona erronea,nihil
