장음표시 사용
61쪽
apud omnes Ecclesias & Doctores censuram, quare non vellet, quod aedificabat, aut horitate Bernardi destruere. Accedit quos si ipse epistolam finxisset, negaret Cellensis eam fuisse Bernardi sententiam , Sc ita facile se ab argumentis Nicolai expediret; nunc verδ tantum abest, ut neget authorem Epistolae, qudd nullis aliis fundamentis ipse se munit, quam eis quae in epistola reperiuntur,ut modb ostendimus,&.
ut authoritatem Bernardi tueatur, modis omnibus laborat;nihil qque durum reputans,quim
quod Bernardum exaut horare conaretur Nicolatis; inde enim dixit: Sola mihi S. Bernatas inis ria donetur,2 quacumque 2 undecumque vis racula conglomera, siue ut meam rusticitatem confundas,
siue ut de sensu meo vitissimas sententiarum qui quilias excutias. Et rursus : Petra scandali est , quod
BeatissimAm Bernardum debita exuis veneratione, ac verborum iacula post eum emittis, tanquam famam eius posses extenuare. Con atur sane quibus modis poterat, famam ei. extenuare , dicteriis in ipsum irrisionum eiectis: nam hoc s-bi necessarium erat ad stabiliendam opinionem suam: quo sane minime cgeret , si Bernardus epistolam non dictasset. Minime igitur hoc iam in dubium verti licet , ut omittam qubd non solum , praedictis authoribus, sed ab omnibus Doctoribus Scholasticis,ab Alexandro Alens, Alberto Magno,D.
Thoma & S. Bonaueritura . ac caeteris sine con- itradictione pro legitima & germana Bernardi, accepta & venerata est , cui etiam veritati nihil obesse
62쪽
obesse possunt, quae Pater H eda meditatust fuit, nam quod asseritur , potuisse & debuisse. Bernardum Conceptionis festum velut anti- quissimum noscere, minime verum est, quandoquidem nec in Martyrologio Adonis, aut Bedae reperitur, nec Vsuardus legitimus egit de illo, quem enim habemus opora Molani addi rus est in multis,praesertim in festo Conceptio-3 nis, ut characterum diuersitas, qua scribitur, manifeste demonstrat: de Martyrologio Hiero- nymi in neutram partem serre possumus iudicium, quia non extat. In, Breuiarao ac Mis tali Gothico Toletano constat de nouo positum esse
se in impressione a Cardinale Cisneros facta,' quod expresse asserit Alsonsus Villegas tomo t. floris Sanctorum, dum agit de osticio Mo-E Zarabe; debetur autem illi fides,utpote qui multos annos Capellae Gothicae Toleti Capellanus suit, & in eo Missali versatissimus. Quare cum
haec ita sint , non video unde Bernardus cognitionem festi habuerit,uelut rei antiquae,& toto terrarum orbe notissimae. Audio potius Petrum Cellensem Bcrnardi propugnatorem asserentem , oppositam sententiam communi Doctorum calculo comprobatam fuisse ; & Anglorum leuitate coeptum introduci, sine Ecclesiae authoritate. Cur tamen ait in non est reueritus Bernardus epistolam S. Anselmi,& opuscula eius deimmaculata Conceptione ' Sane , quoniam sine authoris nomine , 3c susscienti authoritate ad manus eius peruenerunt; nam agens de reuelationibus in eis codicibus contε-
63쪽
tis , inquit : Ipse mihi facile persuadeo scriptis tilibus non mouera, quibus nec ratio I peditare, nec certa inuenitur fauere authoritas. Et quantiis forsan sciret ipse,Anselmum in Anglia fundamenta sesti Conceptionis iecisse, nollebat tamen id ad Gallias sine Apostolicae sedis aut horitate transferri; credibilius tamen est, incertum suis se Bernardum de aut hore, & siquid de Anselmo diceretur, quasi rumorem in vulgus sparsum ad conciliandam festo authoritatem aestimas se. Nec mirandum cst in re ad ob graui, acri fuisse aculeo pr ditam mellifluam apem,cum certo sciret ablque Ecclesiae Romanae aut horitate feri, quod nisi de ipsius facultate minime liceret. Erat sane naturae & gratiae dono, pietate,&modestia supra qu in credi possit,Bernardus in-sgnitus, siquis unquam; ut meritδ ad cius sepulchrum appensum sit, Alloquio mitis consilioque bonus.
Mens humilis blandus sirmoludica cara. εἰ-dR Eiusque discipulus Alanus Episcopus Altis odorentis scripserit in prologo vitae Bernardi, quam edidit ipse: Absit ut quidquam asperum vel amarum oliva illa suauitatem in domo Domini fru-LI cans,erga quempiam reddat: cutim studi' semper
fuit,dum vixit in hoc saeculo, omnes homines mansu tudinissae oleo demulcere. Caeterum ubi ros ipsa lactem spiritum postulabat, acerrimus fuit, cuius rei argumento esse possunt, quae de Roma- i
64쪽
norum priscorum moribus scripsit ad Euge- vium lib. . de consideratione ; dc de Urdano Cardinale ad Episcopum Hostiensem epist. 29o. dc ad ipsum Galliae Regem Ludovicum mores suos taxans epist 2 r. i. Haec sane dc alia multa integritatem ac seueritatem animi Bernardini demonstrant;quae siquis vel leuiter legerit, mirari desinet, dum videt in epistola ad Lugdunenses aculeata quaedam verba; in re nihilominus graui, & quae matura egebat consideratione, ac iudicio Romanae sedis. Quae deinceps obiiciuntur, suspicionem generare possent, dum veritas ipsa aliunde non constabat; ea vero cognita,propalataque in publicum , nihil obstare nobis possunt; habemus siquidem architia ipsa Clarae uallis , & Vatica- . nam Bibliothecam, & omnes quotquot in orbe sunt codices epistolarum D. Bernardi , ac demum Cellensem dc Nicolaum eius aeui scriptores,clamantes pariter Epistolae nostrat autho rem fuisse Bernardum Hoc autem semct stabilito non est necesse ad singula respondere: quidquid enim de Dauidis cinctificatiorie senterit, de siue ad solos Lugdunenses scripserit, siue ad alios , rursus siue hanc solam quae extat, sue
plures eiusdem argumenti,non probant non ense suam, sed in ea , vel in eo casu sic vel aliter sensisse Bern xdum , quod iam non facit ad rem. Existimo iubilominus pro sanistificatione Dauidis uterina nihil dixi ile, sed sub dubio reliquisse, quia sui instituti non erat probare aut improbare alteram quaestionii eius partem:
65쪽
de ad solos Lugdunenses scripsisse, quia erat
prima.praxipuarum quae sestum Conceptionis colebat, tametsi quaedam aliae minoris notae Ecclesiae id etiam in Gallia celebrassent; uti liquet ex illis verbis , Et ante quidem apud aliquos errorem compereram sed dissimu&bam,parcens deuotioni,quae desimplici corde, ct amore Virginis venis bat,vertim apud pientes,atque infamosa nobilique Ecclesia, &c. Quid autem in causa fuerit Ecclesiae Lugdunensi, ut Conceptionis festum celebre haberet, alterius est considerationis : illud tandem
post multam de ea re inquisitionem habitam, compertum habeo , ab ipso D. Anselmo id acceptum , qui Lugduni non amplius quὶm via ginti octo annos priusquam Bernardus scriberet epistolam, exularat, ubi & librum de Conceptu virginali,& peccato originali scripsit au- Edinerus thore Edinero eius discipulo &in eo illam au-ι b ream sententiam, Decens erat,vi ea puritate, qua maior nequit intestigi leto illa niteret, &c. apud su- quae Doctorem ipsum Angelicum compulit di-rium xo cere iii I .sent.dist. q. art. 3. ad 3. Dicendum quod puritas intenditur per recessum a contrario 2 ideo
potest aliquid in creaturis inueniri. quo nihil purius esse potest in rebus crearis, si nulla contagione peccati inquinatum sit. Et talis fuit puritas B. Virginis,qua
peccato originali,3 actuali immuni fuitfuit tamen Fb Deo in quantum erat in potentia ud peccandum. Cum vero aliunde certum sit, Anselmum praecipuum fuisse huius sesti promotorem , de quo multa suo loco nobis dicenda erunt, in dubium
66쪽
. LIB. PRIORIS g. s. 49l verti nequit , ipsum docuisse Lugdunenses ve-
netari Virginis Conceptionem. Neque vero quis existimet , tunc primo a Lugdunensibus . celebratam, cum a Bernardo impugnata festiuitas est, sed idcirco eam impugnasse, quia illis pene diebus apud Lugdunum in causa Lingonensis Ecclesiae moratus fuerat, cum ab Ita. lia , pacato tunc Petri Leonis schismate in patriam reuertebatur ; quod ex causa ipsa liquet,l inter Epistolas Bernardi sub numero I 6 .&tal men nusquam hactenus Lugdunum inuiserar, ut ex vitae eius libris palam fit. Id vero accidit circa annum Domini II 3 nam I I 36. ut vult f Baronios tomo i z. Annal. Eccles. scripsit Epit stolam ad Lugdunenses postquam viderat ipse, vel a celebrantibus audierat solemnitatem. Conceptionis. Et ex ordine ipso Epistolarum Bernardi conuincitur, nam ab epistola i6 . viaque ad 17 o. inclusiue agit de causa illa Lingonensi, quae Lugduni agitabatur, in tribus sequentibus etiam de rebus Lugdunensibus , &tandem in sequenti, videlicet a7 . disputat de festo Conceptionis ab eisdem celebrari solito. Sed ad alia transitum faciamus.
g. s. Nicolaum, dum maculam pectori Semars impingit, mendari' - mum deprehendi.
SEd nunc cum Nicolao iterum agendum no bis est,& den , conserendae manus clim hoste,non quide quod irreuerenti animo de infrunito in ipsum irruere non sit veritus,& prae
67쪽
sumptionis nota eum inusserit, dum Conceptionis sestiuitatem impugnauit ad Lugdunenses scribetis: hoc enim cum maledicentiam hominis & iniquum erga S. Abbatem affectum manifestissime demonstret, non est cur in Coimmoremur ; satis sit animum eius cognitum
habere; sed quod fabellam illam de macula pectorali Bernardi composuerit , quasi gratias accepturus a celebratoribus Conceptionis. Bone Deus, quot machinas in virum sanctum extruxit, ut eius si pollet famam extenuaret ὶ Pri- murn si quidem maledicentiae iacula contorsit,
dicteria iniecit; sed cum haec forti Cellensis
robore confracta videret, multum magnumque meritorum eius cumulum obiicientis , reminitantis, ne amplius in caelum os suum poneret,quia nisi sibi caueret,in captu suum casurus esset lapis , quo ferreum volebat penetrare Caelum,praesertim cum familiarissimus alumnus fuisset Dominae nostrae , ita ut ad ipsum quandoque dixi siet, mi te tangit, tangit pupillam oculi mei: altiorem erigere deinde conatus est machinam , quasi Babelicam turrim , qua ipsum quoque caelum tangeret, ut vel inde sanctum eriperet, dc unum eorum qui sine macula sunt ante thronum Dei, commacularet. Vide quo pectore erat affectus orga Beatissimum BG- nardum ille nebulo Nicolaus , quod pectus Bernarda foedare tantopere satageret; sed gratias Deo , quod ab eodem. Bernardo praemoniti sumus, simo & ipso summos Pontifex Nicolaum mendacem semper fuisse, de patrem
68쪽
qivs. - inquit ad Eugenium Papam)-pς ., ut vel i a Curia vestra ad plenum purg
tur faece mendaciorum eius ' Quis mihi det, ut vel eorum innocentia qui mecum sunt, satis valeat e cusiari apud circumuentos, ct praeuentos impudentis simiae eius mendaciis ' vobis quoque aliquoties in
adem falsitare scripsisse, er non semelpartim con-u tus , partim ct confessus est. Quam fidem , lector bone , praestare poterit quis, homini mendacissimo 3 aut qualis testis erit, qui de multis grauibusque mendaciis ab ipso Bernardo conuictus , quinimo & multa sponte confessiis fuit 3 Quem innocentem suis non praeuenit, &circumuenit mendaciis3 An vero soli Bernardo parcerCt,cui plus omnibus erat infensus-Etiamsi laudaret ipsum , non crederem , quanto magis dum maculare conatur. O impudensi sed quis ab eius ossicina aeque legitimi nasceretur partus,quam maculaξ natu ab impuro & turpi turpitudinem exire quis nesciatὶ Audi Bernardum, Bern.
De turpitudinibus eius, quibus terra sordet, ct factashm omnibus in parabolam ,supersedeo polluere labia mea , ct vestras aures. Scd demus gratis fidelem hac in parte extitisse historiographum,mendacissimum alias notarium squod qui volet credat &quae narrat, ut narrat contigisse nimirum , Conuersum quemdam Claraeuallis narrasse Conventui, in visu noctis sibi visum suis. se Beatissimum Patrem macula ad pectus signatum , palinodiam decantantem eorum , quae
contra sestum Conceptionis scripserat ; ergone quia conuersus id dixit vera fuit visioὶ quasi D a Satanas
69쪽
Satanas nequeat se transformare in Angelum
lucis. Id quod iam olim insignes Theologi,
Ioannes de Neapoli,& Capreolus de eadem reuelatione censuerant s. sent. dist. 3. quaest. unica art. s. in solutione octaui. Capreoli verba sunt.
Ad 8. dicit D4nnes de Neapoli quod illa visio Ber- naidi cum macula ) eadem facilitate contemnitur, qua probatur , nec propter talei phantasticas visiones est aliquid dicendam contra dos trinam Sancitorum praedictam : praecipue cum frequenter Angelus Satana transfiguret se in Angelum lucis ad decipiendum simplices , qui ignorant astutias eius. Haec ille & bene. Rogo examini mandetur haec vi sio priusquam approbetur. Atiam ipse Nicolaus asserit non ab uno , vel ab altero Monacho ad incudem fuisse reductam, sed ab uniuerso Capitulo ordinis Cisterciensis , & in eo communi Patrum calculo , non soluin falsam , sed silentio dignam: scripturam autem eius igni tradendam esse , iudicatum fuisse. Iudicent quaeso prudentes viri potius credendum sit viai Nicolao, qui hominem non vidit, an toti Capitulo generali Cisterciensi , rem ipsim ad unguem discutienti , & enucleantiὶ sed quid ad haec ille λ Relatum est Capitulo generali , ct de
communi consitiosiriptum periit incendio; maluitque Abbatum uniuersitaου virginis periclitari gloriam, quam sanm Bernardi opinionem. O mendacem
linguam i quam iuste & ipsa cum scripto illo, incendio periret Ergone omnes ordinis Abbates erant impij λ omnes detractores gloriar Virginis 3 Abbatum triuersias. Si unum vel al
70쪽
terum iniquum diceret in uniueri ordinis ambitu , non mirarer, nam & ipse Nicolaus ex ordine fuit, & mendax erat: caeterum Abbatum uniuersitatem nominans , spiritum Dei nominat, Sanctorum coetum, Angelorum contubernium. Vis scire quali sanctitatis munere
illis diebus praeditum erat Capitulum generale ordinis Cisterciensis λ Audi quid Caesarius sanctus & vetustus scriptor scribat de eo lib. 7
Dialog. cap. 2o. dum de visionibus sanctae cuiusdam Virginis Quidensis ageret. Tempore quo iam Capituli generalis, in ipse Capitulo salam m ra pulchritudinis usique ad caelum vidit erectam, Dominumque innixum scala super Capitulum respicientem , cuius latera st gradus tanti stlendoris erant, ut flares radios superarent. Sed quid huiusmodi misis significabat' licet omnia qua in eodem Capitulo tractabantur ab Asbatibus qui ex diu si mundi partibus confluxerant, diuina istratione erent ; haud dubium tamen quin sancti Angeli δε- ndentes 2 Uendentes, eadem Chim , ob culmamore dant, nuntiabant. Sequenti Capitulo cum relata fuisset hac visio Abbatom, exultanter in is ritusancto aiebant: Vere terribilis es locin iste, non es aliud nisi domus Dei, ct porta cali. Tam sancto coetui, ut caelesti testimonio commendato notam impietatis vult modo Nicolaus meus
imponere, sed quid mirum si niger denigrare
conetur cygnos; & scatens maculis, ut Bernardum commaculet, non vereatur commaculare omnem Abbatum uniuerstatemὶ Audi etiam
