장음표시 사용
51쪽
stultius praesumptione temeraria, nihil odibilius praesumptione no ia: utcumque verb tolerabilis praesumptio pia , sed non satis probabilis. Abstinere certe, & ab omni praesumptione volo, gradatim tamen scruatis distinction bus praemissis secundum magis & minus. Iam destitissem ultra de praeiacenti materia scribere,non condemnans errorem tuum sit e ror dicendus est, qui de pietate venit in nec me opponens gloriosissimae Dominae nostrae, cuius non solum terram , sed & puluerem lingere summas diuitias reputo : praecipue cum in calculo epistolae tuae asseras , nullatenus te
posse moueri ab eo quod scripsisti , dicens: Quod dixi, dixi , quod scripsi, scripsi ; nisi ita
pjdem offensionis & petram scandali in eadem epistola tua ctiniecisses. Dicis, Dominae nostrae animam non solum in passione Fili, gladio transfixam , sed etiam in Conceptionis suae contradictione. Hic bonus dormitavit Homerus. J Id multis impugnat Cellensis, quasi proprie ac rigoro se Nicolaus ipsuim amrmasset, quae quia ad rem nostram non faciunt, Praetereo. Subdit: Hic lapis offensionis est. Petra veto scandali est, quod Beatissimurn Bernardum debita exuis veneratione , & verborum iacula IPost eum emittis, tam a clam famam ictus possis extenuare , vel gloriam euacuare. Bona fide , quate diligo ,& fidelissima charitate laudo , Consulo & rogo , ne amplius in ccclum ponas Os tuum, quia nisi caueris tibi, in caput tuum C -
52쪽
suriis est lapis, quo serreum vis Penetrare caelum. An excidit a mente tua,Omni sancto competere:Flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo: Super quem certe ceciderit lapis iste incaute mistus,conteret cum . Subrides,& sorte nondum correctus labia mordes: Quae,inquies, huius Bernardi sanctitas Quae rcligio Quae meritorum praerogatiuai Nullus sum cgo ad illius fuacta praeconia referre. vita eius , fama eius, opera , scripta, miracula, fides, spes , charitas, castitas , abstinentia, mortificatio. Demum in membris eius,sermo, vultus, habitus,& gestus
eius, & his similia testimonium perhibent de
eo. Praetermitto ista omnia, si nondum emolliri cor tuum potuit; unum est , in quo clauis in altum defixis,arbitror me te apprehciasurum, in amorem S.Bernardi liquefacturum: alumnus cnim familiari uinaus suit Dominae nostrae , cui non unam tantum Basilicam, sed totius ordinis
Cisterciensis Basilicas dedicauit ; ad cuius laudem politissimos tractatus, & foecundos copo suit. Si ergo potes tangere pupilla oculi Dominae nostrae,scribe contra Bernardu suum,cui loquitur ipsa: Qui tangit ic,quasi qui tagit pupilla oculi mei. Cistercienses quoque nugas iac scio, vocaverat ipsos Nicolaus nugatores,quod Ber- nardum suu defenderent quos prae aliis mortalibus seriis,&sine fine manluris intcndere video. Hi sunt, iiii moneta nostri,iam in agonia positi ordinis, reformariit. Hi sunt,qui regula B. Benedicti pene combusta, sicut Esdras vetere legem restaurauertim. Hi qui cu Apostolo Corinthiis,
53쪽
id est, agricolis , & rusticis saecularibus oneros non sunt, sed propriis manibus laborantes se& alios pauperes pro posse sustentant. Claustra illo tu claustra Dei sunt, ubi nocte in Psalmis,&orationibus parati sunt suscitare Leviatha, qui sub umbra dormit in locis humentibus, & inde
in agro Hierico Principi militiae occurrunt,qui tenet gladium bis acutum , ut superflua resecet cogitationum, & operationum. Quaerunt ergo cum Iosue dicentes: Noster es, an aduersariorum 3 Vtilis quaestio, & inefflagitabilis selu
tio, virum Deus pro nobis , an contra nos Z Si autem contra nos, quis pro nobis Z Ampliorem prouocat amorem si pro nobis , solicitudinem& timorem si contra nos. Ponamus itaque animam nostram in manibus nostris si contra nos,
quia etsi horrendum incidere in manus Dei post taculum, melius est tam si incidere in hoc seculo propitiabili, quxu in manus daemonum. Dicamus itaque cum Iob: Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo. Hae sunt nugae Cisterciensium. Hactenus illa de Conceptione , de Bernardo, &eius monachis. Quoniam vero Nicolaus in sua epistola dixerat de virgine , Virgo singulatris v cit omne peccatΗm, non omne debellando, sed nul- August. lum prorsus sentiendo, in expositionem illius Augustinianae sententiae, Maiorem ei credimus coia latam virtutem ad vincendum ex omni parte peccatum , ex lib. de natura & gratia. Hinc mota est prolixa nimis quaestio inter Petrum Cellentem , & Nicolaum , circa semitem, an senserit Virgo beata aliquando peccati somitem,
54쪽
necne 3 Cellensi affirmativam partem tenaciter tenente, eo praesertim , Buod si ab hora conceptionis aiebat) nulla cum carne,aut cum hom con. certatio δῖperfuisset causa merendi, ct piarimum
dissendium pustinuisset ; Quod usque ad finem
epistolae fuse nimis prosequitur. Reddamus vero responsionem Nicolai , quae habetur lib. s. epist. Cellensis, epist. 9.
istoti Nicolai ad Petrum cellensem.
Nicolaus Monachus S. Albani Petro Abbati S. Remigij.
INVEcτio Nis palliatae saturatus opprobrio, & ironico crapulatus a Vino , Vere putabam me missionem accepisse,& foedus iam cum silentio pepegisse. Quid senserim sane de priuilegio singularis integritatis in Virginum Virgine scripseram , & metam ibi fixeram ; α
ecce meus Petrus de noua materia, nouum su
scitat ex insperato bellum , & omnes Virginis domesticos prouocat ad indignationem, & doctos in lege Domini ad praesumptionis mi usCatholicae contradictionem. Quandiu tractabatur de articulis , quae sit, vel aliter poterant intelligi, sana utrimque fide dissimulabam , de animus noster , si concepit , non peperit iniquitatem. Nunc autem iam tubae canitur, quddVirgo peccatum senserit, & sentiendo debellauerit,non dissimulo,non patienter ago; vix manus teneo quam in publicum hostem irruo.
55쪽
sed prius quam pro communi omnium Virginis domesticorum indignatioue respondeam, lapidem offensionis, es standali petram contueor. Lapis iraque lapidem offendit in eo quod dixi : Virginis animam pertransiuit gladius non solum in passione fit ij, sed etiam in Conceptionis suae contradictione. J Hoc ipse explicat se dixisse in eo sensu metaphorico: post quaiam autem in eim dicti defensionem allata , subdit: Ad petram vero scandali de corde vestro tollendam , plusculum est immorandum ; quia res cxigit, ut palam faciam, quod celare proposueram. Sanctus ille Bernardus,quem dicis,me debita exuere veneratione,& post eum verborum iacula emittere, quondam Sanctorum Catalogo adscriptus, nuper est in Ecclesia canoni Ea tus , & ab humano iudicio exemptus , exemptus, inquam, est, ne de gloria eius dubitemus; sed non ut minus de eius dictis disputemus. De gloria Beati Martyris Cypriani B. Augustinus non dubitat; tamen in Spiritus sancti datione
eum errasse verissime comprobat errorem Martyrio deletum scribit; & sic docuit Ecclesia v
nerari Martyris gloriam,vi tamen non imitaretur errorem. Ego autem cis dissimili scientia, simili tamen conscientia, sic veneror Beatum Confessorem Bernardum , ut laudem & amem eius sanctitatem; qui nec amem , nec laudem eius praesumptionem in Matris Domini Conceptionem. Et ne putes me magis pertinaci, quam bona conscientia dicere quae dico , audi quid ab ipsis Cisterciensibus vera religione. praeditiri
56쪽
LIB. PRIOR Is g. 3. 39praeditis, & Virginem in veritate diligentibus acceperim de S.Bernardo , quorum nomina abscondo sub modio , ne odiosos faciam fratrum suorum collegio. In Claraeual lensi collegio quidam Conuersus bene religiosus , in visu noctis vidit Abbatem Bernardum niueis indutum vestibus quasi ad mamisiam pectoris furuam habere maculam. impatienter audio Nicolaum, sed impugnationi locus erit inferius. Que ex admiratione tristior alloquens, Quid eit,inquit,Pater, quod laruam in te maculam videoὶ Et ille; quia de Dominae nostrae Conceptione scripsi non scribenda , signum purgationis meae maculam in pectore porto. Frater visa Conventui innotuit,& aliquis in scriptum redegit. Relatum est in Generali Cisterci cnsi Capitulo, & de communi consilio scriptum periit incendio: maluitque Abbatum uniuersitas, Virginis periclitari gloriam, quam S Bernardi opinionem. Non sic Paulus, non sic, qui se blasphemum, & iniuriosum inclamitat, ut Redemptoris gloriam amplius extollat. Et certὶ sui credo ) ea ratione Sanctus in propria persona viro simplici, & de talibus nihil scienti apparuit, & culpam suam innotuit, ut totius Cisterciensis Capituli disicretio deprehenderet, eum velle suum errorem damnari, & virgineae Conceptionis gloriam praedicari. Igitur si ego publico , quod ipse ut Gedo ) publicari voluit, hoc non est eiussamam extenuare , vel gloriam euacuare , sed eius voluntatem super delicti sui poenitentia scribere. . Porro facto leui per Purgatorium
57쪽
transitu , intrauit in gaudium Domini sui; qui in diebus suis sanistitate venerabilis, opinione singularis, eloquentia suauis, & signorum inuocatione, immutationeque mirabilium exstitit mirabilis. Haec ergo de Beatissimo Abbate Bernardo. Nunc de statera mea, quae in hoc quod scribitis , videtur mentiri, quod dixi, Virgo singularis vicit omne peccatum, non omne debellando, sed nullum prorsus sentiendo, &c. J Posmulta in hanc sententiam ubdit: Quod quide sensit, de scripsit, quem laudas authorem in praesenti, Abbas Bernardus. Inde quippe dies Natiuitatis,nsi Conceptionis virgineae dicitur habere solemnitate,quia quae in peccatis concepta est, ut uniuersum genus hominum ; sine peccato nata est, ut pauci hominum. Quod si intelligis , sensit peccatum , id est, sensit culpam peccati, more nostro legem membrorum sensit, motus pudendos sensit, pici titillationis sensit,& inquinata est ab ea,quod absit. Ino venerabilis Carnotesis Episcopus in Chronicis suis scripsit, duodecimo anno aetatis suae Virginem ab Archangelo Gabriele salutatam , & ab Spiritu
sancto obumbratam : infra quem aetatis annum non permittit natura moueri pubescentium genitalia; tzrminus igitur pudendi motus ab Spiritu sancto praeuentus , reliquit nos dubios , utrum a die Conceptionis , an a die Natiuitatis , an certe a die superuentionis Spiritus sancti in Virgine, Virgo liberata sit , contradictione carnis pudenda. J omitto caetera, quia
58쪽
quia solum in eis,usque in finem epistolae, agit
de semite peccati. Huic iterum reddidit Petrus iam ad sedem Carnotensem assumptus alteram, quae in lib.9. epistolarum eius est sub numero Io.cuius principium est:
Petrus Carnotensis clectus Nicolao S. Albani Monacho.
EPistola tua multifaric dentata, dum me acerrime mordere intendit, &c.JTota autem de fomite agit in ea tamen solum ad rem nostram haec verba facere videntur. Credo, dico, assero ; & iuro Beatissimam Virginem nostram in aeterna praedestinatione, singulari priuilegio munitam, nec ii sua Conceptione in aliquo violatam, sed semper mansiue,& permansisse illibatam;& sicut Beata ultra humanam, & cae
terorum hominum naturam,sic secreta & incognita manet,vltra omnium notionem, &c.Vir
ginem laudasὶEt ego laudo. Praedicas sanctam3 Et ego. Extollis super choros Angelorum ξ Et ego. Dicis immunem ab omni peccato Et ego. Credo, de confiteor, plura esse apud nus ignota de Virgine sacrosancta , quam nota , quia confortata est gratia,& gloria,& non possumus ad eam.
s. q. Expraedictis e stolis haberi verum inistri nostrae authorem; es qua in contra
rium facere miribantur, non habere vim.
59쪽
COnueniunt igitur, qui pene in caeteris dissentiunt, Petrus Cellensis , & Nicolaus, Bernardum scripsisse contra festum Conceptionis, tametsi ipsum ille defendere, iste offendere conetur. Quinimo Petrus iis duntaxat sundamentis nititur, quibus Beria ardus in epistola ad Lugdunenses. Vis scire quae sintὶ Primo Petrus festum reprobat,quoniam Scripturae testimoniis non sulcitur. Luidquid enim scripturae basibus auctoritatum ait nonsipponatur,nullius roboris stabilitatefulcitur. Bernardus vero , Lego denique Spiritum sanctum in eam, non cum ea venisse.&c. Secundo Petrus obiicit illud : suis Sancitorum , quis antiquorum non ambulauit semitam nostra ' Credo ct vere fateor , si in hoc errassent, quod
hoc eis Deus reuelisit. Quid vero aliud inquit Bernardusὶ Nunquid Patribus doctiores, aut deuotiores sumuι' Periculo e praesumimm , quidquid inorum in talibis prudentiapraeterluit. Nec vero id tale est, quod nisi mereandum fuerit,Patrum quiuerit omnino diligentiam praeteriisse. Tert id Petrus in hac causa omnimodis ad Ecclesiae Romanae sedem recurrendum censet, & illius standum censura , interim vero abstinendum a cclebratione Conceptionis. EII tamen auro locus, in quo constatur ait ) ct habet argentum venarum βω-rum principia,sedem Petri ct Curiam Romana, quae claues caeli principaliter tenet,&c. Vtinamsalua v ritatis authoritate, lance communis Concili' haec Dο-mina , ct moderatrix totius Christianitatis , Conceptionem Virginis librasset , ct approbasset, &c.
60쪽
Quae sere Bernardus scripsit, ad calcem suae epistolae inquiens: Namsis P videbatur, consulenda erat prius Apostolicae sedis authoritas. Et infra: stud autem dixi, absque praeiudicio sane dicta sint sanius Fapientis ; Romana praesertim Ecclesia authoritati , atque examini totum hoc ,sicut 9 cat ra, qua eiusmodi sunt, uniuersa reseruo ; Usius si quid aliter sapis , paratus iudicio emendare.
Petrus errorem vocat de pietate venientem,celebrare festiuitatem Conceptionis; Bernardus vero , Et ante quidem ait in apud aliquos errorem compereram, sed dissimulabam, parcens deuotioni, qua de simplici corde, er amore Virginis veni
Nicolaus similiter tam manifeste de epistola ad Lugdunenses agit, ut probatione non egeat, praesertim cum inquit, seuod quidemsensis ct scri-Zsit, quem laudas aut rem inprasenti , Abbas Ber nardus ; inde quippe diem Natiuitatis , non Conceptionis virgineis, cit habereselemnem, quia qua in peccatis conce a est, ut uniuersum genus homi num , sine peccato nata est , ut pauci hominum. Qui sane scopus est totius tractatus , & epistolae ad Lugdunenses. Quare non relinquitur deinceps ansa dubitandi de authore legitimo ipsius. Quinimo cum iam constet Nicolaum , de quo hactenus dubitabatur, contrariae omnino fuisse sententiae , eius quae in ipia epistola propugnatur, siquid Bernardo imponeret , potius esset quo suam confirmaret , quam quo destrueret opinionem;
