Febronius abbreviatus, cum notis, adversus neotericos theologos et canonistas etc. Tomus 1. 5.

발행: 1785년

분량: 711페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

dun. Episcopo de Nati Apinol. prius, inquit, agnos , deinde o s commisit et , quia non δε- sum Pastorem sed Paporem Pasorum eum comsiluit. Pascit igitur Petrus amos, pascit ta es. - - - Regie V subditos V Praelatos. Omnium igitur Pastor es, quia prater apnos Uoues in Ecclesia nihil est. Vixit autem S. Eucherius anno 44 I. S. Hilario Arelati coaevus. Vel si item exi&c. Duo dicantur Eucherii, vixit alter anno 5aq. S. Caesario Arelat aequalis. Similia sere habet Bernardus. Insignis igitur calumnia est, si dicat Febronius, hanc distinctionem imaginariam esse , & pro sustinenda absoluta Rom. Pontificis potestate a Scholasticis noviter inventam. . ', Ad Putat Febronius, verbo pascendi,s etiam soli Petro dictum sit, nudam a thoritatem aut potestatem inesse, ita ut non

aequalis mo amplior contineatur in illis verbis : setit me misi Pater , ει ego mitto vos. Et, euntes docete omneι gentes. At inepte &- salso hoc contenditi Quantamcunque haec verba authoritatem & potestatem contin ant , utique cum caeteris Apostolis etiam P

102쪽

tro dicta sunt, proin ad. praerogativas communes pertinent. Si quid ergo praeter haec specialiter Petro dictum est , si ei specialissura pascendi commissa est, ei etiam quid amplius & specialius consertur. Hic iterum audio , solum Primatum intelligi, & huc Scripturae atque Patrum textus reserri deinbere. Bene est : Primatus insertur, & smmuΙ, qualis sit, intelligitur , nempe cura totius Ecclesiae, & ossicium pascendi omnes oves & agnos Christi. Hanc igitur curam, hoc ossicium pascendi eo modo , quo Petrus hon habent caeteri Apostoli, secus plures essent Primates , de hoc ipso nullus verus Primatus.

Ad 4. Confidenter, imo audacter 1: saluso concludit Febronius , ex eo , quod. SS. Patres allatos textus Scripturae varie inte Pretentur, Romanorum, ut per contemptum vocat, sententiam in Scriptura solidum non invenire praesidium, proin ab iis certiora anserenda esse. Ego ex dictis certiora assero , & conmdentius concludo. Verba textus Joan. a I. per

103쪽

per se clara sunt, hie loquitur de solo pereo ;Patres a Febronio in contrarium citat; non uni ad rem , & contra nos nihil probant; imo SS. Patres communiter textum in min

stro sensu interpretantur , distinctio inter , gnos & oves non est nova, per verbum p stendi Petro quid specialius & amplius eo sertur. Idem superius de textu Mathaei deis monstratum est : ergo Febronius hamnus

operam perdidit , & nullibi firmum praem

dium invenit. Duo salta committit. F onius , quoa praeterire non possum. Statimab initio, ut praevertat Lectores, dicit , duos esse sontes, Scripturam & Traditionem, quibus certa aliqua sententia aut dogma hauriri possit, hosque ita conjungit, ac si Scriptura sibi ipsi nunquam sufficiat, sed semper ab insompretatione aliorum dependeat. Si Febro nius Τheologus , & non tantum Iurisconsul tus esset, scivisset, hanc legem Theologis& Interpretibus Scripturae prae omnibus poni : non esse recedendum a 'sensu litterati, nisi manifesta cogat ratio. ado ait: Ubi P

trum

104쪽

trum sententiae sunt diversae, nullum argumentum formari posse, quod in genere dictum, etiam salsum est. Siquidem attemdendum est, quomodo diversae sint sentenis tiae γ si revera negent, ac reiiciant multi. quod alii asserunt, admittimus regulam , u que dum accedat definitio Ecclesiae. Si verorem eandem tantum diverso modo exprimant, aut in diverso sensu, modo litterati. modo mystico & figurato loquantur, ita ut in substantia conciliari queant. salsissima est regula, & vix Scripturae locus esset, de cujus sensu certi esse possemus. Quippe tunc ea interpretatio praehabenda, quae ad se sim litteralem Scripturae accedit.

. Videas hic talaesam simul & inconsta

tiam Febronii. Cum adverteret, in allatis Math. I 6.& Joan. a I. textibus clarum Scripturae sensum, mox ad interpretationem P

trum provocavit, & primo quidem omnea suos, vel saltem nullum pro nobis esse fi xit : postea sors sibi larvam detrahi veritus. in fine quoad hos textus saltem diversas esse Patrum sententris latetur, adeoque a nobis

105쪽

nullum certum argumentum erui posse. Quod si verum esset, nec Febronius inde alis uidprobare potuit. At nos per decursum jam demonstravimus, Patres,& Doctrinam E classe nobis certius & .apertius , quam F hronio consentire. 'o aliis S. Scriptura locis , qua in hane cause

, allegantur.

Affert Febronius ex Hellarmino quinque adhuc Scripturae loca , quae Romanae

Curiae Advocatos in suam sententiam pertrahere , ait. Dein prosequitur. 'I. Silentium S. Scripturae in re tanti momenti de absoluta Monarchi a & illimit ta potestate Rom. Pontificis ingens excitare dubium de veritate hujus sententiae . neque Christum Ecclesiae satis prospexisse, si rem tantam tam obscuris & incertis expressioni. bus, ut sunt dicta quinque loca , involvit,n ne ex aliis textibus eam sententiam inimgra Regna & Provincias Catholicas adhibi

to impigro studio iuvenire potuisse.

106쪽

m-- 6rdi. scripsisse Lucam integrum Librum de Actis Apostoloruin, nullibi tamen ex iis colligi, caeteros Apostolos suspexisse Petrum

ut Magistrum & Praeceptorem, minus ut i lem, a cujus nutu & voluntate illorum ministerium dependeret. Contrarium potius colligi ex Act. 8. v. 14. ubi Apos oli audien res. Samariam recepisse verbum Dei, mis i runt ad eos Petrum 9 Ioannem, & ut Gerson ait tract. de Potest. Eccles. Consid. II. tiam

1 3. Posse Interpretes exercere ingeniat sua circa curiositates historicas Scripturae, Malia Religioni innoxia, non vero in iis, quae

Religioni, & hiclesiae praejudicium afferre

potant, uti est Systema monarchicum, ubi tot sacros textus, nullo praeeunte Patre, quin magis contra omnium sensum in rem suam violenter detorquent contra Decretum P, dent. Sess. 4. 4. Tournelium equidem excusare Belin laminum, quin Ecclesia nusquam declar Vit, interpretationem alicujus textus Scri

turae eo ipso esse rejiciendam , quod non sit

107쪽

ex communi Patrum consensu, alias seque. Tetur . ex innumeris Scripturae Locis nihil theologice inferri posse, cum pauca sint, quae SS. Patres non varie explicaverint. Hoc

ait Febronius, in pluribus admitti posse, non tamen in his textibus , queis Bellarminus utitur; nam ex iisdem facile esset, queml, het Episcopum, imo & Laicum supra Ecclesiam praeponere. Nota. Sciat Febronius, nos quidem non rogatos , nulla spe illectos-, neque mercede Co ductos Rom. Curiae advocatos, sed authoritate Scripturae & Maj orum convictos nostram sententiam in duobus supra allatis Scripturaetextibus potissimum ac principaliter fundare, quanquam non desint & alia loca, quae huic sententiae patrocinantur. Nostrum non est Bella inum ubivis defendere γ huc tamen&Bella ino & cuivis Theologo licet, quod' alibi in S. Scriptura obscure reperitur, ad iuIud , quod alio in loco de eadem re clarius dicitur, referre & explicare.

108쪽

, Ad 1. Non siluit, sed satis clare loquitur Scriptura Math. 16. & Joan. a I. hinc itula quinque loca a Bellarinino citata , ubi Ecclesia familiae, Domini, ovili, corporis comparatur, conjuncta cum illis dum bus textibus statum & formam Ecclesiae aperte declarant. Nimium autem dicit F bronius, integras Provincias & regna, hanc regiminis ecclesiastici formam ibi hucusquo

invenire nou potuisse. Invenerunt certe P tres, quoS magno numero supra adduximus. 'Uerum de hoc insta amplius videbimus. Fors Christus voce Monarchia uti debuisset, ut tandem id subordoraret Febronius Τ at non proprie & in sensu stricto Monarchiam in Ecclesia instituit, neque ad leges Mona chiae politicae eam gubernari voluit. Febr nius autem haud sincere agit, dum semper verbo illimitate Ue. utitur. Nam talem Monarchiam in sensu Febronii in Scriptura non inveniri ultro latemur. De quibas 1ho loco

Ad a. Si legerit Febronius acta Apo- nolorum , Petrus Apostolorum Princeps Usu ρος- Grorco Ecclesar, ut ait Cyrili. Cato-

109쪽

ches. II. primus inter Apostolos recensetur. Act. I. utique non ratione vocationis aut pet iis, nam utraque Andreas erat prior. Item

Act. a. Petrus V undecim. Act. 5. Petrus resoli. Primum Concilium pro electione M thiae convocavit, 'riusque convocandi causam proposuit. Act. I. Primus post accep- tum Spiritum S. praesentibus caeteris Ap stolis Evangelium promulgavit. Act. a. Et in ejus confirmationem primum miraculum patravit. Act. 3. Ananiam & Saphiram mentientis tanquam supremus a Christo veritatis

Iudex & vindex coram Apostolis publice imcrepando morti tradidit , & ut ait Hyeron. Dei judicium annuntiavit. Act. 5. Primus coelesti visione edoctus jussit gentiles baptiz

re contra opinionem eorum, qui eX circumcisione erant. Act. Io. & II. Controversiam

de circumcisione 6 legalibus non poterant finire Paulus & Barnabas Apostoli, ideoque congregatur Concilium hyerosolomis, &- . cum magna diquisitio fieret, Petrus primus sententiam dixit, ad quam conticuerunt om-' nes , & mox caeteri quoque Apostoli secutilant. Act. I 5. Notari merentur verba Vbo carii

110쪽

oarii Christi, quibus sententiae suae author,tatem conciliavit. Viri fratres , vos scitis , quoniam ab aritiquis diebus Deus in nobis eliguPER OS MEUM audire gentes verbum nvangelii, V credere. Ecce Petrus dicit, se specialiter a Deo electum esse, ut per ossuum audirent gentes Evangelium . suain Doctris nam perciperent, & crederent, & hoc dic

bat coram omnibus Apostolis , , nemine cois

tradicente; haec si non singula; saltem simul sumpta, & rite expensa probant non solum Primatum honoris & Praecedentiae, sed &majorem authoritatem ac Potestatem, quam Petrus prae caeteris Apostolis , & coram iulis exercuit. 'Paulus tertio post conversi nem anno, quantumvis a Deo vocatus &Spiritus S. edoctus, ascendit Jerosolymam. videre Petrum. In quem finem ' sudio ho- .noris priori ApUeso deferendi ait S. Hyemn. . Tom. 6. pag. Ia . . S. Chrysost. hom. 87. in Dan. Petrus os erat Apostolorum, V Princeps G seram ipsus eaetus, propterea V Paulus eum prater esios trifurus ascendit, simul ui et Hlem

SEARCH

MENU NAVIGATION