Febronius abbreviatus, cum notis, adversus neotericos theologos et canonistas etc. Tomus 1. 5.

발행: 1785년

분량: 711페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Sequitur textus Math. 18. v. s se emerit in te frater tuus. Verum qualem cor rectionem, quid sub nomine fratris AH intelligit Febronius' haec verba, item&illa, die Melesta, ad Petrum dicta esse comtendit. At hoc salsum est. Ex integro te tu patet, quod Christus ad omnes discipulos

Iocutus fuerit, quippe primum v. a I. dici tur , tune aceedens Petrus ad eum dixit &α si igitur tantum postea Petrus ad Christum a cessit, & cum eo collocutus est: ergo prius nondum cum solo Petro loquebatur Christus. Ait ulteri Febronius tom. a. apolog. p. 227.

Oc. in antiquis Missalibus in Missa seriae tertia . post Dominicam tertiam quadragesimae Eva gelium sic legi: in illo tempore respiciens assus in disseipulos suos dixit Simoni Petro: s pere verit in te frater tuus. Postea loco illorum veris horum positum fuisse : Dixit Iesus disseipulis suis &c. Hanc mutationem a Correctoribus Romanis, Bella ino & Collegis suis factam 'esse; quia prior Lectio Petrum Eeclesiae subinjectum perspicue declarabat, atque similes mutationes, quae illorum praetensionibus M. sciunt, a Geruo Romanorum alienas non es-

122쪽

---- 83 se, testes hujus rei adhibet Richerium, B Iugium, Peretram. Verum ostendat Febr nius, qua authoritate illa priora Missalia prodierint , utrum debita solertio revisa, co recta &c. 8 saltem Lectio-horum Missalium . cum teXtu vulgatae non consentit, ubi verba illa dixit Simoni Petro non leguntur : haec autem vulgata a Concilio Tridentino in om- 'nibus suis partibus approbata est, habuitque jam prius authoritatem ab antiquissimis saetis 'culis roboratam, ad huius igitur formam horis rectio facta fuit : prωterea teste Pio V. in Bulla anno I 57o. consulti sunt antiquissimi Codices minus sorrupti tum vaticanae, tum aliarum insignium bibliothecarum. Clemens VIII. anno Ibos. in sua Constitutione queriatur, a tempore Pii V. iterum multa in Missali praecipue in textibus Epistolarum & Evangeliorum circa eorum initia perturbata & in ista fuisse. Si igitur a tempore Pii V. usque ad Clementem VIII. non obstante severissima prohibitione nihilominus multa iterum mu-.tata sunt, an non prioribus temporibus, ubi nulla talis cura adhibebatur, nec talis prohibitio eristebat, etiam tantae mutationes - F.a fieri

123쪽

84 , --- fieri potusire. Correctio dein facta est noni arbitrarie, sed ad normam & verba vulgataea concilio universiili approbatae, & hoc Ium eam justam & authenticam esse convim cit , dum interim ab adversariis alia Lectio quidem ex Miffatibus ostendi, hujus tamen authoritas vel authentia demonstr*ri non potest. Insgniter quoque salsum est, textum in sorma a Febronio allata Hr multa saecula& in omnibus antiquis Usalibus, uti hic ait, in Ecclesia legi, tum quia ne quidem Misi Ie ante Constant. Concilium producere possit. in quo textus eo modo legatur , tum quia Cprrectio non tantum ad teXtum nostrae vul- gatae, ut dixi, sed etiam ad antiquiores C dices & Missalia, in quibus illa verba non inveniebantur, facta suit.

De Calumnia igitur postulari debet Febronius , dum praestantissimo Cardinali muIumino & sociis Correctoribus audacter assim git, eos Clementi Papae suggessisse, ut verisba illa, dixit Iesus Simoni Petro , expung ret: & deinceps legeretur; dixit Iesus dis

124쪽

deatur subjectus Ecclesiae. Denique ut It Ios de crimine depravationis jure accusare videatur atque Lectores facilius ei fidem adhibeant, eos ad Edmundum Richerium.. Ballugium & Antonium Perelam remittit. Verum ipse Febronius tom. I. append. I. RLcherium vocat osorem Papatus & inimicum Pontificum , similia de Ballugio & Antonio Peretra ostendi possunt. Num hi igitur a cusatores & testes idonei esse possunt ΤIam ad textum Math. I g. revertamur, In quo cum Febronio, Gerson, Tostatus, Auanainus, Ocham , Joannes major, Nicolaus sanus, Sarpius, Richerius sibi multum gloriantur. Inprimis textus manifeste loquis tur de peccato & offensa privata, & co reditione fraterna, si peccauerit IN TE frater tuus, tune eorrire inter TE ET IPSUM Sin L . Hoc non proficiente malum tantum manifestetur inter unum vel duos &c. Sei,

Ino igitur non est de corressione paterna aut

judiciali, quippe haec ad solum Patrem desiperiores pertinet, neque tenetur Pater μ

125쪽

tum, Iudex reum prius apud alios deseris Dein die Ecelestiae. Hic sub nomine Ecclesiae intelligitur Pastori vel Praelatus illius particis Iaris Ecclesiae, cujus frater peccans membrum est; Praelatus enim repraesentat Eccle-l sam, sicut Magistratus Rempublicam. Ita 5. Chrysost. Theophila'. Euthym. quod ii per Ecclesiam hoc loco, nec Petrus, nec Papa, nec Apostoli singulatim sumpti intelliguntur, tunc etiam nec Episcopi, nec Rex aut Primceps subintelligi pos*nt : igitur hi de iri xiis proximo illatis non possent judicare, nec

incorrigibiles reprimere, nec eXcommunica re ab Ecclesia, sed sola tota Ecclesia. Co gregari igitur debet Concilium generale, quotiescunque privata offensa vindicanda, corrigendus aliquis protervus , aut EXc-- municatio in aliquem induratum serenda.

Quis haec non rideat ' certe Petavius hoc ridendum putat, du Hamel & Calmetus ipsi Galli hic per Ecclesiam Pastores & Praeside ' tes Ecclesiae interpretantur. Quod si tamen Papa privatim peccaret in fratrem , staterne etiam moneri posset cum reverentia ab uno vel pluribus, quod si non audiret, ulteri deserin

126쪽

deseret non potest . quia non habet praelatum superiorem se , sed ut ait S. Thomas, tot rari debet, & recurri ad Deum. Haec si In Papa capere non potes; capies utique in Monarcha Po ilico, de quo eandem sententiam defendere debes.

Si autem Febronius velit, solum re spectu Papae per Ecelesam intelligi Concilium. non vero respectu aliorum , de quibus , ut diu, neque intelligi potest, hoc utique esset, sensum textui pro Libitu assingere &adplicare.

Quaero dein: si quis peccaret in Papam, factaque monitione unius vel plurium non re spisceret, an Papa deberet convocare Comcilium & eum deserre ' hoc utique non dices. quod est contra praxin totius antiquita tis & Ecclesiae a tempore Apostolorum usque huc; sed ipse Papa habet Potestatem eo rigendi & ples endi talem inobedientem; per Ecclesiam ergo non intelligitur Concilium, 'sed solum Superior in Ecclesia habens potea statem judicaadi, excommunicaadi . interu

Diuiliatio by Corale

127쪽

dicendi M. Ex his jam patet , quidse

tiendum sit de argumento Gersonis num. Κα& a. allatum, quippehic textum tam inepte, quam ipse Febronius interpretatur.

Ad 3. Febronius totum Scopum abem rat, salsoque concludit: etiam Christus Mam.*8. Apostolos vocat fratres : ergo Christus de Apostoli sunt aequales 8 Christus est caput Ecclesiae, nosque membra ejus , quis autem dubitet verba Febronii sunt, uni membro minorem esse auctoritatem , quam toti Corpori caput vero est etiam membrum, ergo Chirustus minorem authoritatem habet, quam to a tum Corpus Ecclesiae. Quis talia ratiocinia admittet, dc tamen Febronii sunt.

Dicimus , itaque, quod Papa frater noster sit, & Coepiscopos fratres appellat, i circo nihil de ejus authoritate decedit aeque, ac dum Christus Apostolos fiatres suos no-i minavit. Dein in toto corpore intelligituretuisti eaput, & in hoc sonsum us est a thoritate singulis membris seorsim sumptis. o Idem dicimus dericlisia, vel concilio, Pon

128쪽

tigre etiam tanquam Capite computator at sine hoc neque totum, neque perfectum corpus est. Esset quidem extensive & multitudine majus , non vero intensive '& author,tate. Nam sicut caput in Corpore est pars Dominans ac regens, atque in hoc sensu non est coeteris membris authoritate inferius: sic neque Pontifex Tespectu aliorum Episcoporum in Concilio. Hoc sensu S. Gregor. citat. Lib. 5. Epist. Cap. 18. dicit, Petrum esse primum membrum totius Ecclesiae, caeteros Apostolos tantum singularium plebium Capita, omnes autem esse membra sub uno Capite Christo. Non negat, Petrum esse

Caput Ecclesiae, sed tantum respectu supremi Capitis Christi vult osse membrum , & quidem primum , & sic elso Caput universalis Ecclesiae, sicut caeteri Apostoli capita sim, gularium plebium I

Pariter quod Ecclesia coeat in corpus , seu Collegium, quod Princeps vocetur me brum Reipublicae, Deus ac in regiS mona chicis fieri sol et, rationem mox infra dabia

mus. Nec denique effatum Hyeronimi ad

129쪽

rem est. Non enim hic comparat auctorita. tem Pontificis cum auctoritate concilii vel Ecclesiae, sed consuetudinem particularem urin bis Romae, a Pontificibus nunquam approb tam, 'i cujus Diaconi se aequiparabant Pre byteiis , cum consuetudine aliarum Ecclesi rum , dicitque has propterea non debere a suis moribus & consuetudine recedere.

4. Ludit potius, quam argumen. tatur Febronius. Quis enim dicit, Christum constituendo Petrum Caput & Rectorem totius Ecclesiae, ita abdicasse suam Potest, 'tem, ut non potuerit aliquam conferre cael ris Apostolis y & si non abdicavit, nihil o stat Potestas Petri, quo minus etiam conserat aliquam reliquiS. Caeterum cum Febronius continuo omnia misceat, & in Ecclesia Potestatem m narchicam qualemcunque pro Libitu , imo despoticam frivole supponat, aut saltem a nobis affirmari fingat, interest, ut circa

hoc punctum sensum nostrum apertius e li-

semus. Hinc oritur nobis quaestio: Utrum

130쪽

Utrum Regimen Ecclesiae sit mo

narchicum'

- Nolim ego multum de nomine ac vociabus litigare. Nam apud omnes certum est, Ecclesiam non esse Collegium mero Paedagogicum, neque ejus supremam Potestatem eula penes Principes ac Magistratus civiles.

uti. volunt Protestantes; quippe hoc ipsum quantum a praxi trium primorum saeculorum alienum sit, nemo non videt: sed ego Rempublicam sacram, in qua alii fiant Imperantes , alii obedientes; Christus enim in Ecclesia Imperium non negavit, sed tantum modificavit, primum a Regimine Regum gentium, dein a se ipso sumens exemplum: vos autem non sic , scilicet despotice, sicut Reges gentium, sed sicut ego qui summus Praeceptor, & Dominus vestes ministravi vo bis, sicut unus ex minimis. Quis vero Chri-

SEARCH

MENU NAVIGATION