Febronius abbreviatus, cum notis, adversus neotericos theologos et canonistas etc. Tomus 1. 5.

발행: 1785년

분량: 711페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Iatus officium exercere non ausus sila ζ nin prius honorem deserret Petro & Missionis suae rationem eidem daret: dc revera quam tumvis jam antea in Synagogis praediaaret Christum, discipuli tamen sibi ab eo metuebant, neque ei fidebant, donec Petro de sua vocatione & missione rationem dedisset. Puto etiam, illa verba Chrysostomi, Petrus os erat Aposolorum nonnihil dicere. Haec omnia cum antecedentibus vel non legit Febronius, vel non suo, sed alieno oculo legit. fucumque obtendere voluit Politicis , &scripturam ignorantibus, quasi Petrus pro

collata sibi potestate nihil singulare gesserit. At ais, Apostoli miserunt Petrum cum Joam ne ad Samaritas ' quid tum ' non omnis misso Imperium ,& Jurisdictionem praesuin ponit. Sic aristus dicitur mittere Spiriatum S. Lucae ag. & Ioan. I 6. siclosuaeaa. Israelitae miserunt Phineen Principem suum,& teste Josepho L. ao. antiq. Iudaic. Ismae

Iem Pontificem. Gersonem ego non moror,

authorem privatum , & in opinione de superioritate Concilii supra Pontificem nimium praeoccupatum: huic oppono C eranum, eel . brem

112쪽

hrem commentatorem in S. Scripturam, qui in hunc locum ait: miserunt non imperio, sed staterna Charitate, ut Capitulares subi de mittunt . Episcopum ad aulam. Intereat autem, ut genti Samaritanae , quae alias

implacabili Schismate a Iudaeis dissidebat. Princeps Apostolorum & Vicarius Christi prae

aliis praesto esset, non ad praedicandum tavangelium, quia Samaria jam receperat verbum Dei , sed postquam ambo Apostoli S maritis per impositionem manuum dedissent Spiritum S. Petrus eos in fide confirmaret, ordinaret eorum Ecclesiam, constituendo iis ea Presbyteros & Episcopos, quod officium hierarchicum ad Petrum praecipue spectabat. 3. Iterum mala fide agit, &Lectoribus imponit Febronius, ac si nostra sententia sit contra communem Patrum sensum, &textus sacri violenter in eam detorqueantur. Jam supra ostendimus , Math. I 6. & Joam

a I. ad litteram claram esse scripturam : l gat dein Patres , quos longa serie pro nobis adduXimus , legat eos , quos pro se inepte

citavit, & nobis potius favent, & desinet E s totius

113쪽

toties clamare Patres. Quaero hic, quo praeeunte Patre Gerson supra dixit, Apostolos mississe Petrum & Joannem tanquam subditos Ecclesiae 7 anne sors haec conclusio theologica est , ubi minor, quae supponitur, nempe, quod omnis missio fiat a Superiore tanquam ad inferiorem, falsa est y ' .

4. Non ita facile ex Bella ino

uoncluditur, quemlibet Episcopum, imo Lai, eum supra Ecclesiam poni posse. Sed sic comcluditur: si Ecclesia comparatur in S. Scriptura familiae, Domui, ovili, Corpori, Sponsis , tunc sicut in familia Paterfamilias . in Domo Herus, in ovili Pastor, in corpore Cain sput, in uxore Maritus pro bono regimine leonstituitur, sic etiam in Ecclesia non quivis , sed qui a Christo ad hoc ordinatus est . Petrus & ejus succestares pro bono regimune constituuntur. Hoc argumentum. the logicum est, non stivola interpretatio, & in hoc etiam valet regula Tournelii. etiamsi de eo silerent Pati m.

I. V.

114쪽

Armam Melistae nori esse monarchicam , exscri ..' tura demonstratur.

Febronius ait, formam Ecclesiae non m narchicam, ex scriptura claros haberi textus, & quidem quod Concilia cecumen, ca immediate a Deo suam authoritatem habeant ex Ioan. I 4. Ego rogabo Patrem, adium Paraesitum dabit vobis, ut maneae vobisis cum in aeternum . Diritum veritatis. Math. I 8. tibi duo vel tres sunt congregati in nomine meo. ibi sum in medio eorum. I. Epist. Timoth. C. 3. ut frias, quomodo oporteat te in domo Dei eonversari, quae es Eccle a Dei vivi. columna re frmamentum veritatis. Act. 15.

visum est Spiritui S re nobis. Nihil magis

pro hac authoritate , aut ab ullo mortalium pro majori robore dici &exspectari debere, ait, citatque in hunc sensum Patres Concilii Basiliens. ad Eugenium P. Pergit, singulis Apostolis, ne primo quidem excepto, a Christo dictum esse, nε vocentur Rabbi, Patres, quia omnes sunt fratres , & unus est Pater

in caelis , & Magister Christus. Math. 23. item quod authoritas Papalis ab Ecclesia d. .

115쪽

pendeat, erui ex I8. si peccaveris in te frater tuus , vade, o corrigs eum. Si non audierit eos , die Ecclestia &c. . . Hic sub fratris nomine etiam Papam intelligi, qui ficorripientem fratrem non audierit, denuntiandum esse Ecclesiae in Concilio congregatae, quod fieri non posset, si ipse laret Ecclesia superior

I. & a. Hoc argumentum confirmat ex Gersonio tract. de Potest. Eccles. Consid. q. qui citato textu etiam Papam comprehendit ubi potestatem excommunicandi, definio di, decernendi, obligandi multimodo prii cipalius in Ecclesia, quam in Papa esse ait.. 3. . Omnes Apostoli sunt fratres & mom-

. hra ejusdem corpori S : unum autem mEbrum minorem authoritatem trabet, quam totum cο us. In nullo statu monarchico subditi fratres Regis dicuntur, nec Princeps membrum Reipublicae. Naturale est Ecclesiae , etiam ex instituto Christa coire in com pus , seu Collegium , quod non fit in statu monarclaico , & subditi collegialiter deliberent. dc statu-t.: Quare Ecclesia utanquam

116쪽

- -- π

Corpus major est auctoritate, quolibet me bro. Hinc Hyeron. ait: si authoritas quaeritur,

. Ex Petauio Lib. 3. de Eccles. hierarch. C. I 5. Monarcha definitur, cui. regendi, g hernandi , imperandive si trema & ultima Potestas inest, a qua Magistratum omnium authorit manat, . dispersa per singulos &ad eam tanquam fontem revocatur. . Quaerit Febronius: si ita , cur non Christiis Apost Ios pro accipienda , Potestate ad Petrum missit, cur ipse immediate eos vocavit . . & Po testatem contulit 8 ,' . .

Nota

Nirum i i tenus .mth. Id. & Ioan. 2I qui cuivis legenti' tam clari sulit, ut ex ver his & circumstantiis de nullo alio, quam Io Petro intelligi possint, Febronio tamen ita obscuri sunt, rutiem potius ad omnes Aposto Ios 'detorqueat, : Patresque in hunc sensum aptes, & cogat. Nunc autem textus proinducit, quos claros esse dicit, cum tamen neque ad rem sint, o nec in his explicandis cois

117쪽

venienti testimonio sulciatur.' niuidem Bais sileenses Schismaticos & Gersonem ego non curo. Ad Patres supra prouncavit Febr nius , horum testimonia oportuisset adduc re. Idcirco' majori ego jure ipsi sua vorbastipra g 4. num. 3, in proprium sinum repono . quod tot saeros textus nullo immunis P tre, ' quin magis contra omnium senseum in rem suum violenter detorqueat tontra trident. F Fronio consultius suisset in titulo a verbo, DEMONSTRATUR, abstinere, cum formam

Ecclesiae non esse monarchicam, ex script fine quidem ad verisimilitudinem probam possit. Videamus autem, sin vera sinti

Conciliorum generalium auctoritatem immediate a Christo esse, ait Febronius. erui ex Joail. 34. admisso hoc, quid sequiatur : ergo regimen Ecclesiae non est mona chicum 2 anne Concilia cecumenica semper praesto sunt' an Ecclesia extra Concilia , non. regitur ' an Concilia quotidie, sicut in Cruvitate Magistratus congregari possunt'. dein unde constat, in cit. textu Joan. I . de Cou.

euiis sermonem esse : certe de his nec ver.

118쪽

ho fit mentio. ' Consolatur Christus discipuisl6s de discessu suo, i promittit eis Consolatorem Spiritum S., qui suggerat eis veram doctrinam & omnem Veritatem, quique cum ipsis maneat in aeternum. Inlassibilitatem Ecclesiae in genere inde quidem eruimus: at iti hic de Conciliis . multo minus de modo &se a regiminis agitur. Imo textus ne quidem de Apostolis, ut in concilio congregatis loquiutur. Nil igitur contra semam monarchicam concluditur. ' Idem: aperte sensis est x. ad Timoth. go nempe de Ecclesia in genere, non de earui. Congregata in Concilio. Math. I 8. ne quidem de Ecclesia, minus de conciliis

mentio fit; sed manifeste ad quosvis fideles pertinet . quod ibi dicitur. Nempes duo in nomine Christi petierint aliquid , fiet illis a Patre Coelesti, quia ubi duo vel tres sunt congregati in nomine Christi, ibi Lhristus

in medio eorum est.. :, Hos istum per cons quentiam , quod argumentum theologicum vocatur. inde deducimus : si ubi duo vel

tres congregati in nomine Christi petant albquid , Christus in medio eorum est, & certo exaudiantur . multo magis in minio erit. &

119쪽

exaudietur tota Ecclesia, & Pastores in Comcilio in unum congregati. Textus ergo per se nee loquitur de Concilio, neque de forma regiminis , sed tantum Promissio & assistenistia Christi pro Concilio per Conclasionem theologicam inde eruitur. Sic ex eodem textu 'argumentantur S. Gregor. M. Lib. I. . Episto IIo. Concit. Chald. Epist. ad Leon. P. Synod. UL Act. 17. Quod si verba textus in sensu Febronii sumantur , sequiitur, . etiam Concilia particularia, imo duos vel tres Parochos aut Cives iri nomine Christi congregatos esse insallibiles. Pari sensu illud Act. 15. intelligimus, in quo Concilio Petrus praeis sedit, & primus sententiam dixiti Auth ritatem & infallibilitatein Conciliis i tunis generalibus non negamus P at non de hoc quaeritur, neque Ecclesia in Concilio semperesst collecta : de forma & modo regiminis qua

ritur tunii in - tum extra. concilia. Febro nius 'ergo extra Scopum aberrat. .

PHiso quid sibi hoc loco vult textus Math. etsi nolite vocari Rabbi.&α Patrem no lis vocareboissustr urram Paulus seipsum

120쪽

-----

voeat Doctorem gentium. I. Timoth. a. Et utique licet filio genitorem suum appellare Patrem manifeste hic sola prohibetur a rogantia & assectatio honoris, atque insinu tur, unum esse tantum principaliter & per Excellentiam Magistrum Christum, & unum Patrem in caelis. Haec, quae in cit. textu dicuntur, nequaquam infinite absunt ab omani Idea Monarchae, ut ait Febronius, non enim de illa hoc loco agitur : . verum Febr nius longissime abest a genuino sensu & i terpretatione textus. Imo si vellemus argutari, diceremus, eo ipso Apostolos fuisse revera Magistros & Doctores; si enim non suissent, quare Christus eos hoc nomine solum ob humilitatem & in sui reverentiam appel- Iari prohibuit ' item eo ipso inter eos unum fuisse primum & quasi Patrem ; nam quare non dixit: nolite vocari Patres, sed potius nolite vobis vocare Patrem, nisi quia revera

unus inter illos erat Pater, Pastor & Primceps prae aliis ordinatus: attamen ne obliviscantur Patris summi & aeterni, qui in cae

tis est Verum his adminiculis non indige

mus.

SEARCH

MENU NAVIGATION