Febronius abbreviatus, cum notis, adversus neotericos theologos et canonistas etc. Tomus 1. 5.

발행: 1785년

분량: 711페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

stentiam miliane Potestas &Jurisdictio in Ebclesia existit ' certe si pro regenda Ecclesia susscit ille interior gratiarum influxus & assistentia Chriisti, tunc neque Episcopi ullam habent Potestatem & Jurisdictionem , imo

nulla omnino esset in Ecclesia , quod sequeretiir ex responsione Febronii. Nos itaque dicimus : Christus monarchice rexit Eccle-

sam e ascendens in coelum constituit pro regenda Ecclesia sui vicarium Petrum cum P

testate & Jurisdictione: orgo regimen Eccle-sae adhuc est monarchicum. Ad quid enim vicarius 8 & quomodo hic regat Ecclesiam absque Potestate & Jurisdictione anne su ficit huic argumento respondere : Christus per gratias adhuc influit, & assistit Ecclesiae 3 nam stante hoc influxu & assistentia Episcopi habent veram Jurisdictionem & P testatem in Ecclesias suas particulares, imo haec Potestas Iurisdictio ad eas regendas necessaria est : ergo multo magis summus Christi vicarius amplissimam pro tota Eccle-sa Jurisdictionem & Potestatem habet, idemque adlvio monarchice regitur Ecclesia. N

212쪽

que Petavit de Basileensiuin testimonia ad rem sunt, i aut aliter intelligi debent. 7. Quo sensu intelligendus sit te ius Lucae 22. , dicemus suo loco , quia F bronius de eo alibi adhuc multum disputat: interim advertimus, interpretationem Febronii pro libitu consectam esse.

Ad 8. Ex Actis Tridentini & Distis

hucusque convincitur, Concilium non contrarium fuisse, imo agnovisse monarchicum Ecclesiae statum, Canonem circa id praeparatum infallibiliter fuisse enuntiandum, rusi pauci galli preces, minas & obstacula inte posuissent, nihilominus Concilium Sess. I Cap. 7. rotunde assimare & docere, Pont, sci supremam in universa Ecclesia Potest,tem traditam esse, ipsum Lotharingum, qui

tam 'solerter suae Sorbonae cautum Voluit,

in hac fuisse sententia, & Ecclesiam publice Nonarchiam appellasse. Inde nulla omnivoratio est, ut illa verba Tridentini tam clara, . pro suprema Potestate sibi in a versa Mela tradita, item sollicitudinem umersa Melisse, 'in alium sensum accipiamus quin potitas

213쪽

majori ego Iure verbis ipsius Febronii finitio: hujus g. hic utor: prosingulari diuina μου dentia U Sapientitie essectu, nee non Christi

etiamnum Ecclesiam in - ρο exteriori sua assisentia regentis operatione habendum, ut vis verit iis in gratiam genuinae V nativa formae regimia nis etaesiastici serrumperet, quamvis res issa verbis e respis in hoe Coneilio de ita non fuerit. Et quare alius illis verbis apertis se sus fissistituendus est y an Paties non intellexerunt, quid dicatur Τ au non singula verba mutoties examinata, dc mature ponder ta sunt, antequam in Canonem referrentur 'an haec Lotharingum& gallos in singula verba attentos fugere poterant' sed nunquid vis veritatis, ut iterum utor Febronii verbis. erat maior omni perspicacia hominum 8 at ille in Galliam reversus idcirco exprobrationem tulit 8 si verum est; ergo Galli per decem menses adversus praetensam Pontificis pol statem decertantes nihilominus tandem verblati victas dederunt manus. Dein a quibus exprobrationem tulit' ab Ecclesia gallicana sed haec erat repraesentata in ipso Concilio,

atque cum Lotbaringo oratoribus regiis

214쪽

-- 27s aderant 26. Episcopi gallia Paclamento sed huius non est Doctrinam in Ecclesia st

xuere. a Sorbona' at una Schola non potest toti Ecclesiae suam opinionem obtrudere. Ana privatis doctoribus ' verum quid hi contra tot Patres & Doctores omnium Natiotium in Concilio. Apage cum naeniis: exprobratio ista nullum pondus vel auhoritatem habet.

Ad h. quid hic Febronius clim Barth Iio' quaerit Clar. Barthel, an Pontifici vi iulius Clausulae maior potestas competat circa abrogationem Decretorum Conc. trid. quam aliorum 8 Respondet, Romanos eam Claus Iam ita explicare, ut salvum sit arbitrium &voluntas Pontificis, hoc esse contra mentem tridentini, illam Clausulam additam esse comtra Protestantes, a quibus auctoritas Pontia ficis oppugnata fuit, pariter alia Concilia, licet non expresserint, eam authoritatem sabVam voluerunt. Quaenam est igitur illa P,

testas Pontificis, quam ' vi huius Clausulae negat Barthelius, & quaenam quam ipse as- firmat' negat, quod per hanc clausulam t adsici diu. maior potestas asseratur ad ab-

215쪽

a 6 ---m roganda deereta huius Concilii, quam alimrum, & circa haec eius arbitrium ita salvum sit, ut possit arbitrarie & pro mero Libitu ea abrogare, in iis dispensare &c. & hoc recte, quia Pontifex tenetur prudenter uti sua Potestate, &non tantum, ut ipse ait Barthelius, ex plenitudine potestatis, verum& in plenitudine Iustitiae agere. Fallitur autem, si putat, omne*

Romanos eam Clausulam sic explicare. Ecomtra Barmelius circa Concilii Decreta Pontia fici eam Potestatem affirmat, quam negant Protestantes, & quam alia Concilia, licet non expresserint, semper salvain volusire, nempe

quod possit iusta cum causa in iis dispensare,. derogare , &c. uti seipsum magis explicat eod. Tit. ad Num. 85. removet ergo D. Ba thel ex mente Tridentini, quod est nimia in recontra Gibere nimis parum dicit , nempe Concilium consentire, ut in quibusdam ci eumstantiis cesset observatio Decretorum, si Papa ex validis rationibus id expedire. d cat , quod esset tantummodo interpretari imgem per Epikeiam. Verba autem clausulae

quid amplius significant ; siquidem authorrutatem Sedis Apostolicae, quam salvam

216쪽

vult Tridentinum circa Decreta , noti prumum dat, sed jam supponit Concilium: Senasus igitur est ; quamvis Pontifici per istam

clausulana a Concilio major potestas non sit: attributa circa haec Decreta, nolle tamen ima pedire vel restringere authoritatem Papae, vi cuius pro rerum exigentia i& ex certis causis

in istis decretis, sicut in aliis dispensare, vel mutare aliquid possit. Sed haec nihil pro Fe

bronio, ubi authoritas Papae non negaturὸ sed asseritur, & roboratur contra Protestanis res. Dein idem Barthel annot. ad L. I. tit.

33. dicit, regimen Ecclesiae esse monarchucum aristocratice temperatum: n Catholicis ut dogma fidei teneri ι Pontificem ex Cathedra loquentem esse insallibilem, probabilius videri, Pontificem independenter a Consensa , Episcoporum, & se solo esse insallibilem. Item ad titi a. Pontificem posse Leges ferre Pro tota Ecclesia. An etiam Febronius ita

Ioquitur de Potestate Pontificis Ad ro. Cum iam praevideret Febronius. multa ex tridentino Concilio sibi non lavere, vel non in suam partem trahi posse, iterum Pura L H accis

217쪽

accusat salsitatem decretalium Isidori, ha que in causa esse ait. Haec accusatio si quid valeret, multa nobis in illo Concilio suspecta esse deberent, & qualis tunc laret auctoribtas Concilii Τ quis valor decretorum ' quae certitudo Doctrinae I an non eadem retorquere possemus, in Concilia Constantiense, B sileense, Pisanum' an non a Saeculo VIILiisque omnes haeretici regere possent, Patres nostros ignorantiae tenebris obvolutos suisse deceptosy an Spiritus S. & eius assistentia dependent a regulis critices, per quas nobis veritas innotescat' Certe non ista sunt argumenta hominis catholici. Nos credimus, Concilio adfuisse assistentiam Spiritus S., ut in Doctrina fidei & morum errare non potuerit.

Ad II. multa in suo sensu, quo nimis abundat, hic congerit Febronius. Ego solum quaeroi si praevaluit numerus Italorum, quem Aula Romana pro suis praetens ibus multo ampliorem semper obiecit, quare ille Canon de Potestate Rom. Pontificis non fuit editus 2 cur solum ratio habita fuit quo

rundam Gallorum ' si Legati Pontificii

, ' ipso

218쪽

ipso sarpio teste in materiis Doctrinae se satis

continuerunt, & circa vota Patrum &decisia ones impartiales se gesserunt, cur ergo illos toties accusat Febronius, quod non attenta resistentia Patrum suam Doctrinam vel directe urgerent, Vel oblique insinuarent ν aut cur Patres contrarium , non definiere ' fallitur Febronius, si putet, Synodi Patres ci ca semam regiminis Ecclesiae in sua opinione fuisse, uti iam ex dictis constat. Quam fidemisibi merentusThuanus & Sarpius, dum aiunt, Episcoporum Potestatem in hoc Co cilio non parum imminutam fuisse 2 contrarium probat Pallavicinus in apparatu historiae Concit. trid. & alibi, & praecipue Philippum IL Hispaniae Regem, contra quam spargit Sarpius, dixisse, hi homines Concilium tanquam Farochi adure, sidem tot summi Ponti es rodiere.

Ad 1a. Postulata Protestantium, praec, cipue Saxonum, qui auditi sunt a4. Ian. Assa. haec erant: statim declaretur, num Pontifex sit supra Concilium: hic non ut I aex, sed ut pars S reus adsit Contaio, eo

219쪽

18 tra quem grtives habeant accusationes, Epta 'scopi a Juramento Pontifici praestito absolvantur, Theologi Protestantium jure sum gii gaudeant , omitia hactenus in Concilio

irritentur. .

Iam si mens Concilii suit contra mo naresticum regimen Ecclesiae, nempe Papam subesse Concilio, in eo ipsum non esse suri mum judicem, in eo ut partem & reum posse. accusari & iudicari, quare non detulit postulatis Protestantium, 'quare non audivit accusationes, quare non judicavit ' gravissimas rationes habuisset id saciendi, Proteo stantes nempe reuniendi Ecclesiae, tot milis nes animarum ab aeterno exitio liberandi , tot bellis & Cladibus finem ponendi: imo hic scopus & causa suit Concilii congregandi. Certe aliam mentem insedisse Concilio cem sendum est, vel totum Concilium de vitio assentationis erga Rom. Pontificem accus re debemus. Male igitur'& salso conciudit Gibertus eximius ille , ut ait Febronius, Theologus & Canonista. Ego inverto argumentum : non ignorabat Concilium postul rahaereticorum, sciebat, depressione authoris

220쪽

latis pontificias faciliorem fore viam muniendi Protestantes non tamen hoc fecit: imo de hoc faciendo nequidem quaestio fuit mota; ergo nulla esst probabilitas, quod mens tridentini fuerit, regimen Ccclesiae non esse monarchi cum, & quod voluerit Pontificem suis de cretis subiicere. Res magni momenti ag hatur, nempe reditus haereticorum ad Ecclesiam; controversia erat de doctrina, a cuius decifione ille reditus multum dependebat Patres & Theologi in Concilio non ignor rhant, quae in has materia in Conciliis eo stantiensi, basileensi, lateranensi, florentino, aliis retro Synodis acta fuerint, non tamen putabant , se posse in favorem haereti corum decidare.. Dicat nunc Febronius, omnes Patres assentatores Pontificis suisse.

vel salis Isidori decretalibus deceptos utrumque ne quid amplius dicam, iniuriosum &falsum est. Ego interim dico, Concilium.' utpote legitimum habuisse insalubilem Spiritus S. assistentiam. Hoc tamen non obsta te, Concilium haeretinos multoties invitavit. Iron ut eorum iniustis postulatis consentiret.

Rd ut errorem dedoceret.

SEARCH

MENU NAVIGATION