장음표시 사용
281쪽
a44 T in mimo esse e omnibus Apostolis datas esse. Ablegat iterum Augustinum & Bedam. Et
ego confidenter respondeo , Math. I 6. P tro & huic soli laves promisas & datas ep. se: hunc solum alloquitur Christus, huic soli, ait, se daturum Claves , quamvis alibi aliis Apostolis non tam Claves, quam harum potestatem alio modo tradat, sucum Lectori
haud memori facit Febronius, dum ex tot aliis clariores pro se excerpit textus , quasi ad eos responsum nondum fuisset, vel responderi non posset. At legantur,' quae hoc capite speciatim ad La. & 6. diximus. Vid hilLector, quo sensuTridentinum & nos Claves Ecclesiaedatas esse dicamus. Augustinus rationem habuit, quare Claves potius Ecclesiae datas asserat, nostram tamen sententiam non reprobat, imo allegat, supponit, & alibi non obscure amplectitur. Dum enim Augustinus dicit, huic Ecclesiae G es data sunt, eum P tro datoe sunt, quis sanae mentis huic loquendi modo aliam notionem substituet, quamque in his planis verbis continetur nempe Ecclesiam Clavos in ser Petrum accepisse, unde clare sequitur, Petrum immediatius, &Ecci
282쪽
Ecclesam per Petrum accepisse Claves, non δ
converso, ut vult Febronius , Petrus per &ab Lelesta eas accepit, secus Augustinus dic re debuisset, Petro datae sunt, cum Ecclesiae datae suore. Beda ex Augustino loquitur. ita tamen . ut alibi soli Petro Clavos datas esse asserat. Sic non textum textui ejusdem Patris conbinamus, & paucos in speciem quandoque aliter sentientes cum pluribus aliis haud invitos conciliamus. In his ergo volu- mus Lectorem ad jam dicta superius revoc
re, . ne talia toties repetere necessum sit.' In not. Crit. in P. Zech S. I. Febronius ait, in Controversis fidei & morum compotentes Iudaces esse Episcopos, Synodos Diabeesanas, Provinciales, Nationales, summum Pontificem , Concilia generalia, Ecclesiam
universalem non congregatam. Recte, qua
quam de Synodo diaeces ana nonnihil moneri posset, utrum quivis Parochus, Sacerdos sit Judex competens in controversiis fidei qcaeterum admisib, illi sint judices conlpetenim sed non infallibiles, uti ipse ait Febronius, nisi . Ecclesia in aecumenica Synodo congregatast, sive extra illam consentiens in unum; sine hae
283쪽
igitur non habebitur Judicium certum & ut, timatum , a quo appellari amplius non po sit, etsii competenter & legitime judicen. Synodi minores: Episcopi luminus Pontifex. F, cilius est hoc dicero , quam in praXi tenere. Si enim nova oriatur quaestio. ubi Concilium
generale non est congregatum , nec Congregabitur , partes vero Judiciis Episcoporum, SD nodorum Provincilium , S: summi Pontificis non acquiescunt, semper ulterius appellantes, uti nuper in Gallia fastum esse vidimus, quω modo, & quando Lis terminabitur' quia1do, ubi, quomodo & unde innotescet consensus Ecclesiae in unum p nam hoc 1blum remedium superesset, quis sciet, quando & quod om- .
nes ac singuli Episcopi atque Ecclesiae pero
bem consentiant' & antequam hic consensus certo innotescit, credere nondum teneor. Interim manent omnia incerta. Quam pra
ticam utilitatem habet haec sententia Τ revera nullam; imo toti Ecclesiae plurimum n Aia est, ac periculosa; quippe per eam Schismati & haeresibus impunitas conceditur, ostium & via planissima, vix amplius clam sdenda aperitur. Verum est: consensus E clesiae
284쪽
clesiae etiam extra Concilium est Signum i fallibile & certa regula a polleriori, quod albquid sit de fide credendum, vel in moribus tenendum, quia tota Ecclesia errare non potest; at a priori, ubi nova controversia exu git, nihil operatur, quia nondum adest hic consensus, nec tam facile & longissimo te . pore sciri potest , utrum & quando adsit. Ir terim praetensa illa reverentia erga Decreta Synodalia & Pontilicia languescit, obsequi sum silentium, quod decretis hisce provisionalibus deberi aiunt, rumpitur, & sic Lites nunquam cessabunt, quod experientia do. cuit. In Apolog. Febronii contra g. Theolog.art. a. iterum in medium proseruntur noti textus Math. I 6. JOan. 2Ι. 9 Lucae 22. pro' statu monarchico D insallibilitate Pontificisa nobis allati. Opponit Febronius ex Gallis Tournet. Eossuet, Natal. Alexand. ex Germa- ta
nis Gregor. Zalliuein, & Benedictum Obe hauser. Quidquid sit: ostendat prius Febronius, quis sit sensus litteratis horum textuum, in quo dogma sundatur, dc quo omisso, oin
285쪽
nes reliqui sensus incerti sunt, nihilque pro- bant' dum autem gallOS authores nobis opponit Febronius, non igiὶOramuS, eos pro defensione quatuor articulorum scripsisse, quorui' authoritatem iam supra. expendimus, atque gallorum illecebra Germanos nonimu Ios, & inter hos etiam praestantissimos viros, captos fuisse, non iusiciamur. Nihilominus, Febronio suis propriis verbis in cit. Apolog. pag. I73. tantum Gallis ego, Romanos subis stituo idipsum respondeo : ubi Patrum &Doctorum interpretationes cortorum teXtuum :S. Scripturae variant, & semper variarunt,& Ecclesia nunquam decidit, non licet uni l. parti suos alteri commentarios, &opinamenta tanquam legem imponere, neque tenetur se illis submittere. Tantum autem abest, ut Ecclesia se declaraverit pro interpretamentis, quae hac in parte Galli sequuntur, ut ex adverso romana firmiter teneat Ecclesia, Con. 'cilium Generale Constantiense non declarasso seyum sententiam. Habeat haec Febronius con- ltra gallos ex suo proprio ratiocinio. Item
hoc adhuc interest gallos & inter & Roni, lnus, quod illi sententiam suam habeant pro l
286쪽
aqqopinione, quam aliis, exteris praesertim nolunt obtrudere, ut superiori ostendi; Romani econtra suam sententiam pro veritate habent, quia fundatur in sensu litterati Scri tui'ae, a quo nulla necessitas, nec ratio cogit abscedere. Ut quid ergo semper gallos nobis inclamat, quos tamen ipse hon sequitur F ' .hronius' ipse utique ex Natali Alex. Dissere. q. g. 3. ait, secundum triginta quinque P trum & tractatorum ecclesiasticorum expositionem in textu Math. I 6. nomine Petrae in.
telligi fidem, & illa verba, o Portae inferi
. ad fidem Petri & Ecclesiae, non ad Pedi
lanam eius & succetarum Pontificum rese re NB. theologos Parisienses: sed Febronius hanc non sequitur sententiam , sed per P tram omnes vult intelligi Apostolos, ideoque nec ipse cum parisiensibus Theologis sentit, quos continuo allegat: Nos nihil dissimul VimuS, Omnes expositiones g. a. in nostram sententiam lacile conciliavimus. At Febr nius sibi ipsi conciliari nondum potest. Prosequitur L. cit. Febronius, duas intextu Math. promissiones distinguendas esse.
287쪽
per primam Petro asseri Primatum, per secundam deiis situm Clavium, quae ibi tantum
promista, nondum actu tradit E erant. Pr
secto satis ingeniosel ibi Petro datur Primatus, quare non etiam Claves' si quaero, ubinam acta traditae stat Clavesy respondet, quando omnibuS apostolis communiter datae sunt: accipite Spiritum S, quorum remiseritis . ego de Cliristo Dei filio aliter sentio, eum non humanis infirmitatibus, & mutatio- . iii obnoXium fuisse , atque quod promisit, etiam implevisse credo, & quidem eo modo, quo promisit. Dum ergo in textu allato soli Petro promisit claves, etiam soli dedit, quia lsecundum divinum agendi modum promitte- ire, est etiam implere promissum. Econtra iuxta Febronium promittuntur ClaveS Petro, l& acta traduntur omnibus apostolis. Quod si vero contra clarum textum, uti alibi vult,
per Petrum ibi omnes apostolos intelligat, quid opus erat ista observatione & distincti ne inter promissionem & traditionem y unam adhuc observationem addit Febronius ad Cap. Math. I 8. v. 12. & seq. quod ibi Christus i
quatur in plurali ad omnes discipulos. Si hoc
288쪽
observatione dignum 'est eo loco, notet sibi Febronius, Math. I 6. eum ad Petrum loqui in singulari. Quod ulterius ad verba Ioan. 2I. & Lucae 22. assert eX Natali, repetitiones sunt, &iam respondimus supra ad loca & Patres citatos. Nos dicimus, Ecclesiam ct Concilium generale esse insallibile: at E cclesiam& Co cilium generale non intelligimus sine Capite, sine Rom. Pontifice, insuper etiam hunc solum dicimus insallibilem, si pro rei necessit te extra Concilium aliquid in materia fidei &morum definiat.
Citat. Apolog. advers. 4. theologos pag. I75. eX natal. alexand. citat a b. Patres & limterpretes, quos illa verba Lucae a a. ego rogavi pro te Ue. pro perseverantia finali S. P tri in fide interpretari ait, idque esse privile-
gium personale Petri, quod ad succestares non manaverit. Verum ostendat Fcbronius, quot & quinam ex his dicant, esse privilγDum personale Petri, M. quod ad succe seres non manaveriti imo plures ex his ipsis, quos citat, illa verba interpretgntur deinde-
289쪽
scientia Petri in fide, & inde tum huius, tum straecelsorum Rom. Pontificum insallibi. litatem emunt, & probant : sic Cyprianus,
Leo, Bernardus & alii apud Hellarminum
L. 4. de Rom. Pont. C. 3. ita pariter Agatho P. in Synodo α. Leo IX. Innocentius III S. Thomas, & Sorbona ipsa ex hoc textu intractat. Clementi VII. oblato insallibilitatem Papae probat. Hanc etiam Academia Paria sensis Anno 1387. & Conventus octoginta
quinque Episcoporum Galliae Anno I 655. ex his verbis publice prositetur , uti jam supra
Interim textus oppido clarus est: rogat Christus , ego rogavi, nec dubium est, quin fuerit exauditus : rogat pro indeficientia iusde, ne deficiat Mes tua, Haec verba ad solum Potrum non ad alios Apostolos diriguntur : Simon rogavi pro te, ne defriat sedes tua. Imo alii aperte excluduntur , quia ideo pro Petro rogatur . ut alios fratres suos confirmet. Dein haec indeficientia in fide promit titur, & datur Petro, non ut privatae Pers
me, sed ut Capiti de Pastori Ecclesiae, quip- ρο
290쪽
pe in hunc finem datur, ut confirmet fratres suos in fide, quod est ossicium Pastoris & C pitis ; quod autem ad ossicium Pastoris & Capitis seu Primatus pertinet, utique ad succe lares transiit. Et dicat Febronius, quare Christus pro fide Petri specialiter rogaverit, quare hunc jusserit confirmare statres ' si non ideo, quia ad hunc specialiter hoc pertin bat , qui constitutus erat Caput & Primas Ecclesiae. Male igitur Febronius hanc indeficientiam in fide ad solum Passionis tempus restringit, in quo utique solus Petrus, nullus autem aliorum Apostolorum Christum negavit. Neque de perseverantia finali & gratia fidei dici potest ; nam utique omnes Apostoli. Juda excepto , hac gratia praediti in sidemortui sunt ' Dum igitur quidam verba Lucae de firmitate & persevcrantia in fide interpretantur , non intelligunt tantum gratiam finalem, sed veram indeficientiam, & dum ad tempus Passionis interpretantur, casum &Occasionem significant, quo primario & necessario Capitis Ecclesiae indeficientia requiritur , non tamen hanc indeficientiam Capitis ad successores demanasse negant.
