Febronius abbreviatus, cum notis, adversus neotericos theologos et canonistas etc. Tomus 1. 5.

발행: 1785년

분량: 711페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

mitem habet Ioamaena , solus tamen respon. det, & oratmnem habet: in causa legalium iterum Synodum congregat, eique praesidet, Unde magis , magisque declaratur ejusdem ius Ecclesiae caelibus praesidendi, ut illud nemo in controversiam vocarit, nemo non ibbentissime tuleriti

5. Petrus in apostolam, Episcopatet, &doctrina par est reliquis Apostolis,. est cum his una ex Petris vivis Ecclesiae , sed est primus lapis ex ministerialibus adeo, ut quodamodo singularius de illo dixerat Christus, tu es PDtrus &c. manente tamen Christo lapide amgulari aedificii ecclesiastici. s6. Loca Patrum in Confirmationem Pr, matus Petri ubi vis prόstant, paucorum tamense aflerre ex graecis & latinis dicit Febro. nius. Sunt autem Basilius in propem. de I dicio Dei. Cyrill. hyerosol. CatecheteS. a.& II. Gregor. Narian. orati a6. & orat. 7. Ephrem Syrus de compunct. jtem in Pan . Gregor. Nysis. se . a. de S, Stephano. bphan. haeres. 59. & in Anchorato Cap. q. Chrysost. hom. 5. de paenitenti rem. a. item l. : . tom.

312쪽

rem. 3. pag. q. item Immil. 87. Tlieodoret. Epist. 77. Ambros, L. Io. in Luc. item in Cap. I a. Epist. a. ad Corintil. Hyron. L. I. afvers. Pelog. Augustin. L. a. de Baptis. item serm. 76. lLib. I. contra Julian. C. q. Cyprian. Epist. ad quintum. Augustin. L. a. de Baptis. C. I. Gregor. II. Lib. 5. Epist. ao. Lib. 3. Epist. 3o. Lib. 5. Epist. 13. Lib. I Epist. I 0. Alcvinus Epist. ad Eanbald. tom. a. Lect. Canisti. Paschasius Radbertus L. 6. in Math. C. IO.

Conserat Lector hunc cum priori Capi . te , & j udicet, utrum & quomodo sibi comstet Febronius' Febrouium igitur sibi ipsi o ponam. Statim initio hujus g. ait, juxta

relata a se in Ecclesia non esse nonarcham proprie dictum, ergo saltem Monarcho impro- , prie dictus est in Ecclesia, quod etiam nos &nobiscui omnes defendunt, qui unt, R gimen Ecclesiae Aristocratia temperatum es.se; non est igitur ab Ecclesia arcendus omnis mamino status monarehicus, & Febronius

313쪽

incassum insudat, omnem status monarchici Ueam ex animis Italorum dicere. Ad 1. Hic Febronio bini illi textus Math. I 6. & Joan. II. non obscure indicant preteipuum aliquid tu Petro pretraliquis Apostolis. Mirum i perspicatior sit modo Fobronius, qui in Cap. I. in istis textibus nil tale deprehemdere potuit. Verum si Fobronio modo ad istos textus id repono, quod nobis priori Capite respondit , quomodo se extricabit ' 'sit autem: Dum SS. Patres binos istos textus v rios in sensus exponunt, ita ut alii per Petram non Petrum , sed ejus eonsessionem seu fidem supra C. I. g. a. n. r. alii Chri illin. a. alii cum Petro simul reliquos Asosolos,n. 3. intelligant, plures Petrum a sensu per Christum intento directe ineladant, idem Fε bron. in Daniel. Berton. tit. I. I. Hinc firmum pro uno sensu, adeoque pro Primata etiam, argumentum erui non potest. Idem

rem. I. C. I. g. 3. n. q. Imo si aliquid dicatur de Petro, debet & tantundem asseri de re

liquis Apostolis. Ibi n. a. ergo hi te X A

314쪽

mr minae et 77 tus ne obscure quidem γ ab num quid india cant in Petro. Tertullianum, L. Onem, E

silium, Eucherium, Eedam, quorum textus adducit Febronius, hos ipsos contra nos s perius de omnibus Apostolis , & sic quidem interpretatus es , ut quamvis ibi Primatum non excludat, nihil tamen preteipuum relim quatur Petro, quam quod sit primus, & hic Primatus fines meri Directorii non excedat, nempe qualem assieruit Antonius de dominis,& haud inviti concedent Protestantes. Setin sum ergo destruit Febronius , suis pro priis principito refellitur. Ad a. Repono iterum illud FebronuCap. I. L 3. num. a. Scripsit Lucas integram Librum de actis Apostiorum. Nirhil in eo eoi picitur , ex quo colligi valeat, coeteros Aposolas suspexisse Petrum ut Mog srtim o praeceptorem suum, qualem reveriti j rant Christi , minus ut taleum, b cujus nutu voluntate istorum ministerium dependeret. Cin

315쪽

tanquam subditos Eccles or. Eni Primatum V Primatem subditum Ecclesiae. Circa Concit.

Hyerosol. nonnullis in mentem venit dubitare, an

non plus ibi fecerit authoritas Iacobi, quam Petri. ibi I. n. 3. Quamdiu lostoli Oisere, resantibus id eorum actis , Ecclesa uniuersalis non fuit recta b Petro ut nonarcha, sed ab Apo- solis castinctim cum illo. Jam quaeroii quando Petrus in Regimine Ecclesiae nil praecia suum habuit, quid est ergo illud speciale, quod hiseris Scriptoribus intenditur, dum illum prμgno Deo collaeanti V primum esse ossi mant Ad s. Si Ecclesia juxta propriam suam di pensationem, id es Canone regitur. Febron. C. I. g. 6. n. 3.s regitur exteriori Chrsi mdatoris sui assisentia, quo fervetur in paritate iversitates ei. ibi q. non est timendum, ut Corpus sive Ecclesia etiam sine Capite Pon- tifice saepius nutare debeat. Quod si tamen hoc fieret, fuscitabit utique De quosdam e filioribu vis Ministris, qui favore Orthodoxas ei adversus falem praevaricationeis reclamet rdabit illorum uerbis V actibus e actam, quae

sed honem di et, V veritati triumphum p

316쪽

rre ibid. g. q. Fateatur ergo Febronius ex propriis suis verbis, vel Caput Ecclesiae omnino non esse necessarium : illam exteriorem Christi assistentiam , & in casu extraordin rio illud remedium extraordinarium adesse &stissicere , vel illud Caput non tantum necessarium, sed etiam Corpus ab illo habere ine vitabilem & essentialem dependentiam, si

juxta relata hic n. s. absque isto Capite non potuisset non sorptiis nutare, quod certe majorem influxum, quam simplicem praecedentiam & nudum directorium demonstrat. Co tradictio Febronii in aperto est. Nihilominus in suo Daniel. Herton. tit. 2. g. I. Rom.

Pontificem iterum negat esse Caput Ecclesiae, scripturam & Patres communiter hanc dignitatem soli Christo tribuere, ejus promissionem& assistentiam Ecclesiae in omni casu sussice re, nomen Capitis, quod aliqui Pontifici tribuerunt , quibusdam ansam superbiendi dedisse , quae omnia ex Iansenista anonymo fideliter exscripsit, sed minus seliciter , dum sibi toties ubique contradicit. -

317쪽

M 4. Repoto, quod moX ad num. 2.ex verbis Febronii retuli ad ea, ubi, quae exactis Apostolorum pro nobis allegari possunt, ipso in contrarium sensum exposuit. Ait F bronius, ibi magis, magisque declarari jus Pon- fiscis praesidendi Ecastor coetibus, ut illud nemo in controversiam νωδrit, nemo non libentissimari Ierit. At videtur ipse Febronius hoc jus in ' controversiam Vocare, dum Cap. 6. g. q. noni tantum duplex praesidium Imperatorum &Pontificum agnoscit, sed de hoc ultimo ita statuit' nisi Concilio aliter visum fuerit, in h. ius etenim faciestate es, etiam piissentibas ponti-feiis Legatis alteri sferre 'Pmstidium. Quaero dein, quare non etiam ex actis Apostolorum magis, magisque declaratur Pontifici ius eonvocandi Concilia generalia , dum ipse F bronius Concilia Apostolorum a Petro com

gregata suisse asserat Τ

Ad s. Videtur hoc numero Febronius temperamentum suis' dictis asserre , ne nimium sibi contradixisse credatur. Omnes igitur Apostolos iterum facit aequales , tam, tum ut quodamodo gularius de Petro dictuin se, tu

318쪽

α81 tu es Petrus &c. Exiguum cauta iam pro ditae remedium. Ad 6. Hos ipsos Patres & eorum te ius nos supra pro Petro jam adduximus. At quid respondit Febronius, per Petrum ab his Patribus intelligi quoque reliquos Apostolos, &s verba Christi Petro es perialius adplicent, inde tamen haud sequitur , quod reliquos Apostolos, horumque successores ab istius vera Aniscatione ae sensu, V li Christi, Collegium Pas rum insituentis intentione exeludant. Supra Cap. I. g. a. num. 5. si eadem ipsi Febronio ad hyec Loca respondeo, integra illA turba Patrum pro Primatu nihil essiciet. Quis nota stupescat tot tantasque contradictiones vix in ingressu operis in Authore, qui integrum orbem & urbem interpellare ausus fuit

Fundamentum huiM Primatus est bonum unitatis in Eccusia.

Causa instituendi inter Apostolos, & sum dandi, in Eccl 1a Primatus est bonum unitatis in eadem servandae, sine quo impos-

319쪽

28a sibilo est , Ecclesiam subsistere aut perduram, Quod probat ex Optato Mileuit. L. a. comtra Parmen. i. Idem Optatus hanc Ecclesiae unit, rem Primatui Petri annectit Lib. 7. dicens: bono unitatis B. Petrus & praeserri Apostolis omnibus meruit , F Claves regni coelorum communicandas caterissolus accepit.: Revera, ait Febronius, quae Math. 16. Petro datae sunt Claves, erant posteaMath. I 8. & Joan. 2o. Cominmunicandae reliquis apostolis, equidem imm diate a Christo, ut ex iisdem textibus apparet.

et, Illam de Primatu propter bonum unitatis instituto sententiam esse communem SS. Patrum. Sic Hyeron. L. I. advers Jovin. Augustin. trare Io8. S. Pacianus Epist. 3. Leo P. se . a. Cyprianus Epist. 59.

Notavi.

Lubens in hoc g. Febronio consentior, hoc tilum quaerens, quare ad illa verba optati , Petrus Claves communicandas earteris solas

aecepit, mox intercedat dicens: Petro Math. 16. revera datas esse Claves, postea Mam.

320쪽

33 . I 8. & Ioan. ao. a Christo commvulcatas r liquis apostolis. Certe iii sensu vulgari &obvio illa verba optati significant, eas coet ris communicandas fuisse ab eo, qui SOLUS . accepit. Neque verum eli, reliquis Apostolis Math. I 8. & Joan. ao. Claves a Christo

datas esse. Nihil ibi de clavibus habetur; potestas ligandi & solvendi, remittendi &retinendi peccata consertur: haec potestas quidem in Potestate Clavium continentur,& huius pars est; sed ipsa Potestas Clavium amplior est, claves siquidem significant plenitudinem Potest is, id est potestatem supremam & universalem. Nisi hoc admittas, etiam Parochos & simplicos Presbyteros 'Episcopis & Papae aequales lacis; nam etiambi habent potestatem ligandi & solvendi visacramenti ordinis. Dein Febronius ad Epist. Ladisiai tom. a. pag. 86. item apolog. adverLq. theolog. arti a. ait, Petro tantum promiselas esse Claves Matho 16. non actu traditas, hic vero ait, ibi revera datas esse. Ita secum confligit. At nondum satis. In Daniel. Be

phum destruit. Nam quaerit, qua ratione huius

SEARCH

MENU NAVIGATION