Febronius abbreviatus, cum notis, adversus neotericos theologos et canonistas etc. Tomus 1. 5.

발행: 1785년

분량: 711페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

e fr

sationes iterum recurrit author, sed de his

suo loco.

M 7. . Vana haec exceptio iam supra, praeocu in suit. Ad 8. Iterum alibi loquar de his, ubi.

ex instituto tractabuntur. sciet interim a thor abusum frequentiorum dispensationum, . indulgentiarum &c. non in solum dispensa tem, sed plurimum etiam in petentes, hoc Tumque Promotores & potentes Commend titias, ubi status petentium melius, quam Tomae cognosci debet, resandendum esse. Romae & toti Ecclesiae magnum obsequium praestabit Sebronius si hisce meliora persuadeat, ego VadeS ero, non tot amplius dispensationes roma mittendas esse Scimus Interim, multos obloqui, & publice scribero contra dispensationes & pluralitatem beneficiorum eodem tempore, quo ipsi iisdem imhiant, vel iam obtentis utuntur, & retunent. Quis credat, horum monita o sincero animo proficisci, non sua quaerere, sed quae

602쪽

- respectu ipsorum non pharisaice esse ' Medi,

ee, cura te ipsum. Febronius, qui sicut vasta eruditione, ita & proprio sensu multum abundat, tom. III. & IV. hisce adhuc numerosas explic tiones, exceptiones, allegationes, restri tiones, limitationes opponit. Tom. III. iterum repetit modum promulgandi, & vimi

gis conciliandi decretis Pontificum per Con- ' senseum Episcoporum, & per infertionem talis decreti in Codicem Canonum ab Ecclesiis rere tum. De primo modo satis dixi Cap. II. g. g. 7. & 8. in not. putat nihilominus, necessitatem Consensu Episcoporum ad vim legis pomtificiae se posse evincere ex Petro Constant, qui ait, astos decreto Siricii P., ne quis se scopum extra confrientiam sedis aposolitae ordia hanc clausulam& temperamentumati' didisse,. hoe es Primatis, ut quod suburbic riis Ecclesiis pr'scriptum erat, ad suam ipsi

consuetudinem accomodarent. At inanis haec coniectura est quam P. constant. nulla ratione probat, nec probare

potest. Siricius P. Romae in basilica S. -- ν tri

603쪽

---- 567tri celebravit synodum 8α Episcoporum ad restaurandam in astica collapsam disciplinam: Epistola , de qua sermo est, erat syn talis specialiter ad afros data, quibus etiam inscripta fuit, si tamen genuina est. In hac

ipsa Epistola occurrunt illa verba, extra con

scientiam sedis apostolicae, hoe es Primatis Quo igitur sundamento P. Constanti dicere audoi, hanc Epistolam primum Italorum Epi- scoporum causa scriptam fuisse, & ubi ad 'astos perlata est, hanc clausulam dc mutati nem ab iis additam fuisse. Ubi', quando, a quibus hoc factum est' num ita fingere licet' ipse Stricius scribit, extra conscientionis dis apostolicae, hoe es Primatis, Quid haec verba aliud innuunt, quam approbationem S; Confirmationem ordinandi Episcopi prim rio ad Sedem apostolicam pertinere, quod ju quia ab hac propter distantiam locorum non exercebatur, secundum illius aevi disciplinam ad Primates Provinciarum delatum suit, ita ut si ordinatio Episcopi scientia & consensu Prismatis fieret, idem esset, ac si scientia sedis apostolicae facta suisset. Conser. supra g. 5. in Noti

asticani igitur Ediscopi ad decretum Sirietin'

604쪽

hil addiderunt, nec contra vim legis pontificiae hinc aliquid eruitur. Dicit equidem Stricius cit. Epist. , se non nova praecepta dare, sed observari velle, quaevosolim V Patrum con tutione sunt consertuta. Sed jus ordinandi & confirmandi omnes archiepiscopos primitus ad solos Patria chas spectabat, uti probavimus supra s. in nota, & insta Cap. IV. g. 3. per Metropolitanosi igitur primario intelliguntur: Patriaris 'chae, dein illi, ad quos jus illud successu temporis .a Patriarchis delatum fuit, quippe

non omnes Metropolitani confirmabant Episcopos suas provinciae, uti in Italia M., &Patriarcha constantinopolitanus hoc jus in toto Patriarchatu solus exercebat. Quod

secundum promulgandi, & pontificiis Epistolis vim legis communis conciliandi m dum attinet, nempe per relationem in Cossi cem Canonum ab Ecclesiis receptum, Febr nius nihil iterum lucratur. Nullus dicit, omnes omnino Pontificum Epistolas & r

sponsa per se vim legis habere, quidem eo ipso, quia illi nolebant ea tanquam leges

Naescribere, sed tantum ad privatos, &sερο

605쪽

pe sola magistrali auuioritato datae sunt. Haec igitur suam auctoritatein tantum m tuant ab observantia, & quod in Codicem J ris communis relata sinti Dum Italus dixerat, Febronium solum Primatum ordinis admittere, respondet, non meri ordinis praerogativam , sed permagnae a

thoritatis re potestatis esse , quod Pontifex f Ius& jure suo possit circa legem fideles imstruere, observantiam mandare , urgere, finalister ex prorscripto Canonum rebelles a gremio Ecclesiae abscindere. Nescio, qualiter ista cohaereant. Si P pa non potest legem eondere , si ad esse legis requiritur consenses ta acceptatio Ecclesia, si non nisti ex praeferipto Canonum potest rebelles tunc ipse non potest proprie o servantiam suae legis urgere, mandare, &illa omnia proprio', sed tantum alieno jure agere, quae qualiscunque potestas meriordinis, non verae & propriae jurisdissionis est. Tandem Author tom. 4. Pan. a Cap. 3 num. 6. quinque relationum species distinguit

' I. Quae materiam fidei & statum Ecclesiae Nil 5 i

606쪽

spectant. a. Quae ad tutelam & executi nem Canonum pertinent. 3. Quae solum pro Consilio & magistrali doctrina proponum tur. 4. RelationeS graviorum causarum &appellationes non pertinere ad substantiam Pr, , matus, sed variantis disciplinae esse. s. Relationes actorum in Conciliis provinciat,bus & aliis majoribus, antequam executi ni mandarentur, hoc vero tantum ex Can num praescripto & antiqua observantia, SD nodum quoque posse aliter statuere, quam Pontifici visum suit. Ex his relationum speciebus solum pri res duas concedat Primatui iure divino ann xas esse. Ergo quoad priores duas relati num species saltem verum est , eas a Pont, fice pro postulari posse, non in mera comsuetudine, sed in vero jure Primatus landari, neque hoc jus intra solum occidentem conis. eludi, ut citi Ioc. Febronius perperam adstruit, quia Primatus jure divino ad unive ' sam Ecclesiam se extendit. Ruit igitur.

quod initio hujus paragraphi a Febronio di-

istum fuit. De tertia specie relationum, eas a Pa.

607쪽

a Papa pro jure postulari, & necessario ad , eum referri debere , nemo somniat. De quarta dc quinta dicemus, ubi de causis majoribus, appellationibus & Conciliis agemus.

g. VIII.

Quae hine, inde oeeurmurit Murata aut ampullata Patrum eIocutiones, fissantiam rei non mutant.

Genuina Ecclesiae romanae jura Patribus, Scriptoribus ecclesiasticis, &ipsis Pomtificibus saepe ansam dederunt, ut de illis in aestu concertationis amplissimis verbis loquerentur , & scriberent. Nempe a proprio &stricto verborum sensu nonnunquam gener lius, & sine consideratione argumenta summuntur ad determinata quaedam jura , quae Primatui adhaerere serius praetensa sunt. Hinc graeci in Concilio florentino Romanis opposuere: quae honoris causa diata sunt, in consequentiam trahi non debere. I. In decreto, decretalibus & constitutionibus Pontificum admodum frequens est usus , seu potius abusus verborum Christi: tu es Petrus, o super hane Petram Ue. P

608쪽

57a -- fe oves meas Fe. Ego rogavi pro te Fe. Ad stabiliendam universalem Monarchiam , im fallibilitatem, & jus exclusivum cognosce di de causis majoribus. Porro hos textus ad id, pro quo allegantur, nimium generales, & plane extraneos esse, Cap. I. Ostem sum fuit. Si hoc evenit circa verbum Dei, quis mirabitur, similem aut majorem abusum circa scripta Patrum ' de quibus solum pauca pro exemplo afferuntur. a. Ηyeronimus Epist. ad Damas P. Ego nullum uerimum , nsi Christum sequens beatis dini tuae, id es, Cathedra Petri communione eonfoetori Super illam Petram aediscatam E instrum scio : quieunque extra hane domum amnum commederit, profanus es, s quis in Area

non fuerit, peribit. Et posea, quicunque t eum non colligit, spargit . hoe es, qui Chri

non est, Antichrisi es. Haec Verba, UtCumique turgida aliud non exprimunt , quam communionem cum prima sede, nempe rin

s. Augustinus Epist. 43. in romana AH . stasemser apostolicae Cathedrae viguit Principa

609쪽

ttis. Et Epist. Iho. me apud Caesaream pro sente venerunt, quo nos injuncta nobis is vis

rasili Papa Zos o aposolicae Sedis Episcopaecessa lim necessitas traxerat. Hic iterum nihil, praeterquam universalis Primatus, &huic cohaerens jus indicendi Synodos. . Dum Episcopi asticani duabus Synooctis Pelagianos damnassent, harum confirmationem a Papa petierunt, ut nempe sua doctrina cum traditione Sedis apostolicae colis lata origini consormior agnosceretur: hoc sensu dixit 'Augustinus Epist. 95. ad Inn

cent. I. utrum noster rivulus , siret exiguus , ex eodem , quo etiam tuus abundans manet ea te

fluentorum , hoe a te probari soIumus. Postea collatione facta dixit , ea am 'itam esse.& quidem ex decisiva ratione , quia Papa respondit, quod antiquitus aposolica Sedes cum eaeteris tenet perseveranter Eccle . Seu quia in rom. Ecclesiae doctrina universalis Eccle- sim sententiam se invenisse putabat. Interim non omnibus ita visum, & causae illa primum in ephesima Synodo plene & lecti, terminata fuit. Romani illa verba Augusti-

610쪽

ni, ea a ita es, pro universali regula ad onmes causas per rom. Pontifices decisas summunt, econtra aliud eiusdem doctoris dictum, rasabat adhuc plenarium Messae in cilium , ad imum solum particularem casum pertinere contendunt. s. Pariter circa quaestionem de divinita-

te spiritus S. Sogomenus Lib. 4. Histor. Cap. a I. ait, controUersa judicio rom. Fecissae temminata singuli quievere, eaque quaesis tandem μnem accepisse videbatur. Hic advertit F bronius, Pontificem scripsisse Orientalibus, ut eum Episcopis inridentis sentirent. sicque ut Patriarcham omnium Occidentalium fidem proposuisse. Dein videbatur causa termin ta , attamen unius rom. Pontificis judicio, ad hoc minus sufficiente quies constantino.

' politani Concilii authoritate stabiliri adhuc debuiti

6. S. Bernardus Lib. a. de Consid. Cap. 8. quis es 7 Sacerdos magnus , summus Pontifex: tu Princeps Episcopori , tu horret Apostolorum, tu Primatu Abel, Gubernatu Noe, δε-

triarchatu Abraham, ordine Melchisedech. Di

SEARCH

MENU NAVIGATION