Homeri Ilias Latinis versibus expressa a Raymundo Cunichio Ragusino ..

발행: 1776년

분량: 663페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

I nunc , i , stulta Menelaum mente Iacesse Rursus deterior . quin , si sapis , obvius acri Ire viro , noli male cautus; neve lacesse Imbellis sortem ue ne te domet Ocyus hasta . Haec santi retulit contra Paris r O bona , parce Iurgari, & probris me frustra incessere, Conjux . 48o Magnae ope nunc vicit me pugnans ille Minervae; Illum ego vincam alias : nam mi quoque bella gerenti Divi adsunt . praestat nunc, pugna atque hoste relicto, Cessare heic paullum tecum , & requiescere 3 saeva ,

Τruxque mihi tanto quae mentem indendis amore, P. Quanto arsi, patria quando Lacedaemone raptam

Puppibus avexi , ct Cranaes in litore primum Te mihi connubio junxi , taedaque jugali. Sic ait , exsurgitque , petens & strata praeibat 3

Illa virum parens notum in penetrale secuta est. 4oci Interea hac illac per turbam cursat Atrides,

Ille serae similis; nancisci sicubi pulchrum

Quiret Alexandrum . quaesitum ostendere nemo At poterat Tros , vel socius . Celare latentem Nollet enim quisquam, Ietoque arcere , suorum , Invisum Cunctis aeque, atrae ac limina mortis.

Ergo haec in mediis Agamemnon milibus infit: Audite o Troes, sociique haec mentibus aequis. Certa quidem sorti victoria stat Menelao . Vos Helenam, raptamque una jam reddite gazam : soo Addite dehinc multam, noxa quae digna videri Possit , & ad seros memoret quam sama nepotes. Haec ille . at laeto plauserunt murmure Achivi. v. 4 si. HO-

122쪽

D J Jovis interea tecto in stellante sedebant,

Auro ubi Clara micant penetralia: nectar at Hebe Miscebat sermosa. illi, dum pocula in orbem Traduntque, accipiuntque manu, Trojana tuentur Μoenia, & instructas prato in florente phalanges. Talibus heic dictis Iunonem incessere coepit Iupiter , atque joco Veneri conserre molesto Vsque favent geminae flavo divae Menelao, Iuno Argiva, potens. & bello Pallas 3 at ambae Secretaeque sedent longe, gaudentque tuentes Io Praelia nequidquam. contra sestiva Diones Filia semper adest Paridi, praesensque repellit Fata viro. quem nunc medio e discrimine leti Eripuit, patriasque serens avexit in aedes. Certa tamen sorti victoria stat Menelao. Nunc, his quem deceat rebus jam ponere finem, Consulite in medium 3 rursusne incendere tristi Marte animos placeat, sancire an foedera pacis. Hoc si sorte placet Cunctis, Priamique manebit Urbs, Helenam ct patrias ducet Menelaus ad oras. Io Iupiter haec. tacitae mussant, saevumque furorem Αlto corde premunt Iuno, & Tritonia Pallas; Quae, mala Trojugenis irato in corde parantes, Contiguae divum coetu in sulgente sedebant. Nata quidem, indomitus Iicet intus serveat atro. Felle dolor, nihil abia tamen patrem hiscere contrλr

123쪽

Iuno iram haud tenuit, rupitque has pectore voces: Immitis quidnam dixti Saturnie longus Ergo mihi fuerit labor irritust ergo profusus Incassum sudor, quem sudi sessa viarum , 3 o Ipsa , ct equi, populos insto dum cogere in arma, Exitio Priamum tota Cum gente daturos Perge i deum sed enim stabit sententia contra. Cui pater ingenti respondit concitus ira :Saeva, tibi quidnam Priamus, Priamique propago

Tota malae tantum noxae infert, Ilion usque Eruere, & sundo cupias ut vertere ab imo Quippe , urbem Troum , atque domos ingressa , vorares Crudum si Priamum cum gnatis, effera Credo Vis animi, atque istaec tum demum poneret ira. 4o Verum age, fac quidquid libitum. Contendere tecum Nolo equidem, ne nostra nimis certamina gliscant. Tantum audi, ac penitus, quae dico, mente reconde. Ipse etiam si sorte velim tibi gentis amicae Urbem aliquam iratus vastare, ac vertere; serto Aequa mente, meis S parce obsistere coeptis tsponte tibi hanc ut ego nunc urbem largior, etsi Corde angor , genus atque pium male perdere durum est. Quotquot enim sub sole urbes, Caeloque coluntur

Astrifero, has inter nulla est mihi gratior usquam, soQuamque magis laveam , praestanti & digner honore, Quam Troja, ct Priamus, Priami S gens inclyta bello

Ara ubi non unquam dapibus mea , non caret unquam

Aut pingui sumo, aut largo libamine; prole

Terrigenum a parva serimus quae munera divi. Iupiter haec: contra Iuno cui talia satur :Tres habeo, caras prae cunctis urbibus, urbes,

Argosque, ct ditem Spartam, latasque Mycenas.

124쪽

LIBER Q U ARTUS.

I arum invisa tibi siqua est, sueritve, licebit

Evertas . equidem patiar , nec , magne, resistam, Rex, tibi; nec, vellem si sorte resistere, quidquam Proficeremi longe praestas nam viribus omnes. Attamen & meus in ventos ne sudor inanes Cassus eat, neve orsa cadant abrupta, videndum est Ipsa etiam dea sum, quo tu de semine Creta 3Me quoque Saturnus genuit, praestoque deabus Longe aliis claroque ortu, claroque Hymenaeo.

Una vocor tua nam, divum es qui maximus, uxor. Verum haec nos inter cedemus mutua uterque,

Ipsa tibi, mihi tu . divum facilisque, volensque

Turba omnis, placeat quo ducere Cunque , sequetur Tu flavae interea potes hoc mandare Minervae: Trojugenum, Graiumque acies petat, & male cautos Gnara modi e Tacuat Troas, quo laude superbos Iam parta, laedant, neglecto foedere, Achivos. Haec dea, cui facilis divum pater , atque hominum Paruit; ac gnatae consestim talia mandat. Trojugenum , Grajumque acies pete, nata, relata

Et laetos, fac, laude armis incessere Troes Incipiant ultro, neglecto foedere, Achivos. Sic ait, & cupidae stimulos pater addidit acres. Ergo cita e summo dea se demittit Olympo. Qualis stella, polo ardentem Saturnius alto Quam misit, nautis monstrum, pubive virorum Armigerae, ingentes caeli secat ignea tractus; Scintillae absistunt, longo via limite sulget Talis ab aetherio stellantis vertice Olympi Delapsa in medium Pallas. stupor altus Achivos,

125쪽

Triste vel, ajebat, bellum, pugnasque novabit, Vel gentem placido componet foedere utramque Iupiter, & pacem qui tenaperat aequus, ct arma. Haec monstrum admirans aliquis Danaumque, Phrygumque Illa viro similis medios se protinus inseri Trojugenum in cuneos, Errem vultuque , habituque

Laodocum & simulans, longaevo Antenore Cretum ,

Ilae illac ibat densa inter milia, si te

Forte, Lycaonide, nancisci, Pandare, posset. Tandem est nacta virum. stabat bellator in armis: Ioo Densi circum aderant comites, clypeata juventus,

Aesepi a ripis regem quae in bella secuta. Hunc prope stans verbis assata est Pallas amicis. Visne mihi parere, Lycaonis inclyta proles Satne tibi virtutis inest in pectore, sortem Haud dubites misse Menelaum ut figere telo

Eximiam certe laudem, atque ingentia ferres Praemia . nil Teucris, Paridi nil carius uno Τe suerit; donis qui te cumulabit opimis, Ille tuo Atriden Menelaum viderit arcu II o Si domitum imponique rogo, flammaque cremari.

Quare age, jamque virum letali sge sagitta. Ante tamen Phoebo, Lycia qui cretus in alta est Arcitenens, fac vota libens, cum celsa Zeliae Moenia contigeris victor, sedesque paternas Primigenis facturum agnis praepinguia sacra. Haec effata , animum dementi vasta Minerva Impulit. Ergo arcum depromit, grandia capri Cornua silvestris; quem, saxo prodit ab alto

Dum citus, exceptum telo trans pectus adacto Iao Fixerat: in rupem moribundo corpore pronus Corruit . in palmos prodibant cornua fronte

126쪽

Celsa his octonos: quae multa sedulus arte Levavisque faber , suIuoque inclusit in auro Hinc apices atque hinc geminos. hunc protulit heros, Contendensque manu silerti acclinat ad ipsam Tellurem . scutis regem texere sodales Condensi; Grajum pubes consurgere in arma Ne prius inciperet, saevo quam missile ab arcu Effugiens certo Menelaum figeret ictu. 13o Inde manu pharetramque aperit, vollacremque sagittam Deligit, haud unquam missam, durosque nitenti Sob serro luctus, & vularea saeva gerentem . Hanc ubi deprompsit, nervoque aptavit equino, Vota facit Phoebo, Lycia qui cretus in alta est, Primigenam agnorum sobolem , praepinguia sacra,

Spondens, cum patriam remearit victor ad urbem. Inde arcum laeva tenuit, dextraque sagittam Cum nervo adduxit pariter, dum tangeret ipsa Arcum acie ferri, dextra, nervoque papillam. a 4o Protinus insonuere aurae, fugitque volucre Horrendum stridens medios telum inter Achivos.

Nec te di expertem auxilii, Menelae, potentis Immemores liquere tamen; non filia magni Magna Jovis. telum pro te stans depulit ultro Illa manu letale, inhibens a Corpore: muscam Mater ut instantem pueri cum pellit ab ore, Dum media placidum carpit de luce soporem. Diva manu telum flexit, qua fibula balteum Aurea mordebat, thorax qua se objicit ingens iso Aere rigens duplicii sed magni textaque baltei, Thoraca & geminum pervasit serrea cuspis,

Et quae subter erat, firmum tela omnia contra Munimen, lamnam . qua vis infracta morante

127쪽

Languit immanis serri, processit at ultra Hanc etiam, S summum perstrinxit denique corpus. Tum roseus fluxit non alto a vulnere sanguis. Puniceo veluti niveum si Maeonis ostro, Maeonis, aut Carum silers de gente puella, Tinxit ebur , celerum quod malas ornet equorum 3 16o

Et positum in thalamo servat. sibi plurimus illud

Optat eques: regi positum servatur at intus, Et gestamen equo, decus S praesigne vehenti Sic , Menelae, tibi pulchro madefacta rubebant Et semora, & surae molles, talique cruore . Purpureo at fratrem perfusum ut sanguine vidit, Horruit atque genas Agamemnon palluit: aeque Horruit adspectu Menelaus S ipse: volucris

Sed postquam vidit nervumque, hamosque sagittae

Exstantes, rediere animi, timor omnis abactus. IIO Interea fratrem dextra tenet, ac furit altos

Pectore dans gemitus Agamemnon. plurima circum Turba gemiti questus ille hos landebat ab ore. Ergo haec heu pepigi, frater, tibi foedera, mortem Quae serrentp solum te sivi, frater, Achivum Heu tota pro gente armis incessere Teucros Consedere dolo qui te, qui foedera, ct omnes Protrivere ultro leges, pessumque dedere. At non cassa deum tamen ibunt Bedera, fusus Agnorum S sanguis, sacra S libamina, quasque I 8o Cepimus, ac fidei dedimus modo pignora, dextrae. Iratus dissert; poenas tandem irrogat aequas Iupiter. actutum pendent crudele nefandae

Ipsi supplicium fraudis; nec numina parcent Conjugibus, puerisque. dies nec vanus inani Spe ludor in veniet, qua concidet Ilios alta,

128쪽

LIBER Q U ARTUS.

Et Priamus tota senior cum gente peribit. Ipse illis caelo regnans pater aegida saeva Horrendam quatiet dextra, male percitus ira Hanc propter fraudem, S perjuria foeda . suturum Isol oc scio r at insandus perdet dolor, o Menelae, Μe tamen, e vita fato si iunctus abibis. Quippe etenim patrium remeabo turpis ad Argos. Namque domus Grajos incesset Cura paternae , Linquemusque Helenam, Priamo decus: at tua, stater, Ossa solo in Trojae putrescent morte perempti Ante, queas coepto quam finem imponere bello. Et pede Tros aliquis calcans tua busta superbo Sic utinam saevas Agamemnon expleat iras, Semper , ut incassum puppes huc duxit Achaeas; uoo Et nunc in patriam longo post tempore sedem , Hete fiatrem linquens, vacua est cum Classe reversus. Haec aliquis dicet: tellus tunc me hauriat ima Cui tristem demens aegro de pectore Curam ,

Atque metus omnes Menelaus: Parce timori,

Frater , ait 3 terrere alios & desine Achivos. Non, ut rere, alte subiit letalis arundo. Balteus infregit vim teli, Zonaque, & aere De solido subter quae lamna, coercuit ictum. At frateri Menelae, utinam sis vera locutus. arci Paeonia vulnus nam vir tibi doctus in arte Tractabitque manu explorans, ct pharmaca supra Imponet , saevos demant quae admota dolores .

Sic ait, ac, celerem ad regalia jussa ministrum, Τalthybium alloquitur : citus i, prolemque beati Egregiam Asclepi, medica par nullus in arte Cui Bat, huc arcesse Macaona. visere Grajum Regem festinet Menelaum, vulnus adacta

129쪽

HOMERI ILIAD.

Cui tulit insenti vir Tros, Lyciusve sagitta; Atque sibi Iaudem, luctum quaesivit Achivis. auo Sic ait: ille citus regis praecepta facessita,

Percurritque aciem , diumque Macaona quaerens Fert oculos per cuncta; virum & videt agmine stantem In medio: circum pubes Clypeata corusco Fulgens aere, Tricae proles altricis equorum .

Quem prope stans, trepido dedit has de pectore voces O Asclepiade , curre oeyus. ire Agamemnon, Te jubet, Atriden Menelaum & visere; adegit Cui vulnus missa vir Τros, Lyciusve sagitta ;Atque sibi laudem, luctum quaesivit Achivis. 23o Sic ait: atque viri concussit pectora dictis,

Incenditque animum. Celeri pede gressus uterque Fert medios se per cuneos , turbamque virorum . Vt venere ambo trepidi flavum ad Menelaum 3

Stabat ubi sorma par dis caelestibus heros

Primorum in medio procerum; mora nulla, Macaon Haerentem ex arcto, multa bonus arte, sagittam Extrahere aggreditur besteo: verum utraque acuti, Dum retrahit, ferri pinna est infracta. relaxat Ergo manu armorum solers texta aerea, balteum, x4ci Zonamque, lamnamque, oculis dum vulnus apertum Cerneret. hinc labrum admovit, Crassumque Cruorem

Hausit, ct inspersit medicamen lene, parenti Illius in magno dederat quod munere Chiron . Interea, Circa Menelaum talia GrajiDum trepidant, secto instructi procedere contra Incipiunt avidi pugna decernere Troes. Nec minus & Graii cingunturque aere Corus , : Expediuntque manus laeti, pugnaeque parant se. Non heic Atriden videas Agamemnona segnem uso

130쪽

Cessare , atque metu cunctari, horrere propinquum Et Martem: at serro quam primum cernere acuto Velle alacrem, mediisque virum Clarescere in armis.

Ille quidem currusque insignes aere, paratos Et regnator equos dimittit 3 fidus habebat Quos juxta Eurymedon, Ptolemaei clara propago Piraidae. hunc jussit, cuneos pedes ipse virorum Dum celeri gressu cunctos obit omnia visens, Pone sequi, si sorte labor las aret euntem. Sic turmas it per socias Pelopeius heros. ago Tum , quoscunque videt laetos procedere in hostem, His hortans acuitque animos, atque incitat iras: Este viri, & validas, Argivi, expromite vires. Non erit ut fraudi faveat rex ille deorum ;Sed prior infregit qui foedera sancta, jacebit

Praeda seris avibus: nos urbe, opibusque potiti, Uxores bello captas, ct pignora parva . Navibus in curvis patrias duCemus ad oras . . Quos contra pavidos Cunctari, & praelia cernit Detrectare, surens verbis inoessit acerbist 'aro Heu nequam, heu segnes Argivi, nec pudet isto L a

Stare modo hinnuleis similes, post arva volucri 'Qui transmissa fuga sternunt se robore sessi

Exhausto pugnamne placet differre , carinas Dum Teucri ad celsas veniant, ac litora' di inertes Anne juvat traitare, manu vos Jupiter ipse . An tegat, immunesque operum defendat , ab hoste

Sic Danaum sese per milia densa serebat

Imperitans. Primum Cretas devenit ad acres, Magnanimus : pubem Idomeneus quam ducit in arma. a SoPrimam aciem Idomeneus agit impiger, ille frementi Robur apro similis; postrema in 'parte coercet '

SEARCH

MENU NAVIGATION