장음표시 사용
111쪽
Et volat in medium laetus , Troasque ruentes, Transversam opponens , bellator Continet , hastam. Consistunt omnes, ut jussi , ac scuta reclinant. At parte ex alia saxis, crebrisque petebant
Missilibus visum Danai di sed major Atrides
Exclamans turbam compressit voce surentem . State, viri r cohibete iras, & parcite ferro :Dicere cristatus quiddam parat omnibus Hector. Sic ait: imperio parent, vocemque manusque Continuere viri 3 coepit cum talibus Hector i 1 oo Audite , o Troes, Danaique, haec, dicere mandat
Quae Paris, ille caput, belli sons ille nefandi . Ponere tela jubet pariter Troasque, & Achivos 3
Sese ait in medio cum belligero Menelao Deque Helena , ct cunctis opibus certare paratum . Utri laeta seret palmam victoria , gaza Hunc omni , atque Helenae taedis , thalamoque potiri 3 Foedere nos pacto jungi, ac secedere ab armis. Talia Priamides 3 arrectis turba silebat Auribus, atque animis. Menelaus talia Contra. IIo Me quoque , Grajugenae, Troesque, audite, molestus Quem dolor hic tangit prae cunctis, quique dirempta Vestra velim tandem certamina . multa tulistis Nanque mala ob rixamque meam, Paridisque nefandum ob scelus , unde omnis nata haec discordia primum est. Nunc utri sua fata necem, divique pararunt, Occidati immani vos finem imponite bello. Ite, agnos, Teucri, serte 3 albi velleris agnum, Atri agnam , Soli, ac Terrae: nos parte seremus Ex alta, quae rite deum cadat hostia regi. rao Praeterea huc Priamum duci volo, juret ut ipse Cuncta senex, ne magna Iovis quid foedera turbet.
112쪽
Gnati etenim haud metuunt divos violare, fidemque ;Et levis est, fluitansque suo sine pondere nutat
Mens juvenum . cum pacta senex componit, utrisque Consulit ille, tuens quod rerum est ante, retroque.
Sic ait; at Graji laeto , Troesque probarunt Dicta simul fremitu , tristique imponere bello
Sperabant longo tandem post tempore finem . Ergo Citos retro bi juges egere, locarunt i 3oEt vacuos campo in viridi longo ordine currus; Armaque deposuere humeris , juxtaque reclinant Densa solo di in medio pars agri parva relicta est . Tum geminos Hector praecones mittit in urbem, Atque jubet serrique agnos, Priamumque vocari . Nec minus ad naves Agamemnon currere jussit Talthibium, ac portare agnum: paret Citus ille,
Contentoque volans cursu praecepta facessit. Iris at interea celeri pede nuncia venit
Missa Helenae 3 illa genas, habitumque, & verba sorori 14o Hectoreae similis, Priami quae pulchrior omnes Vincebat longe gnatas , Helicaonis uxor Laodice . haec Helenam tectis invenit in altis, Dum pulchro ingentem pingit subtemine telam , Intexens operi, quos Graja, ct Dardana pubes Ipsius ergo habuit duro stib Μarte labores. Quam prope stans Iris blanda sic voce locuta est
Nympha, veni , rerum ut videas miranda . ruebant
Qui modo per campos, avidi Committere pugnam, Troesque , ac Danai , subito sedere quieti: r so Arma silent, clypeis acclinant Corpora, juxta Graminea tellure hastas fixere trementes . At Paris in medio, Mavortius & Menelaus
in te pugnabunt. uter utrum vicerit armis , P. II 8. Illum Disiliam by Cooste
113쪽
Illum perpetuo conjux addicta sequere . in Sic ait ; ac Nymphae succendit corda parentum , M . Atque viri, S patriae dulci telluris amore zNec mora , tecta Caput lino candente, relinquit Foemineum pepetrate 3 atque alto e limine , obortis Uda oculos lacrimis, processit 3 pone secutae ' Isio Sunt dominam geminae forma praestante puellae , Pulchros ampla oculos Clymene, Pittheis & Aetlira. Confestim Scaeae venere ad limina portae . Heic Priamus, patresque alii, Panthusque, Thymoetesque, Et Lampus, Clytiusque , Hicetaon clarus & armis, Ucalegonque , ac Antenor , bonus auctor uterque Consiliis, procerum primi, de more sedebant Moenibus in celsis 3 longo jam debilis aevo Τurba , & iners bello; sed coetu arguta Coacto Promere suavidicas secundo e pectore voces. IIo Quales per ulvam, densa & virgulta sedentes Arborea dulces cantant sub fronde Cicadae t Tales Cardanii proceres praecelsa tenebant ἡMoenia, turris ubi se caeli . attollit in auras Ardua . quo celeri festinam evadere gressu Ut videre Helenam , submissa haec dicere voce Mirantes inter sese coepere : Puella Pro tali haud mirum Troas, Grajosque labores iFerre diu tantos , pulchro quae morte Carentes Ore deas aequat di sed enim vel talis Achaeas et 8 ci Puppibus in celsis procul hinc decedat in oras Nec nobis , gnatisque malam serat improba pestem . Haec alii : at Priamus venientem comis amica Voce vocat: Propius me accede; heic, filia, mecum Conside; ut veterem sponsum, carosque propinquOS, Et notos videas . non tu lacrimabile bellum
114쪽
Hoc mihi sers, magni sed laevo numine divi . Huc ades, atque doce , qui densos inter Achivos Ille vir incedit, vultuque habituque verendus Ante alios, quisnam est procero vertice sunt qui roo Altius attollant sese 3 nec tempore in ullo Ipse tamen vidi quenquam, cui tanta decoro Fulserit in vultu majestas, formaque totum
Ornarit corpus tanto regalis honore .
Demisit mulier vultum pulcherrima , & alto Corde trahens gemitum : socer o venerande, mihi mors Illa utinam miserae placuisset luce , tuum qua Iliac gnatum comitans, thalamum , fratresque , mearum Et dulces comitum coetus, natamque reliqui Unigenam . haec propter cogor noctesque diesque a oo Infelix angi , largo & tabescere fletu . Verum age, jam, quod aves audire, aC noscere , dicam. Ille vir , Atrides Agamemnon 3 optimus idem Rexque , ct bellator , sceptroque insignis, & hasta , Atque meus, si serte meum fas dicere , levir . Sic ait i at regem senior miratus; Atrida Fortunate , inquit, felicibus edite fatis , Certe ingens numerus pubis tibi paret Achaeae . Vitiseras Phrygiae veni olim pinguis in oras 3 Atque Phrygum vidi turmas, tot milia campis aio Densa equitum , populos Otreique , & Mygdonis, ingens, Agmen Sangarii tendens prope fluminis alveum. His & ego sociusque aderam , auxiliumque serebam ,
Venere infestis quo tempore Amazones armiS 3 Nec numero tamen illa acies aequabat Achivos .
Tum, Laertiaden cernens; Dic, inquit, S illum Vertice qui paullo minor est Agamemnone , at idem Latior atque humeris, atque amplo pectore, pingui
115쪽
Arma solo cui strata jacent onerosa : virorum
Ipse aries ceu villosus per ovilia plena )Hac illac , magno spectandus corpore, sertur Per cuneos , lento & figit vestigia gressu . Haec Priamus; sermosa Jovis cui nata vicissim Pauca reseri r Laertiaden, rex , cernis Ulyssem , Ingenio quem solerti, vafrumque, Catumque Ante alios, Ithaca in celsis tulit aspera saxis . Excipit Antenor: Vera istaec, nympha, locuta es Quippe, olim huc missus venit cum dius Ulysses Te propter, flavusque una Menelaus, utrumque Excepi hospitio, sevi S complexus amice , Amborum & potui mores , ac noscere sensiis . Qui postquam in Teucros coetu venere coacto , Cum stabant, socium procero Corpore Atrides Vincebat ; sed cum flectebant membra sedentes, Atriden ampla specie vincebat Ulysses. Inde , ubi Coeperunt prudenti e pectore dicta Promere , sestinans Menelaus dicere amabat Pauca , sed argute , Verborum haud largus, aberrans
Proposita & nusquam juvenis juveniliter ab re . Ast ubi surgebat mirus vi mentis Ulysses , Principio , terrae defigens lumina , stabat 3
Nec sceptrum tacitus retrove, aut ante movebat,
Attonito similis . fatuum nil scire , vel atra Bile jecur plenum irasci, atque haerere putares . Verum , ubi mittebat magnam alto e pectore vocem Et densa hibernae landebat verba per auras More nivis 3 non eloquio contendere Ulysii Esset quisquam ausus mortalis r jamque decorum Os , sormae augustum nemo & Iaudabat honorem.
Magnum deinde senex Ajacem vidit, & , Ille
116쪽
Quisnam , inquit, praestans immani Corpore , Cunctos Qui capite, atque humeris supereminet unus Achivos Illa reserti Ajax ingens , arx gentis Achaeae . Contra autem Idomeneus, Cretaeis ductor ab oris, Ille deo similis, procerum quem densa Corona Circumstat. patriis venientem a finibus , aede Saepe, virum, in nostra sortis Menelaus amice Excepit, multoque habuit veneratus honore . Hinc alios etiam noscoque , in nomine possim Dicere quemque suo : geminos per densa requiro a SoAgmina sed reges nequidquam 3 Castora , nemo Alipedes cui Certet equos agitare , gravique Adsuetum heroas Pollucem sternere Caestu 3 Quos mihi germanos idem genuere parenteS. Manseruntne donii pulchra in Lacedaemone Z ponto
Anne huc fluctivagis advecti puppibus, inter
Versari Danaum reges, oculosque virorum Ferre, meam propter noXamque, & probra, verenture
Sic ait; ast illos ambo Lacedaemone in alta Atro nigra sinu tellus complexa tenebat. 27o Interea mediam praecones jussa per urbem Sacra serunt; agnos , album , nigramque 3 caprino . Almae laetificos & vitis in utre liquores. Fulgentem cratera Idaeus, & aurea gestat Pocula r verba seni adveniens qui talia fatur :Surge age , Laomedontiade , regum optime , nam te Trojugenum , ac Danaum proceres communiter Orant, Extra urbem in campum descendas 3 foedera praesens Ut serias; pactamque fidem , conventaque firmes . Nam longis pugnare hastis Paris , ac Menelaus , 28 o Turba omni spectante, parant de conjuge . multae Victorem gazae, ac mulier formosa sequetur.
117쪽
Atque aliquis: Divum rex Iupiter, auctor utervis Attulit hunc Troum genti , Grajisque laborem , Da, pater, obscuriam hinc abeat consessus ad Orcum At nobis pacemque , ac foedera firma relinquat. Haec illi: at sortes agitabat Martius Hector,
Ipse manu magna quacem aversus . in auras
Continuo galea Paridis ins exit ab ima . Consedere acies ambae pulchro ordine , Currus Quisque suos, atque arma solo rutilantia , juxta Dius Alexander mediis in milibus aere Induit ad torvi sese certamina Martis . Principio laves ocreas dat mollia circum Crura , nitens argento apte quas fibula mordet. Dehinc thoraca gravem , selitus gestare Lycaon Quem frater, membris olli par, pectora Circum Induit; hinc lateri sulgentem subligat ensem Demissum ex humero 3 scuto dehinc inserit aptans Ingenti laevam , solidoque ad Ma r comantem At capiti galeam seris imponit equinis 3 Horrendum in summo nutabant vertice cristae Τum postremo hatilem dextrae , vi corripit hastam. Nec minus ex alia claro Menvius in aere Parte micat, saevisque acer sese iastruit armis. Inde ubi uterque suos inter se ad bella paravit, Torva tuens vacuum lentus pro dit in aequor Arrexere animos Troes, Argivaque pubes Attoniti . ingentes immani pondere quassauit Illi hastas 3 longe nec distant fluctuat atrox Ira intus, furor incenso micat esse s Ore . Primus ibi toto connixus corpore telum Dius Alexander contorsit. missa per auras Hasta volat stridens, cirroque excepta rotundo
118쪽
Horrendum insenuit, sed non & rumpere durum Aes valuit , summoque inflexa umbone pependit. Inde grave Atrides aerata cuspide robur Librans, caelicolum regem sic ore precatur . Da, pater , ulcisci, laesit qui me improbus ultro Nil meritum . tu steme meis , tu , magne, scelestum Sub manibus 3 ventura etiam quod foverit aetas; Nec velit hospitium temerare , ac fallere dextram , Oiscium & pensare probro . Sic deinde locutus I gentem magnis conjecit viribus hastam . Transiit & clypeum, tot serri terga, tot aeris, Loricaeque moras vibranti cuspis acuta Αere infixa , levem ct tunicam iuxta ilia r sexo
Ille tamen mortem devitans Co ore, vulnus
Letiserum elusit. stricto estus advolat ense
Atrides 3 conum galeae , cristasque Comantes Et serit assurgensi tenues at fractus in auras
Dissiluit mucro , dextramque reliquit inermem . Suspexit caelum Atrides, & pectore ab imo Has magno voces gemitu dedit: heu i mage laevas, Atque nocens nemo est unus te , Iupiter, omni E divum numero . tibi supplex lusus inani Spe sum , nee licuit scelerato a sanguine poenas Sumere . disrictus mucro est nec pertulit ictum Hasta mihi, valido si ustra contorta lacerto . Sic ait; atque juba comptam furiatus equina Involat in galeam , prensumque trahebat Achivam Intra aciem raptam: galeae retinacula molli Aurea quae mento suberant, juvenile reducto
Angebant Bro guttur i sed victor ad ipsos Pertrahere haud potivi sectos, & laude potiri . Eximia, longo nec sinin imponere bella
119쪽
Nata Iovis magni sensit Venus , ipsaque caelo Adveniens rupit lorum dea r cassis aliena At, capite exempto, victorem est sola secuta . Quam , simul ac vacuam vidit, projecit Achivos Contortam in i medios: secti tellure jacentem Sustulerunt . ast dira fremens Menelaus in hostem Irruit; ac magnam quassabat turbidus hastam .
Tum Cypris nam quid nequeat dea p) protinus illinc
Priamiden longe rapuit, multamque paventi Offudit circum nebulam 3 fractumque labore 6ao Ipsa suis manibus thalamo in fragrante locavit . Inde abit, arcessitque Helenam; quam nacta sedentem est
Aeria in turri . dextra , laevaque frequentes Dardaniae matres aderant . tum diva prehendens
Ambrosium surtim peplum concussit: at ora Dissimulat, cultumque deae , seque induit astu Rugosam in vetulae faciem, Lacedaemone lanam Quae curare illi, prae cunctis grata , solebat . Huic similis blanda Venus est sic voce locuta . Nympha, veni ad tua tecta; Paris vocat, ille superbum 43o Ingressus thalamum, sermaque , & vestibus aureis Effulgens: reducem nec dixeris esse cruenti E medio , pugna iunctum , certamine Martis :Verum aliquo ad choream Iaetum se ferre , relicta Aut chorea , sessum dulci sedisse labore. Sic ait i incenditque animum sub pectore. pulchrae Illa oculos , pectusque, & colla nitentia divae Agnovit 3 subitoque adspectu exterrita di Fraudes, Anne alias miserae nectis, dea saeva , parasque Μaeoniaeve aliquam , Phrygiae vel ducere in urbem 3 44o
Atque alii, si sorte virum quem diligis illic ,
Tradere me patrias victor Menelaus in aedes
120쪽
Ne captam abducat , venisti huc nempe , malasque Insidias vasta moliris mente, dolosque eΙ , Paridis tibi tanta tui si cura , beatam Caelicolum vitamque , viasque oblita , sedeto
Usque virum juxta 3 coetu & secreta deorum, Fle simul, & carum serva caput omnibus annis , Illius evadas donec vel serva , vel umr . Ipsa quidem nec eo , quo me vocat improbus , ire 4so Nec fas; objiciant probrum ne Troades olim , Totque graves cumulent, patior quas anxia , Curas. Cui suriis incensa Venus : Iam parce, surores Parce meos , inquit , te Contra stulta ciere ,
Quam te amo , ne incipiam posthac odisse; struamque Triste odium Danaum, Τmumque in pectore , nulli Non inviti malo pereas ut denique sato . Sic alit at mulier gelido tremefacta pavore,
Peplo tecta caput Candenti, murmure nullo
Inde abit 3 ac , ducente dea , gressum extulit di illam 46ci Nec turri sensere egressam Troades alta . Inde ubi Alexandri celsa intra limina ventum est 3 Continuo famulae sua quaeque ad munia versae iIlla domus altum scandit penetrale, nitenti Intulit S sese thalamo . cui Cypris eburna
Ipsa manu sellam posuit, nymphamque sedere
Iussit Alexandrum contra . Iove nata resedit, Atque, solo figens oculos aversa, fugacem Increpuitque virum , rupitque has pectore voces: Nempe redux bello venim 3 occumbere leto 47o Quem suerat satius , scelerumque expendere poenas Ense viri domitum sortis, cui nupta marito Ante sui . at certe Menelao sortior esse
