장음표시 사용
171쪽
Submisiti laeto riserunt gramine Campi. Illae autem pavidis ambae incessere columbis Assimiles; unaque leves Argiva petebant Agmina laturae auxilium . dehinc tramite recto Ut venere illuc, dium circa Diomedem Stant ubi magnanimi comites , Mavortia pubes , Viribus , atque animo similis praestante leonum ,
Aprorum aut turmae per tela adversa ruentum .
Restitit, atque altum clamaVit regia Iuno, Stentoris arguti simulans dea candida vocem Indomitam 3 qui jussa serens regalia praeco , Quinquaginta viris par magna voce sonabat rNon pudet , Argivi segnes , timidique , nec ulla Re , praeter speciem, miri hostibus p inter Achilles Praelia dum sortis versari dura solebat, Dardanias extra portas procedere Troes Nunquam ausi ei pavido tremefacti corde timebant Illius at patriis inclusi moenibus hastam . Nunc idem ad curvas pugnant procul urbe carinas . Sic ait , ac verbis virtutem incendit amaris . Tydiden magno sestinans at cita gressu Pallas adit. curru acesinis tum sorte quierat Bellator , vulnus relevans stigentibus auris, Olli quod Lycius fatali Pandarus arcu Intulerat. magno clypei nam pondere pressus Ingentis, loro subter sudore fluebat ,
Languebatque manum sessus. lorum ergo remorat Attollens , nigrumque cruorem terserat heros . Cum propior curru dea constitit, ac juga dextra CurVa tenens, regem his affata est vocibus ultro:
Haud similem Tydeus genuit sibi robore prolem, Atque animis 3 Tydeus, parvo qui corpore, at armis
172쪽
Αcer erat; pugnae cupidum Vel cum ipsa vetarem Pugnare , ac saevo fraenum laxare furori Cum selus turba comitum sejunctus ab omni Thebanos inter proceres sese intulit ultro Legatus . tunc ipsa virum , conviva sederet Ut placidus , monui: verum ille interritus , audax , soo Ut prius , indomitusque animi, pubemque vocabat
Cadmeam irritans cuncta in certamina , & omnes , Nixus ope usque mea , leviter vincebat . adesse Nunc tibi ego non Cesso eadem, praesensque tueri Pugnantem, adversos & contra impellere Τeucros :sed tibi vel defessa labant jam membra labore,
Corda vel ignavus cepit pavor . haud ego Cretum Te reor Oenidae generose e sanguine Tydei. Haec ait: haec contra retulit Τydeia proles . Nosco equidem te , nata Iovis 3 cui vera satebor 97o
Nil celans . ullus nec me pavor , ulla laborum Toedia neC retinent: memini at tua jussa; vetabas
Quae me aliis pugnare deis, unamque jubebas Cyprin , si veniens foret obvia, figere serro . Ergo pedem huc cedens retuli, sociosque retrorsum Cedentes cogi huc jussit namque arma serentem Agnovi , & Teucros hortantem ad praelia Martem .
Huic dea i Tydide , nemo quo Carior unus Est mihi, nec Martem, nec tu quemcunque Deorum De numero metue oblatum . talis tibi diva n8o Auxilio praesens adsum . nunC mitte stementes
Primum , age , jam bijugos in Martem, & cominus hasta Transadige insanumque, malumque , levemque , vicissim Nunc has nunc illas gaudentem & linquere partes . Qui mihi pollicitus, Iunonique, arma sequentem Argiva exitio Teucris fore, dicta , fidemque v. 83 9. Q et Obit
173쪽
Oblitus Teucros inter nuncpugnat, ct hastam Argivas contra gaudet quassare phalanges. Sic ait , ac Sthenelum curru detraxit ab alto Ipsa manu. cessit longe conterritus heros: Illa rotas magnum sta it juxta Diomedem , Ira incensa ue gravi sub pondere saginus axis Ingemuit 3 saevamque deam , sortemque serebat Quippe virum . manibus Pallas longumque flagellum, Loraque corripuit, Martique adversa frementes Impulit alipedes. Mavors tellure jacentem Laetus Ochesiaden Periphanta ingentibus armis
Ingentem spolians nudabat . maximus inter Hic suit Aetolos , multo & sortissimus omnes . Quem Mars caede madens nudabat: Pallas at Orci Induerat galeam, Mavors ne cernere posset Tendentem contra , vultuque agnoscere divam . Unum ergo agnovit Diomedem , ac protinus illic , Stravit ubi exanimum, linquens Periphanta jacentem, Argivum torvo in regem Volat esserus ore . Jainque adeo teli ad jactum venere . reducta Mars prior aeratam dextra jacit arduus hastam ,
Direxitque jugum supra, ct fluitantia lora ,
Ille virum certae properans demittere morti. Excepit dextra venientem Pallas, & alto Α curru longe in ventos avertit inanes .
Tum citus ingenti Diomedes irruit hasta,
Ipsa sua firmans quam Pallas in ilia fixit
Ima manu, teritur subter qua balteus alvo . Hac heros altum rupta cute vulnus adegit 3 Inde manu telum retrahit. Μars saucius alto Clamorem horrendum rupit de pectore, quantum Dena Virum, Cum prima ruunt in praelia quondam,
174쪽
Clamorem campis dant milia . terruit omnes Vox Danaos horrenda , & Troas contremuere
Late belligerae , perculsis corde , phalanges. Aestivus ceu cum vento spirante sub auras It vapor ob ra densus caligine ; dirum Sic densa in nebula se caelo attollere Martem , Cedentem ex oculis , vidit Tydei us heros .
Ille , ubi se primum tecti in stellantis Olympi
Intulit , atque Iovem propter consedit, acerbum Nudavit moerens vinus , Corpusque cruore
Ostendit largo perfidum, ac talibus infit: I upiter haec lentus cernis facta inera; divos Et pateris pugnare animis discordibus, ct nil
Non perferre mali parva pro gente virorum e Te propter gliscunt haec praelia; tu caput omnis Es noxae . tibi nam genita est demensque, nocensque Filia , quae sceleris nihil impia linquit inausum . Quippe alii tibi di, colimus qui lucida cunque Tecta poli, taciti paremus jussa verentes: Hanc unam haud unquam facto, dictove coerces , Sed natae indulges placida pater omnia mente . Quae nunc Tydiden vesano corde superbum Impulit, inque deos iussit pugnare furentem. Ille manum Veneri percussit cominus hasta; Ille idem insiluit me contra turbidust & nunc Me suga ni celerem servasset, nempe jacerem Multa gemens inter Coeifusae stragis acervos, Languerem aut penitus duro Contusus ab aere. Talia dicentem divum rex torvus acerbis Increpuit dictis: Ne longa obtunde querela Me, levis, ct nulli fide unquam . quotquot Olympum Concelebrant, nemo est mihi nam te invisior uno
175쪽
Inter caelicolas; cui semper tristia cordi Iurgia sunt, rixaeque, iraeque, cruentaque bella; Ingenium qui matris habes immane , superbum , Indomitum ν saevis quam saepe incessere verbisCogor , siqua animi duram vim denique frangam . Illius hortatus reor , atque exempla secutum, Istaec dura pati . Sedenim te serre dolores Amplius haud patiar tantos. nam semine Cretus Nostro es, teque mihi peperit Saturnia . quisquam Ast alius divum caelestia tecta colentum Ioco Esset si genitor tam saevo , tamque - protervos . . Infra Titanas caeca sub nocte jaceres. Sic ait 3 accitumque jubet, mora nulla, mederi Paeona . qui leni vulnus medicamine sevit,
Sanavitque artus, nec morti obnoxia membra
Tam facile, tepidi quam lactis candidus humor Concrescit, miscet cui densa coagula pastor. Pulvere dehinc foedo sordentem , atroque Cruore Abluit, ac pulchris dea vestibus induit Hebe . Ille patri multo gaudens assedit honore. Ioro Interea magni ad sedes rediere Tonantis Iuno Argiva , potens S belli caesia Pallas , Saevum ubi vesana Mavortem ab Caede remorunt.
176쪽
' Τ primum divi pugna excessere, philanges Et sibi sunt solae Danaum , Troumque relictae, Direxere hastas in mutua vulnera densae Hinc atque hinc acies , rapidum' propter Simoenta Congressae, ac liquidi propter vada sacra Scamandri Primus ibi , Danaum columen , Telamonius Αjax Perrupitque globum juvenum, sociisque salutem, Attulit . Euctro genitum nam perculit hasta
Magnanimum veniens Achamanteiit , Thracia nullum Cui misit virtute parem , nec sortibus armi S. Huic conum insignis, cristaque comantis equina Percussit galeae . frontem perrupit, & ossa Aerea pervasit cuspis . caput horrida supra Ingruit, atque oculos multa nox obruit umbra .
Axylon leto stravit Τydeius heros Teuthraniden , coluit celsam qui dives Arisbam 3 Dives opum , largusque idem . namque ampla tenebat Tecta viam propter, multos ubi Commodus hospes, Excepitque domo , mensaque accepit opima. Nullus at accurens potuit depellere pestem Hospitibus de tot misero . Diomedis ab hasta Ipse simul, simul atque Calesius; ibat eodem Qui famulus curru, ac biiugos auriga regebat Fidus equos; nigras Orci subiere tenebras. injicit Euryalus Dresumque , ct Opheltion e inde Aesepum petit una & Pedason 3 edidit ambos Q
177쪽
N his Abarbaree quos claro Bucolioni, Laomedontiadas natu qui maximus inter Furtivo est partu sub luminis editus oras. Hunc, dum pastor oves servabat, Nais amavit , 3 o Et dea mortali prolem est enixa gemellam.
Mecisteiades morti demisit utrumque, Praestantes serma juvenes , atque exsuit armis.
Trajicit Astyalum bello durus Polypoetes 3Pidyten , terra missum Percoside , Ulysses . Fudit humi Teucer figens Aretaona' dium , Abierum Antilochus telo fulgente peremit Nestorides ; Elatum late regnans Agamemnon . Pedason hic liquidum altam ad Satnioenta colebat. At Phylacum stravit sugientem Leitus heros . 4o
Eurypyli cecidit stridente Melanthius hasta.
Adrestum cepit vivum sortis Menelaus . Hunc consternati bijuges , temone myricae Impacto ad ramum , Curru effudere superbo 3
Atque fugam pavidi ad muros, quo versa ruebant Agmina , Corripuere . - rotam delapsus ad ipsam Pronus humi jacuit camporum pulvere in atro . Quem super Atrides Menelaus, turbidus hastam Ingentem quatiens dextra , stetit, ille, supinis Genua tenens manibus , supplex haec ore profatur: so Hoc, Atrida , caput serva : non parva sequentur Praemia servantem . patriis mihi multa supellex In domibus congesta jacet. genus omne metalli , Aesque , aurumque, & opus serri omne: hinc plurima dona, eis redimar , mittet genitor, si norit Achaeas Me vivum ad naves inimica in gente morari.
Haec fatur supplex. Atriden flectere sermo Coeperat 3 ct captum, famulo jam jamque parabat
178쪽
Τradere ducendum ad naves t at servidus ira Accurrit , fratremque Agamemnon torvus acerbis Increpuit dictis : Trojanis parcere , vecors, Non piget e egregie de te, Menelae , tuaque Nempe domo meruere illi. quos mergier Orco Opto equidem Cunctos, nostris S triste subire Exitium manibus 3 nec letum evadere quenquam Vel puerum, gravida mater quem gestat in alvor Sed patriis deleri una cum moenibus omnes , Infletos, vitaque , & mortis honore Carentes .
Talibus increpitat meritum ; fratrisque sub alto Corde ciet stimulis tristes haud mollibus iras . Ergo manu stentem nequidquam , ct multa precantem Reppulit a genibus . cui figit in ilia serrum
Protinus ima furens Agamemnon 3 atque , jacentis Imposito pectus pede calcans , extrahit hastam . Nestor at Argivos clamans hortatur in arma ro socii heroes Danai, Mavortia pubes, Exsuvias nequis cupida nunc mente jacentum
Pone legat, redeat spoliis ut dives opimis . Caedi alacres instate di virum dehinc strata licebit Corpora per campos nullo spoliare periclo, SoLaeta dabit vacuum postquam Victoria tempus . His animos dictis in praelia concitat heros . Tunc adeo Τroes domiti sub Marte Pelasgo Agminibus versis muros, ac tuta subissent Moeniat verum adstans , noum longe optimus augur , Priamides Helenus, sic voce affatus amica est Hectoraque , Aeneanque t Aenea, atque Hector, utrique Nam labor incumbit primus Troumque phalanges , Et Lycios ductare; ambo quod vincitis omnes Consilioque , manuque ὶ istic consistite , versam so Homer. v. 8o. R Et
179쪽
Et retinete aciem , celeri circum omnia cursu Lustrantes. cohibete viros , turbamque ruentem ,
Ante fugax portis quam se inserat; & cadat ipsis Uxorum in manibus, risusque sit hostibus ingens. Inde , ubi jam vestra firmatae voce phalanges Constiterint, nos heic , quando est pugnare necesse , Qtialescunque gravem Contra pugnabimus hostem . Tu citus interea plantis pernicibus urbem , Hector , adi; & nostrae dic matrii Palladis aedem Se serat ad celsam , summae quae praesidet arci , Atque seres templi pandat, peplumque repostis Eximium ipsa legens de vestibus, ct sibi carum Prae cunctis, thalamo quotquot servantur in alto 3 Collocet in genibus divae , atque ingentia sacra Spondeat, intacta bis sex cervice juvencas rSi Troas miserata, urbi dea magna supremam, Conjugibusque velit, gnatisque avertere pestem :Si dirum Iliacis Tydiden arceat ipsa Moenibus , immani miscet qui tristia dextra
Funera, bellator nullo non major Achivum. Nec tanto terrore unquam nos perculit ipse Aeacides diva , ut perhibent, Nereide natus .
Quippe furit sine more atrox, per bella ruenti Nec potis est valido par quisquam obsistere nisu . Haec Helenus r fratri paret bonus Hector, & alto Confestim curru, cinctus sulgentibus armis, Desilit 3 ac , longo praefixa hastilia serro
Bina manu magna quassans, interritus omnes Fert se per cuneos celeri pede, vimque suorum Sustitat, atque animis cunctos audacibus implet. Continuo exarsit pugna ingens: agmina Troes ConVertere, pedem Grajum conterrita pubes
180쪽
At retulit caedi parcens . stellantis Olympi Astrifera de sede aliquem venisse putabant
Nanque deum auxilio Teucris , videre fugaces Densari ut subito conversa in praelia fronte . Quos Hector clamans verbis hortatur amicis: Magnanimi Troes, sociique ad bella remotis Urbibus exciti, validas nunc promite vires INunc animos acres tantisper , dum citus urbem Ipse adeo , atque senes jubeo, matresque , nurusque , Suppliciter divum pacem, veniamque precari, Ac tristes votis iras avertere Sacris. Sic ait , atque gradu magno se proripit heros . Cui summo densae nutabant vertice Cristae , Amplexumque oras clypei , pulsabat eunti
Cervicem ac talos taurino e tergore lorum .
Tum genus Hippolochi Glaucus, Mavortia Tydei
Et proles , magnus Diomedes, inter utramque Procurrere aciem cupidi decernere ferro .
Iam prope constiterant, animisque, armisque parati; Cum prior haec sorti Diomedes pectore fatur. Nam quis tu, juvenum confidentissime 3 vidi Quem nunquam belIi pulchro in certamine , cunctos Nunc virtute praeis; de tot cui milibus uni Exspectare meam firmum eor sustinet hastam. Sed telis quicunque meis venit obvius , illum Nae miseri haud fausta genuerunt luce parentes . Quod si sorte aliquis caelesti sede relicta . Venisti huc divum , ne me , ne coge profecto Mortalem superos violare, ac figere ferro . ,
Quippe Dryanteo ut perbibent ) non longa Lycurgo
vita fuit, sueto cum dis immane beatis Exercere odium. lymphata mente furentis
