장음표시 사용
191쪽
Qua gressum intulerat; qua se jam reddere castris Mens erat . hanc adeo propior jam jamque subibat. Ecce autem lacrimans , ct cursu Concita conjux Andromache , dii clarum genus Eetionis 3 Thebam, & Hypoplacios magna ditione tenebat Qui Cilicas , Placii nemorosa in valle virentis; 48o Occurrit subito venienti 3 sola secuta Quam nutrix ferina sinu trepidante serebat Hectoriden parvum , unigenam , pulchrumque nitentios astro similem 3 genitor quem nomine dixit Ipse Scamandrion , ast alii Astyanacta vocabant, Urbem quod suerat solus tutarier Hector . Lumina cui roseo arridens defixit in ore Tum pater . Andromache lacrimis adstabat obortis, Sicque, viri dextram dextra complexa, locuta est rInfelix , tua te perdet fiducia . gnati so Nec durum infantis miseret e nec Conjugis, aede Quae sola in vidua linquar cuncti agmine dense 'In te nanque ruent, Certi unum perdere, Achivi. At mihi desertae satius suat ire sub umbras. Nam miserae quid jam, conjux, te morte perempto Restabit, praeter lacrimas , luctumque , doloremque Asiduum mihi non pater est, non optima mater . Patrem nanque dedit leto mihi dius Achilles, Vastavitque urbem Cilicum Thebam, inclyta portis Moenia praecelsis . leto dedit Eetiona e scio Nec tamen & spoliare ausus venerabile corpus; Sed parcens, ut erat, cinctum sui gentibus armis Imposuitque rogo , bustum S super addidit ingens
Τerra onerans t ulmos circum posuere virentes
Nymphae Orestiades, magni Jovis aurea proles . Et fratres, habui quos septem , luce sub Orcum
192쪽
Una omnes abiere. greges, armentaque nactus
Pascentes idem vita spoliavit Achilles. Mater Hypoplaciis at quae regnavit in oris , Captiva Iliacas primum est advecta sub arces
Divite cum gaza, magno post deinde redempta Est pretio. patria reducem consecit in aede Sed, jaculis , curvoque arcu Latonia gaudens. Tu mihi nunc, Hector, pater es, tu mater, & idem Τu frater , thalami tu vir mihi foedere junctus . Quare, age, da miserae hanc veniam : discedere ab urbe Parce, caput dubiis parce objectare periclis 3 Ne patre hunc orbum rapto, ne conjuge adempto Me viduam linquas. aciem hinc hortare, jubeque Agrestem ad ficum sistat , qua mollis in urbem est seto Adscensus, facilique aditus sub moenia clivo.
Huc ter enim Grajum primi venere , viamque Tentavere duces; gemini duo germina Martis Ajaces , Cretum Idomeneus regnator , Atridae Et sortes ambo cum magnanimo Diomede rSive aliquis , divum monitu , monstraverit augur 3 Seu mens, atque animi tulerit magis impetus ipsos .
Talibus Andromache orabat, fletusque Ciebat. Tum sic orsa refert Hector Conjux , mihi cordi Omnia sunt istaec di Goas , peplumque trahentes sio Troadas at vereor, vitem si praelia duri Martis iners. animus nec me sinit ipse quieti
Indulgere 3 acer qui praelia semper obire , Et primas inter didici pugnare phalanges ,
Atque amnis servare decus patriumque , meumque.
Hoc equidem haud dubiis possum praedicere signis: Tempus erit, prostrata solo quo sacra jacebit Ilios, & Priamus, Priami & gens inclyta bello.
193쪽
Sed mihi non clades Troum , extremique labores 3 Ipsius aut Hecubae , aut Priami , fratrumve remordet 34oΤantis corda dolor curis. qui pulvere in atro
Multique & sortes Grajo sub Marte jacebunt rQuam crucior, quod te captam , vinclisque gravatam Grajum aliquis flentem hinc abducet; quodque superbae Argis jussa seres dominae 3 imperiumque coacta Τriste pati, arguto percurres pectine telas, Aut portabis aquam e Messeide, sive Hyperea . Dura: etenim urgebit miseram vis, nilque licebit intrectare , minas, ct verbera saeva timenti Τunc aliquis, sentem cernens: En, Hectoris haec est sso Illa uxor , dicet, Troas qui sortibus armis Praestabat longe ante omnes, dum bella gerebant Iliacos circa muros . haec inquiet olim Grajum aliquis: rursum incipies tu landere fletus, Cor desiderio talis perfixa mariti, Servitium sessae adveniens qui demere possit. Sed me susa super tellus precor obruat ante , Audiero quam te clamantem, sedibus actam Et longe a nostris trans vasti caerula ponti . Sic ait; ac manibus dulcem Astyanacta petebat soci Protentis . trepidus flevit puer, udaque Clamans Ora sinum in famulae abduxit, cari ille parentis
Τerritus adspectu , ac metuens radiantiaque arma, Horrendum S summo nutantes vertice cristas. At pater & genitrix riserunt Vana timentem .
Ergo hirtam capiti galeam citus exsuit Hector , Inque solo posuit sulgentem 3 dulce recepit
hinc famulae e manibus pignus 3 paullumque moratus, Oscula ubi fixit, puerumque agitavit in ulnis, Altum suscipiens caelum sic ore precatur et S 7 v. 47S. Iupi-
194쪽
Iupiter, ac magnum colitis quae numina caelum Omnia , ct hic multo facite ut praesignis honore, Qualis ego, in Teucris clarescat. robore praestet, Vique animi , ct regno sortis potiatur avito Atque aliquis , pugna reducem dum cernit, Hic ipsum :Virtute, exclamet, vincit, factisque parentem: Et spolia hostili reserentem foeda cruore t Excipiat gaudens Iaetanti pectore mater.
Sic ait, ac puerum maternas tradit in ulnas.
Illa sinu exceptum fragranti fovit , ct ore s8OMoesta renidenti quiddam lacrimabile risit . Quam vir, blanda tuens, sortem & miseratus iniquam , Demulsitque mpnu , dulcique affatus amore est :Pone modum lacrimis , nec saevo indulge dolori Me propter, dulcis conjux . me nanque Virorum Haud quisquam praeter fatum demiserit Orco
Effugere at fatum nulli, reor , obtigit unquam, Ut semel est natus. sortem hoc, hoc vincit inertem. Verum age , jamque domum rediens telamque , Columque, Foemineum quae cura genus decet una fatiget, soci Exerce , ac famulas hortare ad pensa . Virorum
At quod opus , bellum , duri & certamina Martis , Curabunt Troesque alii, praeque omnibus Hector . Sic ait, atque solo se acclinans, tollit equinis Terribilem cristis galeam . digressa petebat Illa domum interea, respectans, udaque fletu. εQuo simul ac venit, tectis & se intulit altis , Visa gravi cunctis incendit pectora luctu . Hectora lugebant cunctae vivum , atque vigentem; Nec reducem a pugna sperabant posse reverti, ooo Effugere atque manus validas & robur Achivum . Nec longum thalamo Paris est cunctatus in alto ue
195쪽
Arma jubar vario clarum at jactantia ab aere Induit, eque domo se protinus extulit, urbem Perque Volans mediam celeri. pede Castra petebat.
Ac velut in plenis praesepibus hordea pastus Ille diu sonipes, rupit si vincla, virentum
Planitiem & sugiens camporum est nactus apertam, Insultatque solo , celsum & caput arrigit alte Luxurians , luduntque jubae per colla, nitentes oro Perque armos : volat ante levis Zephyrumque, Notumque Arva secans 3 ct nota petit vel pascua equarum ,
Vel fluvium, adsuetus vitreas innare per undas r . i.
Sic Paris exsultans animis decurrit ab arce Pergamea , totusque armis effulget in aureis, Solis & in morem percellit luce tuentes . Jamque adeo celeri cursu pervenerat illuc, Hector ubi, Andomachen affatus, castra parabat Iam petere , ac si is reddi. quem talibus ultro Compellat verbis, prior & sic incipit ore . odio
O frater venerande , moror te lentus abire
Optantem , atque adsum festino tardior aequo . Haec Paris : haec contra retulit bonus Hector r Inertem Jure queat nemo, frater, te dicere . vires Sunt tibi, sunt animi ingentes ad sortia r verum Sponte tua interdum cessas , nec ferre laborem Vis durum . cruciat mihi saevus pectora moeror Interea, de te cum probra audire necesse est A. Teucris, propter te qui tot dura tulerunt, Atque serunt . alias tamen haec componere praestat 63o
Nos interue si quando alti rex magnus Olympi Laetificum cratera dabit dis sistere tandem Aedibus in patriis, longa obsidione seluta , Et longe pulsis Trojano ab litore Achivis .
196쪽
Aςς sexus , porta gressum citus extulit Hector ;Cui Paris it lateri sidus comes . ardet uterque Heros bella iterum , saevamque Capessere pugnam. Ac veluti optato ventos a puppe secundos Dat pater, inflexis pellentes caerula remis Cum longo nautae jam fracti membra labore Desecere duo sic statres civibus aegris Optati venere. Paris tum pulcher acuto Fixit Arei tot genus aere Menestion, alta Missum Arna, peperit quem candida Philomedusa IoClavigero regi praestantem sortibus armis . Hector at .ingentem saevus serit Elonea, Cervicem S rigido transverberat aere Comanti Sub galea , nervis S sternit membra solutis .
Glaucus at Hippolochi, Lyciae dux pubis , in acri Dexiaden pugna Iphinoum longa premit hasta ,
Fixa humero, celeres vitans dum tristia fata Scandit equas . Curru cecidit moribundus ab alto Fusus humi , & largo persundens arma Cruore . Hos longe superum stellata ex aede Minerva Io
Instantes Danaum caedi prospexit 3 Olympum Et linquens Phrygiam sese demisit ad urbem . Pergamea longe venientem vidit ab arce, Obvius atque ruit celeri pede Phoebus Apollo, Ille favens Teucris . fagum occurrere vicissim Di sibi apud veterem. Prior his Tritonida verbis
197쪽
Ailatur magni proles Iovis inclyta, Phoebus . Nam quid , nata Iovis , celsi de vertice Olympi Rursus ades e quae caussa viae quae tanta cupido Impulit huc Danaisne seras victoribus ingens 3 o Ut decus Iliacae quando nil sunera gentis Saevam dira movent. sedenim soror utere statris Consilio . satius pugnae jam ponere finem Huic hodie. rursus pugnabunt dum cadat alta Iliosi haec vobis quando stat regna deabus
Eruere , ac sacram fundo urbem vertere ab imo .
Haec Phoebus; contra respondit caesia Pallas . Consilium laudo , arcitenens , nec mente relicto Huc alia caelo veni di sed praelia sisti Quo nam dira velis, pigeat ne dicere, pacto . 4o Phoebus ad haec: Virtus , animique in corde ciendi Hectoreo; solus solum si sorte vocarit Grajum aliquem ad pugnam: delectum ex omnibus unum Irati si quem Graji in Certamina mittant. Sic deus i at fratris Tritonia dicta probavit. Consilium vates Helenus, vocemque deorum Sensitque , ac fratri propior stetit, atque ita fatur . Hector mente Iovi magno par, vis mihi quiddam Monstranti parere tamen ue carique fidele Consilium amplecti fratris i Troesque & Achivi Fac sedeant omnes . posce in certamina solus Tu Danaum quemcunque, alios qui robore praestet, Fortibus atque animis bellator . nam tibi mortem Nondum fata parant, aevi nec meta propinqua est 3 Quod didici audita vates modo voce deorum . Haec Helenus; laeto quae pectore Martius Hector Audiit, ac subito in medium progressus, utraque Ille manu opponens transversam cominus hastam ,
198쪽
Trojugenas, sociosque repressit in arma ruentes . Considunt omnes, ut jussi , irasque , manusque Continuere . suos pariter considere jussit Atrides, pugnaeque, ac saevis parcere telis . Arcitenens etiam deus, ac Tritonia virgo Consedere super fago, Iovis arbore, diris Vulturibus similes ambo , spectantque frequentes Hinc atque hinc populos, crebris distincta virorum Milia nam cuneis late Campoque sedebant , Horrebantque hastis fulgentibus aere corusco,
Et clypeis, galeisque. Alii placida aequora ponti, Quale solent Zephyro surgente horrescere di densi Crispantur, nigrantque levi sub flamine fluctus, Τalis erat species Troumque, & pubis Achaeae ,
Horrentumque arinis , pacato & corde sedentum Quos inter magnum clamans sic incipit Hector: Audite, o Troes, Danaique haec auribus aequis, Quae me animus fidens impellit verba prosari. Foedera jam nobis Saturnius irrita secit, Atque graves parat irascens utrisque labores ;Vestris dum manibus ruat Ilios alta , ruatis
Vel contra ad curvas nostro vos Marte Carinas.
Nunc, quando, Argivis delecti ex urbibus, inter Vos multi heroes, jactant qui robore sese Eximios 3 cui vis, animusque in pectore praesens,
Procedat, solus me contra, ct conserat arma
Hanc pugnae dico legem, cui testis adesto Iupiter. Argolicus serro bellator acuto Si me sorte dabit leto, rapta arma, jacentis Exsuvias, serat ad naves 3 exsangue cadaver At patriae reddat, vitali ut lumine cassum Supremo imponant Troesque, & Troades igni.
199쪽
Sin cadet ille , dabit mihi laudem & magnus Apollo , Arma viri ad delubra seram Phoebeia , & arcem Iliacam , atque deo suspendens rite dicabo tAt corpus patiar spoliatum in castra referri, Funus ut exstincto ducant solemne, sepulchrum Hellespontiaco statuanx ac litore Graji . Quod sera cernens aliquis de prole nepotum Navita, fluctivaga dum sulcat Caerula puppi, Hocce viri, dicat , prisci est memorabile bustum , Quem bello eximium leto dedit inclytus Hector . Sic diceti mihi fama ullo non desinet aevo. Talia Priamides . cuncti obstupuere silentes .
Detrectare , pudor e, Contra metus impedit acer , Accipere . alterno mens anxia fluctuat aestu .
Tum surgit minor Atrides, & percitus ira Dat gemitum , funditque has alto e pectore Voces, Ille probris onerans Grajos : O segnis inertes Τurba minas jactans, o Achaides haud ego Achaeos Nam dicam posthac, vere nec dicere possim )Ergo viro huic nullus Grajum nunc obvius ibit
Ut vestrum nemo in terram non versus S undam
Dispereat, quicunque istic sine mente sedetis
Indecores , fatui , stolidique . En Hectora contra Armis cingar ego. belli fortuna deorum In manibus; quem. vinci hosti , vel vincere malint . Haec ait iratus, sui gentiaque induit arma . Τunc tibi meta foret vitae Menelae , reperta
Hectoreis domito manibus ν nam viribus heros Te validis longe praestabat ) protinus omnes
At Danaum proceres in funera certa ruentem Continuere, metuque exterritus ipse Agamemnon Arripuitque manu retrahens 3 ac talia fatur:
200쪽
LIBER SEPTIM Us. rs x Insanis , Menelae Iovis genus . haud decet istaec
Tanta animi talem dementia . ser , licet angat Cura animum nec te caecus dolor efferat , armis Deterior stulta meliorem ut mente lacessas Hectora Priamiden 3 quem nemo haud horret Achivum, Cujus & occursum saepe ipse timebat Achilles , . Invictus bella, multo & te sortior heros . , Nunc adeo secede istinc, tacitusque sedeto . . I o Cum s iis . alius melior non deerit Achivis 'i Bellator , solum quem soli opponere , possint Priamidae i intrepidus qui sit licet, atque cruenti i , si Martis inexpletum cupiens , tamen , ut reor, atram' i Si mortem effugiet, gaudebit flectere sessum' ' .. Posse genu incolumis duro e Certamine Pugna . . ' Talibus increpuit; fraternaque pectora flexit Vera monens. dicto paret Menelaus, & arma Pulchra viro ex humeris fidi abstraxere sodales. Nestor at, in mediis exsurgens , talibus infit r 1 o Pro di l quantus adest tibi luctus, Achaica tellus lQuantus erit , Peleu , tibi iam dolor, optime quondam Bello , consiliis nunc & sermone diserto iQui me multa, domo exceptum , de gente rogabas Grajugenum , exquirens omnes nat0sque , patresque , Laetus & audibas narrantem ex ordine cuncta ;Audieris nunc si, Grajis quo straverit unus Hector corda metu; tollens ad sidera palmas Cum gemitu , orabis nigro demittier Orco. Atque utinam , o divum rex, ct Phoebe, atque Minerva, asci
Essem ego nunc prima validusque , levisque juventa rQualis eram , Pylii cives , atque Arcades , olim Belligeri ad rapidum Celadonta horrentibus hastis Cum Pheae ad muros pugnabant: amne liquenti
