Homeri Ilias Latinis versibus expressa a Raymundo Cunichio Ragusino ..

발행: 1776년

분량: 663페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

Andromache solita est prius , ipsi quam mihi, juncta Cui thalamo est , quo se selicem conjuge dicit.

Ite, agedum , Celerate alacres, praedemur ut illum Nelidae clypeum , quem late didita sema Esse auro totum e solido seri intus & extra 3 Detractumque humeris lato strati Diomedis Dedaleum thoraca , Opus admirabile , telis Indomitum Aetnaeo quem duxit Mulciber igni . Quae capere annuerit si Fors, hac nocte carinas , Spero equidem , Graji conscendent , velaque retro Versa dabunt ventis. vana spe turgidus Hector Τalia clamabat di cum Iuno exarsit in iras , Atque caput quassans, solium, quo sorte sedebat, Auratum , sedesque alti concussit Olympi. Tum sic Neptunum, suriato pectore, magna Magnum diva deum alloquitur i Neptune , frementis

Late qui pelagi das jura tridentifer undis,

Necdum etiam Danaum miseret, quos clade perire Indigna immeritos cernis p nec munera menti Nunc subeunt, quae multa tibi, multoque lepore Structa serunt t*ties Helicenque, Aegasque . vicissim Tu molire aliquid , quo vincant denique Graji. Argivis quotquot nam dique, deaeque favemus, Si studio Troas concordi urgere velimus, Atque Jovem unanimes cohibere immane larentem , Nae solus viridi caesidens tristetur in Ida. Sic alti irata Neptunus voce sororem Increpuit: Quae verba istaec , velana , locuta eS Non mς , non divum quenquam prenare Tonanti

Fas est i ille omnes unus nam viribus anteit - εHaec inter sese alterna dum voce loquuntur e

Neptunus pater, & Iuno, jam, quidquid ab altis

222쪽

LIBER OCTAVUS.

Puppibus. & muro campi complexa coercet Fossa ingens , totum Danai magis S magis usque Complebant , currusque simul , clypeataque pubes Densa virum sese miscensque urgensque . favore Summi laetus enim Jovis Hector , Marte cruento Haud minor , angustum cunctos concluserat arctans In spatium . Ille adeo rapto serus igne carinas Ureret, Atrides, monitu Iunonis amicae, Ni celer hortari pavidos coepisset Achivos. Ille inter puppesque , alta & tentoria , dextra

Purpuream gestans chlamydem, volat myor aura

Celsam Ithaci & standit puppim , quae litore stabat In medio, audiri longe ut vox posset utrinque , Et qua parte Ajax, & qua tendebat Achilles 3

Extremi, validis confisi viribus ambo , Et virtute, suas qui subduxere Carinas. Huic instans clamore omnes Ciet acer AChivos rPro pudor i o specie mirandi , o rebus inertes Argivi l quo nunc illa ingens gloria, quo tot Magnaque verba, minaeque acres abiere Θ serebat Quisque etenim se laude olim super astra ξ, juvencis Cum Lemno in sacra caesis, epulaeque vigebant Scilicet, ac multo servebant pocula Baccho . Quisque parem bello centenis, atque ducenis Nam fore se Teucris jactabat. solus at omnes Nunc terretque , fugatque Hector: mox inseret ignes, Exuretque cavas , nullo prohibente , Carinas. Magne deum rector, quem tanta clade potentum Amixti regum λ cui tanta est gloria , tantum Et decus ereptum p nusquam tamen ulla tuarum

Ara mihi , haec tristi cum fato ad bella venirem , Praeterita est puppi, struerem quin pinguia large

223쪽

Exta super, Cupiens evertere moenia Trojae . At nunc, o genitor, saltem concede roganti Hanc veniam , extremae saltem nos eripe cladi,

Neu sinito Argivos Phrygio sub Marte domari . Talia jactabat lacrimans. at Iupiter alto

Annuit oranti Caeso, magnoque levavit Moerorem augurio miserans rebusque salutem ,

Urgentisque sugam leti portendit Achivis. aso Quippe aquilam , qua nulla volat praestantior ales,

Demisit cervae celeris curvo ungue tenentem

Hinnuleum . hunc veniens aram dejecit ad ipsam ,

Sacra ubi satidico fuerant solemnia GrajiFerre Iovi , in dubiis oracla & poscere rebus . Hi postquam augurium laeti agnovere secundum,

Atque Iove a magno missam sensere volucrem , Exarsere alacres ad pugnam , atque agmine dense Arma fremunt, telisque incessunt eminus hostem. Nemo tamen Grajum certatim in bella ruentum 3 oo Iactavit sese eelaresve agitasse jugales, Fossarumve moras transisse, atque obvia Troum Armis arma tulisse prius magno Diomede.' Ille dedit leto quassantem in vertice Cristas Princeps Phradmoniden Agelaum . huic, territus , amens Dum fugit , ac retro laxatis sertur habenis, Hastam humeros inter dorse defixit , S atro Per medium exegit madefactam sanguine pectus. Corruit exanimis , senitum super arma dedere. Post ambo excurrunt, pariterque seruntur Atridae: 3xo Dehinc gemini maces, praestanti robore uterque . Post hos Idomeneus , atque armiger Idomeneos Meriones, Marti magnis par viribus ille, Atque animis i i dehinc Eurypylus Euemone cretus,

224쪽

LIBER OCTAVUS.

Postremus valido Teucer volat inclytus arcu , Atque sub Ajacis clypeum subit. ante serebat, Ingentem clypei molem Telamoniam Ajax :Τeucer at, e latebra prospectans, fixerat tela Postquam aliquem certo media inter milia, dulcem Ille animam esstabat moriens, sub tegmen amicum 3 2o Hic rediens, puer ut sub matris veste , latebat. : 'Quem primum Teucer Phrygiae de gente volucri ' . Stravit humi telo p Orsilochum prius omnibus: inde . Ormenon . huic addit comitem magnumque ophelesten , Daetoraque , Chomiumque, & magnanimum Lycophonten , Et Polyaemoniden Hamopaona , & Melanippum. Horum densa heros dejecit corpora leto .

Quem saevo cernens arcu vastare phalanges ,

Laetitia exsultans propior stetit, atque ita blandus Assari verbis Atrides coepit amicis r 33o Teucer, dulce caput, Telamoote, perge sagittis, Perge tuis densos venari, m figere Troas Lucem aliquam si sorte queas affundere Grajis , Et patri, qui te primis eduxit ab annis, i. Atque nothum tamen usque suis Curansque' fovensque In tectis aluit . fac per te clareat absens iIlle, senem & magna sustolle ad sidera laude . Hoc tibi ego verax dico, praestabitur ipse 'Quod re olim : altitonans mihi Iupiter, atque Minerva

Annuerint vastare olim si moenia Trojae, i f., , .

Prima tibi post nae tribuam praestantia dona I lAut tripodem,' aut currum insignem geminosque jugales Iliadum aut aliquam forma praestante puellam. :Talia satus erat . contra cui Teucer: Atrida .

Magnanime, ardentem quid frustra incendis r ut hostis Pulsus nanque pedem retuIit sub moenia, nunquam

225쪽

Sponte mea ceta jaculans demittere morti Corpora multa virum . prompti octo tela pharetra: Belligeri totidem juvenes cecidere volucri Confossi serro. rabidum at Contigere telo . 33o Huncce Canem nequeo. dixit, rursumque sonante Impulit ab nervo magno stridore sagittam Hectora in adversum t frustra nam sexa , per auras Dum volat, eximio trans altum Gorgythioni

Pectus iit, Priamo quem eandida Castianira Edidit, Aesyma Trojam deducta , deabus i

Assimilis . flexa moriens caput acclinavit Supra humerum cervice , gravi sub casside pulchrum Quale solet, foetuque olim , vernoque graUatum Imbre, caput flexisse horto in fragrante papaver. sis Rursus mente iurens avida petit Hectora 3 rursus LMissa alio seden im venientem avertit Apollo in

Flexit iter, dirum stridens, letalis arundo. Ergo Archeptolemum , juxta delata papillam ,

Hectoreum aurigam, sigit, celsique cruentum Dejicit e curru. pavidi extimuere fragorem . . ii . Horrendum alipedest vita olli , visque soluta est Una Omnis . rapto auriga ingemuit bonus ' Hector , Et gravis incubuit menti dolor attamen illinc Abscessit stratum linquens non sponte sodalem . 37. Tum fratrem, nam juxta aderat, Conscendere Curvus Cprbionem, S manibus moliri jussit habenas. Frater jussa facit, cuiTu furibundus ab aureo Desiluit, saxumque heros immane revulsum Tollit humo , vastoque serens clamore ruebat In Teucrum . rursus diram tum sorte sagittam Prompserat e pharetra Teucer , nervoque senanti Aptarat, dextraque trahens admoverat ipsi i

226쪽

LIBER OCTAVUS. III

Nervum humero . vulnus cui jam letale paranti Mittere , partem humeri, summo qua pectore cervix 38o Nectitur , & morti est via proxima, perculit asper, Hectorea intortus dextra, lapis 3 atque sonantem Dirupit nervum . stupuit manus: ille solutis Concidit ad terram genibus, laeva excidit arCus. Haud tamen oblitus fratrem est acerrimus Αj Sed lapso accurrens superadstitit, armaque Contra Omnia seminecem clypeo septemptim texit .

Sublatum hunc humeris gemini subiere sodales, i Mecisteus Echii proles, ac dius Alastor';

Et gemitus rumpentem altos in castra reportant. 39oHeic iterum Τeucris mentem saevo ipse surore in Incendit, viresque auxit Saturnius. ergo Ad sessam rursus Grajos egere, tumultu I . t . . Ingenti retro pulsos . It turbidus Hemr, . 'Atque acie in prima surit efferus, ille Molosso , Horrenti similis, magnum qui per nemora alta . IUrget aprum fretus pedibus, sortemve leonem , Clunibus & dentes, coxisque. infigit i acutos . O Vertentem sese observans . nil segnius heros li , m9 Urgebatque acer Danaos, versoque paventi si si i P . 4oci Tergo instans turbae postremos caederi nunquam' i i j lCessabat . latos capti sermidine campos i El; I : . Transmittunt, alto donec. se Condere Vallo . ii - . Contigit , ac Troas, diramque evaderes cladem ti

Huc postquam illati curvas tetigere carinas , Inter se, trepidi rerum, exhortantur 6 es ambas,

Attollunt cum voce manus y sibi quis Oza e Cuncta nec auxilio roessabat. numina divum. Ul . I, VHector equos circum diffuse at crine' comantes UI

Τorvus agit, lustratque aditus; nec Gorgones saerii ' ab

227쪽

Mitior est vultum atque oculos , nec Marte cruento . Haec cernens , Grajum duros miserata labores , Sie celeri Iuno compellat voce Minervam: Nata Iovis magni, Tritonia , siccine lentae Stamus adhuc , Danaum nec sata extrema trahentum Nos miseret 8 quos Parca gravis jam Conteret omnes Unius edomitos manibus, quem nulla furentem

Vis cohibet , miseris qui tot jam funera solus Intulit . Haec Iuno 3 Pallas cum talia coepit Iampridem hic patria putris tellure jaceret 4ao Perditus Argivum telis 3 vesanus at usque Ille meus dirum genitor furit , ac mihi semper obstat mente mala , coepti procedere quidquam Nec sinit 3 oblitus , credo , quam saepe , labores Rege sub Eurysteo duros cum pertulit , olli

Servarim gnatum . magnae qui pondere pressus Aerumnae ad caelum plorabat , me pater me Misit serre viro auxilium , curaeque levamen. Ast haec si scissem praesaga mente futura Orci Cum portas audax intrare, trifaucem 4 o Atque canem est superas educere jussus in oras,

Abstractum ex Erebo di, Stygiam non ille paludem, uentesque atro fugisset gurgite ripas . Nunc me saevus enim pater odit 3 nunc mihi praesert Ille Thetin , nymphae se indulgens , oscula fixit Quae genibus , tetigitque manu quae supplice mentum, Μulta rogans gravis ut Danais ornaret Achillem. Αst erit, ut rursus caram Tritonida blanda

Voce vocet, poscatque operam cum venerit usus .

Verum age, tu currus, rapidosque in bella jugales , 44pDiva, para r ipsa, altum ingrediens penetrale parentis, Armabor bello , ut noscam, Priamei us Hector

v. 377. . Quam Diuitigod by Corale

228쪽

LIBER OCTAVUS.

I79 Quam leto cernet vultu nos ire phalanges Per medias , magnoque aciem turbare tumultu .

Certes aliquis Τroum pingui mox corpore diras Pascet aves , canibusque seris data praeda , carinas Ad Danaum duro consessus ab aere, jacebit. Haec Pallas . distis paret Saturnia Iuno 3 Et currus festina parat , pulchrisque Comantes Ornat equos phaleris, multo fulgentibus auro. 4so

At Iovis aegiseni proles, Τritonia virgo, Gressa patris celsa in magni penetralia, solvit, Demisitque solo peplum , quod fecerat olim

Ipsa suis manibus , mira & variaverat arte . Dehinc, pater indutus qua caeli nubila cogit, Circumdans loricam humeris, fulgore micantem Horrisco , armabat sese ad lacrimabile bellum . Τum rutilos celeri currus pede scandit, & hastam Corripit ingentem dextra , validamque, gravemque ἔHeroum versas dira inter praelia turmas ψ6o Magnanimo qua diva domat prognata parente .

At Iuno bijugis longo regina flagello

Instat equis . caeli , nullo impellente reclusae, Sponte sua crepuere fores. queis Iupiter Horas Praesecit, nube admota seu Claudere apertum,

Amota sit opus clausum seu pandere Olympum . Hac divae curru evectae se in bella serebant. Quas pater ut summo prospexit vertice ab Idae, Insiremuitque , auroque alas fulgente volucres Pictam Irin misit, non mollia jussa serentem. 47o Iri, ait, i celeri nisu obvia, verte retrorsum Atque deas , ultraque Veta procedere 3 ne, si Huc veniant, nobis jam foede praelia gliscant. Nanque hoc praedico, dictuin nec tarda sequetur

229쪽

Res etiam . volucres currus frangam igne trisulco, Evertamque ipsas , nec saevo fulmine lassis Vulnera vel denis quibunt sanarier annis . Discet, quam deceat patri pugnare , Minerva .

Iunoni haud aeque irascor , solitum furit illa ,

Sueta meis nunquam non sese opponere coeptis . 48o

Haec pater i illa levi vacuas pede trajicit auras, Atque Idam fugiens alti petit ardua Caeli .

Nactaque vix primo sinuosi limine Olympi

Egressas , tenuit; Iovis & mandata profatur . Quo ruitis, divae, quae mentem insana cupido Incitat auxilio Argivis nunc ire deorum Rex vetat 3 iratusque , dabit quae facta, minatur . Actutum currus franget pater igne trisulco, Vosque male evertet: nec saevo sulmine tactis Vulnera vel denis quibunt sanarier annis. 4so Disces , quam deceat patri pugnare , Minerva . Iunoni haud aeque iratus: solitum surit illa, Sueta Jovis nunquam non sese opponere Coeptis. Exitium, vesana, tibi sed triste minatur, Hastam audax patrem incipies si attollere contra . Haec effata cito longe dea candida nisu Cessit, di aerias sugit delapsa per auras. Tum Iuno alloquitur moestam Tritonida . nec me, Nec te, diva , reor, mortalibus arma serentem Pro miseris, nunc velle Iovi concurrere bello . soo Ilis vita , his letum contingat, quod sua cuique Fors sereti ut libitum est dispenset fata deum rex , Utque decet, Troum ct Danaum res judicet aequus . Haec ait; alipedes retro at dea vertit Olympi Aerias rursum ad sedes pulchrae Ocyus Horae Excepere deas, S equos solvere comantes,

230쪽

LIBER OCTAVUS.

Atque hos ambrosia plenum ad praesepe revinctos Constituunt: claris fulgenti marmore currus Parietibus rite acclinant. in sedibus aureis, Caelicolum coetu nullo discrimine mixtae, Consedere , alto fixae cor vulnere , divae . Jupiter Idaeo currus de vertice Olympum Impulit, atque domos divum pervenit ad altas. Cui rutilos frater Neptunus limine in ipsis Solvit equos, Currumque aris admovit, ct omnem Rite operit, tenui circundans Carbasa textu At pater aurata de more in sede locavit Membra , tuens late gentes 3 quem subter Olympus Contremuit. Juno hinc, hinc Pallas moesta, sedebant Attonitae , non fari ausae, non hiscere quidquam . Queis genitor : Iuno, Pallas, quae cura , quis angit

Vos tantus moeror non Certe exercuit inter

Bella virum sessas longus labor, utraque Troas Dum contra surit invisos, ac tristia genti

Arma infert. coepto me non absterreat unum

Quidquid inest caelo superum : nam robore cunctos Et manibus praesto validis forentia vobis Membra tremor prius invasit, quam torva cruentae Se pugnae objiceret facies, Certamine pugnae Et quae multa Cluent in duro immania facta. Et meritor nanque hoc effabor, quod fuit ipsa Re praestare animus) misso ictam fulmine utranque Vester non superas retulisset currus in arces. Haec genitor: Iuno compressis Pallas & ore Mussabant juxta , iratae , dirumque sub alto Exitium Teucris meditantes corde . profari Nil ausa est Pallas , quamvis dolor aestuet intra Indomitus: Iuno haud tenuit sub pectore vocem

SEARCH

MENU NAVIGATION