장음표시 사용
211쪽
Figebat late radiis , & florea rura . At Grajum inter se passim , Troumque Catervae Occursant, campis S mixtae impune vagantur. Nec facile agnoscunt consula in caede suorum Ora prius , quam tabo atros , & pulvere multo 'Membra super tectos , haustis de flumine lymphis , 48o Abluerunt. Tum quisque suos flens aggerat altis . Impositos plaustris . luctu indulgere vetabat
Trojugenas Priamus: taciti dant corpora flammis Mixta catervatim . quae cum vento incitus ignis Cuncta hausit , lento rediere ad moenia gressia . Parte alia tristes usserunt corpora Graji, Persiunctique opere , ad naves & castra redibant , Pos quam sera rubens accendit lumina vesper. Nondum etiam Oceanum supra formosa rubebat Surgens caeruleis Aurora e fluctibus t aurae 49o Sublustri incipiunt cum primum albescere nocte . Tum strato delecta manus consurgit Achivum, Atque pyram Circa ingentem struxere sepulcrum Ingens, effosso coacervatum aggere , Cunctis Quod commune foret; murum & duxere; locarunt
Aerias juxta & turres, ratibusque virisque Tutamen dubios ad casus, aptaque in ipsis
Limina portarum , possent qua erumpere currus 3 Et fossam egesta circum tellure per orbem, Et densos duro fixerunt robore vallos . s Oollaec animis opera urgebat certantibus instans
Consertim jusso pubes Argiva labori .
Di, Jovis in magni domibus de more sedentes, Adspectuque haerent defixi, & surgere tantas Mirantur subito moles. quos inter, ab imo Qui terram quassat, Neptunus talia fatur :
212쪽
Iupiter, & quis erit posthac mortalis in orbe
Toto usquam, exquirat qui mentem S sata deorum Ante, manum admorit quam Coepto cuilibet E en ut Argivi murum ingentem struxere, carinas Qui tegat, immani sessa & cinxere , nec ulli Sacra prius secere tamen solemnia divum . Scilicet hic murus fama ut praestante seratur Per gentes late varias, quascunque videt Sol ;Amplius at nusquam memorentur moenia Trojae Alta meo quondam , Phoebique exstructa labore . Τalia Neptunus 3 statrem sed vana querentem Iupiter increpuiti Tene istaec, magne tridenti Horrendo terram quatiens Neptune, timere 3 Quae multo inserior manibusque, animisque deorum
Vix aliquis metuat 3 stabit tibi gloria late
Inconcussa omnes claro sub Sole per oras .
Quin age, cum patrias Danaum gens ibit ad urbes Pandens vela Noto, murum tu disjice , ct altos Merge , undis haustum , sub fluctus, litus arena tum sterne super , nusquam ut pars ulla supersit , Disjecti restent nusquam ut vestigia muri. Haec superi i occiduas Τitan se mersit in undas, Septaque murorum jam structa in litore stabant. Tum Danai curantque dapes, mactantque juvencos , Quisque sua ingressus tentoria . litora complent
Advectae Lemno portantes vina Carinae , Miserat Euneus quas cretus Iasone , regi
Aemonio peperit quem Lemnias Hypsipylea . Mille cados misit, munus memorabile , Atridis . Quod superest, Grajum proceres, Vulgusque parabat, Quisque sibi, serro splendente , aut pellibus, aere Aut fulvo, aut bobus, vel captis Marte virorum
213쪽
Corporibus: multoque hilarant convivia Baccho, Atque epulis seram in noctem vescuntur opimis. Nec minus & Ποα, sectique epulantur in urbe Queis diram tota rex cladem nocte parabat Iupiter, usque tonans horrendum . pulsa micabant Corda metu, pallorque viris insecerat ora . Vina solo e cyathis sundebant; atque liquorem Lenaeum est ausus nemo gustare prius, quam Magnanimo invergens libasset rite Tonanti. Inde ineunt thalamos, ac sternunt membra sepori.
214쪽
ΡUlchr , mari crocea surgens in veste, per omnes
Fundebat sese terras Aurora r deorum Summo concilium Caelo regnator habebat . Cuncta silent solio ex alto sic Iupiter orsus . Huc aures cuncti , mentesque advertite vestras, Dique , deaeque, loquar dum , quae seri corde voluntas .
Dicta probate omnes 3 neve hinc praecidere quisquam Speret posse aliquid , seu mas , seu foemina . Si quis , Auxilio veniens dura inter praelia , Troas
Iuverit, aut Danaos, foede remeabit Olympum roSaucius arreptumve obscura in Tartara longe Demittam ipse manu jaciens 3 immane barathrum Alle ubi sub terram vasto descendit hiatu , Orcum insta , quantum jacet infra sidera tellus , Aere solum, aeterno serri stant robore portae . Quam cunctis melior sim dis , tum denique discet Quin agite , atque meas jam nunc Cognoscite vires . Ingentem heic auro e solido religate catenam 3 Deinde manus cuncti validas adhibete, trahentes Ad terram: non ulla suat vis tanta , laborque , ao
Caelesti qui sede Iovem deducere possiti
Ast ego vos, terramque, S magni caerula ponti Stagna traham, dextra attollens, ct vertice Olympi Suspendam e vacuo pendebunt aere Cuncta . Τantum supra homines mea vis, S numina supra est. Iupiter haec: taciti mussant di, duraque secum
215쪽
Patris dicta omnes tremefacto in corde Volutant. Fulgentes tum pulchra oculos Tritonia Pallas ro pater, o divum regnator summe , docere Desine . quam praestes invicto robore scimus 3 o Caelicolae jamdudum omnes , ultroque fatemur . Sed gentis miseret Danaum: quae clara secundo Marte olim , fatis nunc contra urgetur iniquis .
At quando sic, magne , jubes ) absistere pugna
Certum est e consilio tantum prodesse fideli Sit fas; irato ne te gens omnis ad unum Occidat, extremamque trahat prolapsa ruinam.
Olli subridens placido rex pectore: Fide, Fide meus , dixit, sanguis Tritonia 3 mitis
Nam tibi ero, haud miti quanquam haec sum mente locutus . 4oΤantum effatus , equos duci jubet; atque volucri Aeripedes jungit curru , flavaque Comantes Colla juba , ipse humeris auro thoraca rigentem Induit, & , curru exceptus sulgente , flagello Admonuit bijugos. rapido per inania cursu Τetram illi caelumque inter sugere volantes,
Idaeim ad montem donec, nemorosaque ventum est
Gargara 3 ubi liquidi sontes , ubi densa serarum Lustra horrent, lucusque deo sacer, araque luco In medio jam thure pio, jam floribus halat sol eic pater omnipotens multo sudore madentes Solvit equos, totumque atra Caligine montem Involvens, nimbo ipse caput circumdatus aureo ,
Restitit, aerioque ingens in vertice sedit 3 e Dardaniam unde urbem , classem unde inspectat Achivam . Iam trepidi, sua quisque intra tentoria, GrajiInstaurant victu vires , pugnaeque parant se. 'Nec minus interea diversa in parte juventus
216쪽
Dardana collucens Phrygiis sulgebat in armis e, Inferior numero : tamen & Committere pugnam , coEt certae fidens animi se opponere morti. Urget enim res dura , omnes invadere dulci Pro lare , pro gnatis , Cara pro Conjuge casus . Panduntur portae 3 varioque in bella ruentum 'Aura sonat fremitu : promunt se moenibus altis Certatim turmaeque equitum , peditumque phalanges. Jamque adeo oppositis Martem invasere maniplis , Congressaeque amborum acies densantur 3 & hastae, Ensesque , clypeique una, ct thoraces alieni Concurrunt flictu ingenti: fragor aethera Complet. 7o Caedentum laetae voces miscentur in unum Cum gemitu miserorum, extrema in morte dolentum :Τela madent, largo tepefacta est sanguine tellus . Sic geminae adversis, dubio in certamine Martis , Ordinibus tendunt acies r hinc serreus imber Ingruit, atque illinet: sternuntur sortia leto Corpora . longum anceps haesit victoria , ab ipsa Aurora , medium donec Sol contigit axem .
Tum pater auratas, aequato examine, lances
Sustulit ipse manu magna , diversaque fata SoHinc Grajum, hinc Troum imposuit. Grajum Ocyus almam Ad terram suxere , leves abiere sub auras Fata Phrygum . post haec frondosa clarus ab Ida
Horrendum intonuit di, Danaumque sub ipsa coruscum Agmina contorsit fulmen . videre cadentis Fulgorem attoniti , turbatique ominet mentes Dejectae, versique atra formidine vultus .
Heie non Idomeneus, non Grajum ductor Atrides, Non gemini Martis comites, duo fulmina belli Ajaces mansere loco 3 sed tuta capessunt so
217쪽
Castra suga . Danaum tutela, Gerenius omni E numero Nestor saeva inter praelia solus Restitit, ille quidem cupiens dare terga , tenetur Sed tardo invitus curru . nam sorte sagitta, Dius Alexander valido quam misit ab arcu , Ilaesit equo fronte in summa , qua proxima leto
Est via , subjectoque insedit fixa cerebro.
Tollit se arrectum, canthoque involvitur aereo, Et socios Consternat equos . abjungere curru Quem cupiens , trepidus stricto dum lenta secabat roo Ferro lora senex , contra Mavortius Hector , Acer equis auriga , adversa ex parte ruebat Turbam inter, fremitumque virum. Miserande , jaceres Iliaco, Nestor , campo, Tydeius heros Ni seret auxilio . magna qui voce vocatum Increpuit Laertiaden : Sate sanguine divum ,
Consiliis, Laertiade , bonus auctor , Ulysse , Quo fugis, ignavosque inter das cernere inerme Dorsum hosti , tergo dum foede insederit hasta 3
Siste gradum, pariterque ambo servemus amicum Do Neliden; veniens quem jam premet, Ocyus ambo Ni sumus auxilio, saevumque repellimus, Hector . Sic ait: aerias non exaudita per auras , Dicta volant. rapido non secius ille ruebat ippe cavas cursu ad naves , ac tuta petebat.
Ergo heros currum densa inter milia solus Impulit; A primam ante aciem stetit acer in armis Pro sene; quem blandus verbis compellat amicis ro pater, haec duro bellatrix Marte juventus Te premit, invictum quondam , nunc pigra senectus Illo Debilitat; sortis tibi non auriga, jugales
Non pedibus celeres nunc adsunt. en age, Currus
218쪽
Scande meos : rapidis nosces pernicius Euris Ut campo volitent bijugi, quos victor ademi ἰDardanio Aeneae . quin istos linquimus ergo Curandos famulis , nosque his invadimus hostem p Tu senior cape lora manu 3 jam sentiet Hector,
Inque mea vesana manu baCchetur an hasta . . .
Sic ait ille ; senex dictis non abnuit. ergo Nestoreos curant bijugos, regumque capessunt . 23o Justi citi Sthenelus cum magnanimo Eurymedonte. Tydidae cureum Nestor conscendit , & ipse Tydides . Nestor manibus tum cepit habenas , Verberaque insenuit di cursu sugere volucri Alipedes; dicto & citius torvum Hectora juxta iAdvenere . petit missa quem protinus hasta ' . Ardentemque oculis, curruque adversa ruent
Tydides. illum stridens haud contigit hasta, , Fixit at , ita pectus juxta delata papillam , t
Magnanimi prolem Thebaei Eniopea , . . e Aurigam , famulumque. immani vulnere ab alto Volvitur excussus curru 3 lapsusque fragore ΙTerret equos, retro subita formidine .versos, Et dulcem exspirat, resoluto robore, vitam . Indoluit rapto auriga Priameius heros, . ' Et cari fato ingemuit sub corde, sodalis. Quem stratum liquit tamen atro in pulvere, quaerens in rem animis alium, posset cui credere currus. Continuo est nactus praestantem robore, & omnes
Audacem ad casus, dubiique pericula Martis, IsoIphitiden Archeptolemum 3 quem scandere currum Ocyus, atque datas moliri jussit habenas . . Heic magnam Teucri cladem , dirumque subissent Exitium , pecudum ritu intra moenia pulsi.
219쪽
Lumina ni advertens divum pater , atque hominum rex, Palantes caeli summa vidisset ab arce .
Qui dirum subito intonuit, magnaque coruscum Intorsit fulmen dextra, terramque sub ipsis Percussit Diomedis equis: tum, sulfure late Accenso, horrendum se fundens flamma reluxit. Is o At consternati curru cecidere sub alto Cornipedes. sugere omni variata lepore Nestoreis lora e manibus 3 contenitus ipse
Corde senex pavido , Diomedem assatur 3 S , hinc te Proripe, ait, Tydide 3 ct equos ad litora verte, Dum licet. iratus laudem negat ille deorum
Nam pater. huic hodie dexter favet: cum volet, idem Post decus & nobis magnum seret; ulla virorum Nec potis est summo virtus pugnare Tonanti . Haec Nestori contra Tydides: vera profecto IIo Ista , senex i mihi corde dolor sed tristis in imo Ardet. Trojugenas inter nam Verba frequentes Cum faciet, sese jactans hoc improbus Hector Dicet i Me viso, Diomedes, tuta petivit Castra metu fugiens tremefactus . terra dehiscat Tunc mihi , ct indecorem Stygias demittat ad umbras. Talia Tydides contra Neleius heros .
Nam quid ais, magni proles sortissima Tydei 3
Nec dicet, nec, te ignavum si dixerit Hector , Dardanidis, Tmacrisque fidem, Troumque pudicis a SciConjugibus faciet, quarum atro in pulvere sortes Marte tuo domiti nuper jacuere mariti. Sic ait 3 inque agmen fugientum protinus egit Cornipedes . Teucri telis, magnoque sequuntur
Clamore . ante omnes Crista caput hirtus equina . iMagnis Tydiden sic vocibus increpat Hector:
220쪽
LIBER OCTAVUS. III Tydide , eximio Graji te semper honore
Ante alios coluere seditique, & dape multa , Pluribus & vini cyathist nunc temnere Contra Incipient mollem , muliebri & more timentem. IsoI, pavida , imbellisque , sugaxque puella . nec arcem Pergameam scandes , me victo 3 Troadas altis Nec duces captas in puppibus. ante peremptus Nanque mea tristes dextra mittere sub umbras . Talia Priamides jactabat. sluctuat intus Ille anceps, pendetque animi , num rursus in hostem Vertat equos, atque arma surens serat obvia contra Ter cura haec mentem subiit, ter magnus ab Ida Iupiter intonuit laetum pugnantibus omen Τrojugenis . altum quos clamans incitat Hector . acoo Troes , Lyciique, ct pubes Dardana , nunc , nune Este viri, atque animos , validasque expromite Vires . Ipse mihi altitonans pugnae dat signa secundae Iupiter, & laudem spondet; certumque minatur Exitium contra Danais. qui moenia stulti Struxerunt malefirma , labantia 3 sistere quibunt
Quae prostrata meum nec parvo tempore robur.
Ast humilem saltu sessam pernice , labore Τransiliehi nullo alipedes. Dehinc litora postquam
Attigero, curvas & puppes , tunc memor esto IIo Ignem aliquis , rapidasque faces inferre . cremabo Actutum naves , pubemque in navibus, atro
Deprensam sumo involvens , nigraque favilla. Sic ait 3 hortaturque suos in bella jugales tXante, Podarge, Aethon , invicto S robore Lampe , Nunc multam grati memoresque rependite curam , Et fruges, & vina, manu quae apponere vobis Ipsa sua large, magni genus Eetionis,a88. Y a Andro
