Homeri Ilias Latinis versibus expressa a Raymundo Cunichio Ragusino ..

발행: 1776년

분량: 663페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Longius , impatiens irarum 3 ac talibus infit tNam quae istaec , rerum saevissime , verba locutus pNos quoque te invictum scimusque , ultroque fatemur . Sed Grajae miseret gentis tamen , inclyta bello Quae perit adversis nullo pro Crimine fatis . Nunc , quoniam sic , magne , jubes, absistimus armis. Consilio at saltem liceat monitisque juvare , Illa tuas pereat prorsus ne perdita ob iras. Tum pater , obscuro cogit qui nubila caelo Cras iterum Oceano cum primum fulserit Eos , Diva, Jovem, si sorte velis spectare , videbis Magnanimum clade ingenti prosternere Grajos . Nec prius absistet, parcet nec caeὸibus Hectorsisserus, ad naves olim quam saevus Achillem Suscitet eximium luctus, qua luce jacentis Patrocli ad gelidum pugnabit Graja cadaver

Pressa malo pubes ingenti. hic vertitur ordo Fatorum t hunc statui finem : nec jurgia, nec te Iratam Curo . non si, digressa beatis Aedibus e divum, terraeque extrema Capessas, Et maris; Iapetusque , ct Saturnus jacet atro Exsul ubi longe in barathro et nec luce fruuntur Laetifica Solis supera in regione vagantis, Nec dulci ventorum anima . nam Tartarus ambit Inclusos tenebris, alta & caligine mersos . Illo etiam si sorte, ira stimulante , serare, Nil movear, vesana, omnemque exsula pudorem .

Iupiter haec: ausa est contra nihil hiscere Iuno . Interea Oceano Solis jubar incidit, atram

Pone trahens noctem. Solem videre cadentem

Trojugenae inviti; nigra caligine obortas Grajugenae contra laeti sensere tenebras .

. 488.

232쪽

LIBER OCTAVUS.

Tum socios Hector deducit litore curvo, Flumineam cogens ad ripam , caede vacabat Campus ubi . celsis confestim curribus omnes Desiliunt, seque assundunt; atque auribus adstant Arrectis. ille in mediis, Iove fretus amico, Incipit haec, dextra praelongum hastile cruenta

Bellator gestans; fialget quo ferrea cuspis

In summo, stibter saevo quam circulus auro Alligat i undenas telum se tendit in ulnas. Hoc nixus socios assatur talibus heros . s8ci Huc omnes Teucrique, ct pubes Dardana, ct omnes Qui missi auxilio, vestras advertite mentes.

Spes erat igni altas injecto exurere puppes, Et totam Argivum leto demittere gentem , Ac parta ingenti sub muros laude reverti:

Magna sed abrupit veniens nox orsa , virosque Servavit, Certa S perituras peste carinas.

Nunc , socii quando sacrae decedere nocti Par est laeti epulas curate , ac solvite curru Quisque suos vacuo bijuges 3 nec pabula quisquam sso Invideat sessis. celeri dehinc moenia cursu Pars adeant; & oves, & pingues cura juvencos Ducere sit, Bacchi & laticem, & Cerealia dona Aedibus e patriis . nec desit copia secti Roboris, ut tota, quam longa est, ardeat ignis Nocte ingens campis, donec se ostendat ab ortu Purpureo veniens Aurora 3 ad sidera magnus Passim ut fulgor eat . ne caeca noctis in umbra Salsa fugam arripiant furtim super a uta a Graji3 Ne tutas certe nullo discrimine puppes oo Securi scandant: patriam sed moestus ad urbem Sit curanda serat qui vulnera, fixus adacta

233쪽

Ille hasta navim ingrediens, volucrive sagitta'. ' - Unde sibi metuant 'alii quoque , nullRque jam . gens Audeat armigeros in praelia' poscere TeuCros. - . At vos, cura Jovis, praecones, ite' Per urbem, Pubentesque aevo pueri, tum, Cana senectus Tempora queis spargit, patres, edicite ut altas Continuo scandant turres & moenibus instent.

At matres serventque domos, ne . parCa reponant Φ ΟΙΟLigna socis vigiles, nocturna, in lumina: ne quis Forte dolis Grajum pateat locus hostis ab armis Ne vacuam insidias moliri possit in urbem . Nunc opus haec fieri, quae dixi; cetera dicam Aurora eXtulerit 'cum primum Crastina lucem Cunctis spero equidem fretus dis . & Jove summo , Has procul hinc abigam pestes, gentemque nefandam, . Ducta malo Phrygias fato quae venit ad oras. - i Nocte igitur cauti servemus nostraque, nosque rMane novo ut primi sub lumina Solis ahenisi ) i , 26sto Septi armis iterum pugnemus litore in ipse i i

Argivas circa naves, Martemque novemus' Indomitum . Experiar menes inde a puppibus urbis Ad muros vertet pulsum Tydei us laeros ..

An magis haec sternetque aerata cuspide pectus Confossum, lacerisque virum dextra exsuet armis . Ille suam nostet virtutem, interritus f hastam . . I . Contra hanc si maneat vel parvo tempore t verum Non erit ut maneat 3 Bedo sed vusnere stratum,

Orta dies ipsumque una . sociosque videbit . t 63o Sic utinam immortali aevo fruar usque, seriectae

Nee mea mutato vim robore sentiat aetas, l

Tamque colar, colitur quam Phoebus, quamque' Minerva , Crastina lux Danais cladem ut latura supremam: est .

234쪽

Talia Priamides t Troes Clamore secuti Dicta probant, & equos largo sudore madentes, Ut jussi, abjungunt, curantque 3 allata revinciis Pabula dehinc ponunt , non longe a curribus altis . Jamque greges ovium , jam pingues urbe juvencos Adduxere citi . Bacchi pars dona serebant, σέο Pars Cereris . congesta ingens jam copia secti Roboris . it vento sublatus ad aethera nidor . Illi , exsultantes animis , partaque superbi

Laude , omnem tota per Campum nocte sedebant

Discreti ordinibus. multus micat ignis, & ingens Planities passim flammis distincta coruscat . Ut lunam circa sulgent cum lucida pulchro

Astra choro , nusquam caelo dum nubila , nusquam Aerios turbant ventorum flamina Campost, Apparent speculae, nemoroso & vertice montes , 63

Frondiferi S saltus ; late se fulgidus aether Pandit in immensum , penitusque abstrusa remoto Signa polo produnt longe sese omnia 3 gaudet Visa tuens, haeretque immoto lumine pastor :Sic, naves inter Danaum Xantique fluentae, Crebri fulgebant Troum pro moenibus ignes . Mile ignes campo sulgebant, quenque sedebat Quinquaginta manus juvenum, flos gentis, ad ignem.

Currus propter equi , mandentes hordea, avenam Et tenuem, roseis venturam ex equore bigis 66o Auroram , ct belli certamina saeva manebant. v. 361. Α a II

235쪽

LIBER NON US.

SIc 1 eti excubias pro moenibus urbis agebant

Trojugenae : at Danais pectus fuga concitat imum, Τerroris comes atra. ducum moerentia saevus Usque dolor penitus sedit alto vulnere Corda. Horrendi ceu vasta cient cum caerula venti , .

Trux Boreas, Zephyrusque, ambo de finibus orti Τhreiciis; subito propulsu attollitur alte Unda tumens immane , fretumque exaestuat imis Sedibus , ct multa litus persunditur alga : Sic Danaum vario servebant corda tumultu, IOIn partes distracta omnes, turbataque luctu . It vultu moetans demisso ingentibus aeger Atrides curis , & obit tentoria, & unicuique, jubet, regum praecones dicere seorsus, In coetum veniant 3 clamori at parcere: primas Ipse sibi & sumit partes operae, atque laboris. Consedere omnes moesti: consurgit Atrides Ora madens lacrimis. Celsa ut de rupe cadit sons Dulcis aquae , ac pleno trepidat per Confraga rivo rSic fletu rigat ille genas . tum, pectore ab alto 2. Ingentem ducens gemitum, sic farier orsus: O socii unanimes , Grajum regesque ducesque, Iupiter , heu , me fraude mala Saturnius ipse Insontem implicuit; laetos qui ad tecta Laremque Promisia reditus , magno post eruta bello Pergama: nunc idem captum spe lusit inani,

236쪽

LIBER NON US.

Frustra operis sessum & Iongi jubet irrita ferre

orsa domum , & vacuum, tot post amissa virorum Milia , & indecorem nulla cum laude reverti . Hunc magnus finem rebus dat Iupiter 3 urbes Dejecit multas qui celso a culmine, multas Dejiciet , vertetque potest nanque omnia ) fundo. Ergo agite , atque meis cuncti parete volentes Consiliis r longe hinc patrias fugiamus ad oras . Iam spes nulla, capi nostris posse Ilion armis . Dixerat Atrides di olli obstupuere silentes , Attoniti & moesto curam sub corde premebant. Armipotens tandem haec fatur Tydeius heros rNunc primum incipiam verbis contendere tecumllela procerum in coetu , qua fas, Atrida 3 loquenti

Stulta nec ignavus Cedam, verum obvius ibo . Tu , quaecunque loquar, rex, irae parce. Peperci Ipse prior 3 lenta & sum passus mente vocari Degener in Danais, nec sortia natus ad arma . Haec etenim jactata omnes, juvenesque, senesque, In me foeda palam norunt Convicia Graji.

De geminis tibi quippe dedit Saturnius unum . Imperio praestare dedit , sceptrisque potiri ,

Virtutem , imperiis quae firmior omnibus una est, Et sceptris praestat longe omnibus una , negavit .

Τamne igitur timidos , tam molli pectore credis , Τamque sui oblitos decoris, quam dicis , Achivos pIre domum tibi si properat mens percita , solus I , licet: ampla patet reditu via . stant tibi naves

Ad mare tot, patriis quae te huc vexere Mycenis. Coeptum opus urgebunt alii, sortesque manebunt, Τandem Troja cadat Grajo dum Marte: capessant

Vel, si tantus amor patriae telluris, ct ipsi ,

237쪽

HOMERI ILIAD.

Qua vult quisque , fugam curvis in navibus I unus Ipse tamen , mecum & Sthenelus , bellabimus, alia oo Dum nostris excisa armis cadat Ilios 3 ambo Dis quando auspicibus Phrygias advenimus oras . Sic ait i at Graji magno clamore probarunt, Consiliumque ducis mirati, & sortia verba In mediis surgens Nestor dehinc talia coepit. Tydide Armipotens, idem virtute, fagaci Mente idem longe cunctis aequalibus anteis; Nec tua verba, reor, quisquam Contemnet Achivum, Nec erit ut dissis dicat Contraria quisquam Consilii sed non potuisti attingere finem . 7o Nec mirum: juvenis nanque es 3 mihi filius esse Multorum & minimus posses . non vana locutum Argivis tamen esse ajo te regibus , at, quae , Apta loco , ratioque , & rerum posceret usus. Nunc age, qui multo senior te glorior esse, Eloquar , ct pulchro pandam Cuncta ordine ; cunetis Ruae placeant Grajis, & quae probet ipse Agamemnon . Gente , domo, patriaque exlex caret ille , tumultus Cui sunt, ac turbae cordi, & civilia bella .

Mox tamen haec. furvae nunc praestat Cedere nocti, 8o Et, quod opus , curare dapes ; omnique virorum Deligere ex numero vigiles, qui milite murum ,

Egressi ad fossas, & propugnacula , servent. Tu princeps Atrida tibi nam summa potestas

Incipe, & ex omni longaevos gente vocato , Atque epulis adhibe proceres . tentoria vino

Plena tibi, nulla Grajis non luce carinis Quod ponto advehitur Thracum de finibus . ingens, Accipere ut multos possis, tibi copia rerum

Praesto est , multorum regi. consederit omnis ' so . 73. Cum Diuitigeo by Corale

238쪽

LIBER NON US.

Cum procerum numerus , qui dixerit optima iactu , Consilium ne sperae . ct opus sapiente, bonoque est Consilio Danais . non longe a navibus ardet Ignis enim , vigilatque hostis. discrimine quisbam Gaudeat in tanto nox haec , NX , una saliatem Vel seret, exitio ingenti vel perdet Achivos . Haec senior i Grajum nemo non dicta probavit,

Aut renuit praecepta aIacri facere omnia mente.

Continuo vigiles cincti fulgentibus armis, Nestoris egregii proles sertis Thrasimedes, Tum duo Martigenae Ascalaphusque & Ialmenus acer, Merionesque , Aphareusque , & Deipyrus , Lycomedes Et dius magni Creontis clara propagos, Procedunt, septem numero i centena secuta est Quenque manus juvenum , sublatisque horrida telis Egreditur, fossasque inter murumque resedit. Heie structos coenam sibi quisque parabat ad ignes. Atrides pro res vocat in tentoria . densi Considunt , celabrantque dapes, tacitique fruuntur Appositis, jactantque manus ad sercula , edendi Donec victus amor tandem est , viresque resectae . Primus ibi aote omnes Nestor tunc farier infit, Consilium ob sapiens dudum laudatus Achivis . Hic procerum in medio sic dulci est ore Iocutus .

Atride venerande, Virum rex magne, Agamemnon,

A te principium , sermo in te desinet omnis, Cui populos fraenare dedit regnator Olympi , Consulere & cunctis, legesque & ponere jura . Ergo decet studioque omni te dicere facto Quid sit opus , studioque pari, si serte voluntas Est alii monstrare aliquid , quod prosere Credat,

Nulli non aures, mentemque advertere. postquam

239쪽

Audieris, satues unus, diceris S auctor. Nunc igitur, sedeat quae nam sententia menti,

Dicam equidem . melior qua dici haud ulla prosecto Est potis . una placet quae nunc, atque una placebat Tempore jam ex illo, raptam Briseida quo , rex Inclyte , ab irato suriis incensus Achille .

Abduxti foede, me non laudante, rogAnte Me frustra , immani coepto ut desistere velles. 33o At te saeva animis elatum ingentibus egit

Ira virum Contra , nemo quo sortior unus,

Quem superi eximio divi dignantur honore . Huic sua Contempto rapuisti munera, habesque Nunc etiam . sedenim jam tempus quaerere si qua Forte queat mitis reddi , ponatque tumorem Muneribus victus blandis, blandaque loquela . Τalia Nelides , contra cui talibus insit

Atrides a Commissa mihi quaecunque recenses , Vera , seneX , fateor . demens mihi, & improbus ipse et o Hanc merui noxam . multis par milibus unus Nir pretio est, pateri eximio quem curat amore Ille deum 3 huic magnum ceu nunc decus attulit ultro, Et domitos clade ingenti protrivit Achivos . Sed mea quandoquidem culpa est, exselvere noxam Est animus , largisque virum placare furentem . Actutum donis . numerans quae singula Coram

Omnibus heic olli spondebo, atque ordine dicam. Septem igni intactos tripodas, sulvique talenta Auri bina dabo, sulgentes aere lebetas 1 SoBilaenos; addam bissex compacta nitentum

Corpora Cornipedum, rapido in certamine cursus Praestantum cunctis , & praemia prima serentum.

Nec seret ille & opum variarum, i ct divitis auri

240쪽

Indigus, egregias cui tot sors aequa dedisset Res , quot pulchra mihi multo e certamine dona Attulerunt primi cursu pernice jugales . Septem praeterea serma praestante puellas Laniscae adjungam doctas opus omne Minervae, Lesbidas; ipse mihi , cum Lesbo est ille potitus, asio Quas legi e cunctis famulas . Briseida raptam Insuper adjiciam, dis hoc jurare paratus Testibus i intactam reddi, probroque remotam Longe omni , atque meum nunquam tetigisse cubile. Confestim haec aderunt simul omnia. moenia Trojae At faciles dederint si tandem evertere divi,

Aere cavam aggesto princeps, auroque Caripam Compleat ingrediens, captam cum Venerit hora

Partiri Danais gazam; ct sibi Troadas inter

Ipse legat primus vicenas, plurima rarae IIo Post Helenam caelo attollat quas gloria sormae . Si vero patrium remeabo victor ad Argos , Felices, gleba & foecundos ubere campos , Ille mihi gener esto ; ipsi nec Cedat honore , Unicus in magna qui re nutritur, Oresti. Tres adeo gnatas mihi nunc domus educat alta Chrysotheminque , ct Laodicen , atque Iphianassan . Harum unam , gratamque animo , nullisque repensam Muneribus, ducatque domum , dotemque puellae Accipiat tantam, quanta ulli haud obtigit unquam. x8o Septem olli addicam florentes civibus urbes, Cardamylen , Enopenque, herbosam in saltubus Hiram , Et Pheras, clarum nomen, pratisque virentem Antheam , pulchramque Aepeam , S. Pedason uvis Felicem . maris hae non longe a portubus omnes ,

Litoreaque Pylo distant, lateque coluntur

SEARCH

MENU NAVIGATION