Homeri Ilias Latinis versibus expressa a Raymundo Cunichio Ragusino ..

발행: 1776년

분량: 663페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

Civibus, atque boum, atque ovium quos copia ditat Ingens , multa viro pendent qui dona quotannis, Utque deo , eximios Certabunt reddere honores . Haec ego polliceor 3 praestabo haec omnia , saevae Τandem exoratus finem si secerit irae.

Iam prece se tandem flecti sinat . unus ab ullis Orcus enim precibus flecti nequit i efferus ergo Dicitur , invisium numen mortalibus omnes Ante deos . Cedat majori, qui minor aevo, Qui minor imperio est . Atrides, talia fatus , Conticuit. Coepit Contra cum talia Nestor: Inclyte Grajugenum dux & regnator , Achilli Quae das dona , queat nemo non magna putare. Nunc procerum e numero quaerendi , ac rite legendi Ocyus irati qui se ad tentoria regis Alta serant , placentque virum, & mandata loquantur Aut, age , ni renuis , placeat quos ire, profabor Ipse i meis nemo at dictis parere recuset. Cura Iovis Phoenix praeeat, geminique sequantur Hunc reges magnusque Ajax , ct dius Ulyssies. Hos duo praecones pariter Comitentur euntes, Eurybates , Hodiusque . citi nunc serie liquentes Confestim huc manibus lymphas, linguisque favete . Τempus enim libare Iovi , si sorte precantes Audiat , & Grajae incipiat miserescere gentis . Haec ait ille , senis placuit sententia cunctis . Dant manibus lymphas praecones t rite ministri Crateras jussi statuunt, & vina Coronant, Exorsique almum cyathis tribuere liquorem . Inde, ubi pars libata deo , pars hausta, voluntas Dum tulit , Argivi mensam & tentoria regis Delecti heroes linquunt. quos Nestor euntes ,

242쪽

Blandus quenque tuens , assatur, multaque mandat Dulichio ante alios regit curam exerat omnem

Impiger , eximium Grajis & placet Achillem . Ibant fluctisoni propter spumantia ponti Litora digress a sociis , multisque vocabantiqeptunum votis, magnum qui fluctibus orbem Caeruleis ambit, praesens pacaret amico Numine ut Aeaciden, tristes & flecteret iras. Iamque adeo ad puppes ventum, ac tentoria celsa Myrmidonum . heic lentus citharam pulsabat Achilles Daedaleam , arguta resonantem voce, superne Atque jugum argento claram fulgente 3 repertam , Eetioneae cum moenia diruit urbis , Ditibus in spoliis, olim quam Ceperat heros . Hac, aegrum oblectans animum, pugnataque bella , Et veterum decora alta virum , laudesque canebat. Solus in adversa Patroclus sede sedebat, Exspectans cantu dum finem poneret heros . Tum Phoenix, Ajaxque una, progressus & ante Hos Laertiades, venere, ac limine ab alto Intuleruntque pedem taciti, Coramque canenti Adstiterunt. quos admirans, ut vidit, ab alta Sede , manu Citharam gestans, ct eburnea plectra,

Exsiluit, simul ipse , simus Patroclus; amico

Obvius & vultu dextram dans talia fatur rSalvete, o Cari ante omnes . sors urget Achivos Dura, viros quando tales, tam dulcia mittunt

Huc capita , irascens aliis, quae semper amavi . Haec fatus, duxitque altum in penetrale, torisque Purpureos supra pulchris locat ipse Npetas. Tum, prope qui adstabat, Patroclo talia mandat: Majoremque volo statui cratera, merique

243쪽

Plus misceri hodie , nec non ingentia poni Pocula , cuique suum; exceptis cum gaudet amicis

Laeta domus . dixit Pelides 3 jussa capessit Grata Menetiades, & vina liquentia promit :Ipse manu at vastum flammis admovit alienum ,

Huic armos ovis imponit , pinguisque capellae , Atque saginati tergum suis , unde fluebat Multus adeps ; bonus Automedon quae rite secanda Sustulit, Aeacides ferro at sui gente secabat. Nec mora, secta veru fixit. succenderat amplum Ligna socum supra Patroclus . quae citus ignis Hausit ubi correpta, ingens & flamma resedit,

Sub verubus sternit prunas . mox omnia , parco

sta igni , tollit, sulcrisque amota superbis Rite manu inspergit sacro sale , deinde patentem Exempla in discum fudit. tum denique mensae Intulit in pulchris Cerealia dona canistris Patroclus 3 positasque dapes divisit Achilles.

Munia qui postquam est sua sunctus, sedit S ipse Parietem ad oppositum divino adversus Ulysii; Et sidum de more deis persolvere jussit

Sacra Menetiaden . jutas adolevit honores Ille citus, jecitque sacros libamina in ignes . Inde manus epulis taciti admovere paratis . At postquam potusque, esusque expleta cupido est , Phoenici vultu atque oculis quiddam innuit Ajax.

Nec mora sensit enim pateramque implevit , Achillem

Atque tuens, leni sic voce est orsus Ulysses iMagnanime Aeacide , salve . convivia praebes Larga 3 modo Atrides intra tentoria S ipse 28o Praebuit haud parce : sed quis convivia quaerat , Saucia dum curis aegrescunt pectora, cladem

244쪽

LIBER NON US.

Horrendam, & diras extremo in litore caedes Cernentum dum Corda timor quatit anxia , dum res Pendet in ambiguo , pestemne arcere carinis Indignam dabitur , cunctas anne hostis, adempta

Spe reditus, igni perdet; sortissime rerum,

Ni tua se reddat Grajis, tandem excita, virtus. Nanque rates juxta, ct murum sua castra superbi, Cum sociis longe varia e regione vocatis , 29 Dardanidae posuere . igni late horrida crebro Castra micant di pubes furit essera, jamque teneri Posse negat, medias quin vi sese irruat ardens

In puppes . favet ipse viris, dextrumque secundus Fulgurat Idaeo de vertice Iupiter. audax Viribus, atque suo fretus Iove perserit Hector Horrendum ; non ille hominum , non ille deorum

Vel metuens quenquam, vel curans 3 Corda flarenti Sed vesana tumens rabie serus, usque morantem

Increpat Auroram di, primo & cum lumine solis 3 oo Velle aplustra altis ratibus praecidere , & ipsas Urere , ait, trepidosque atra in caligine sumi Turbare , ac leto crudeli perdere Achivos . Has metuo nequod Grajis male numen amicum Detque viro complere minas 3 Argisque remotos Dulcibus Iliaca satum heic nos perdat in acta. Verum, age, surge alacer, si quo unquam tempore mens est Grajugenas diro Troum eripuisse surori. Ipsi magnus erit moeror tibi, caede peracta, Cum jam nulla mali fuerit medicina. suturam Iro Anteveni sapiens cladem , Danai sque supremam , Arceri dum fata sinunt, pestem impiger arce . Ergo animo exciderunt senior pulcherrima Peleus Quae mandata dabat, flens cum te, dulcis amice , v as a. B b a Mit-

245쪽

Mitteret Atridae auxilio , Phthiaeque paternas Linquentem sedes blanda sic voce moneret: Gnate , dabunt validas tibi vires , aptaque bello

Robora , si libeat , Pallasque, ct regia Iuno .

Tu magnos cohibere animos, torvumque memento Ingenium . melior multo est Clementia . parce

Litibus ali saevis , devita & noxia lenis Iurgia r sic, nulli non carum, semper honore Eximio tollent Danaum juvenesque senesque .

Haec senior mandata dabat di verum omnia mente

Immemori fluxere . sero sed parce surori Vel nunc, parce irae, atque animi compesce dolorem Indomitum. noxam Atrides meruisse fatetur, Et te digna tibi placato munera spondet Largus opum . quae Cuncta, piget ni discere , coram Ut modo pollicitus Grajorum est regibus ipse , Sic tibi ego numerans itidem longo ordine dicam. Septem igni intactos tripodas, sulvique talenta Auri dena dabit, fulgentes aere Iebetas Bilaenos. addet bissex compacta nitentum Corpora cornipedum rapido in certamine cursus Praestantum cunctis , ct praemia prima serentum. Nec foret ille & opum variarum S divitis auri Indigus , egregias cui tot sors aequa dedisset Res , quot pulchra olli multo e certamine dona Attulerunt primi cursu pernice jugales. Septem praeterea forma praestante puellas 'Lanificae adjunget doctas opus omne Minervae, Lesbidas; ille sibi, cum Lesbo es tute potitus, Quas legit numero ex omni. Briseida pulchram Insuper adjiciet , divis jurare paratus Testibus i intactam reddi , probroque remotam

246쪽

LIBER NON US.

Longe omni, atque suum nunquam tetigisse cubile. Confestim haec aderunt simul omnia . moenia Trojae At faciles dederint si tandem evertere divi ,

Aere Cavam dabit ante alios, auroque Carinam 3 so Complere, ut Danais congestam venerit hora

Partiri gazam , nec non tibi Troadas inter Deligere ante alios vicenas, plurima rarae Post Helenam caelo attollat quas gloria formae . Si vero patrium remeabit victor ad Argos, Felices , gleba ct secundos ubere campos , Te generum adsciscet , nec concessurus honore es, Unicus in magna qui re nutritur, Oresti . Tres adeo gnatas olli domus educat alta , Chrysothem inque , & Laodicen , atque Iphianassan . 36o Harum unam, gratamque animo, nullisque repensam Muneribus , ducesque domum, dotemque puellae Accipies tantam , quanta ulli haud contigit unquam . Septem nanque dabit florentes Civibus urbes , Cardamylen , Enopenque, herbosam in saltubus Hiram , Et Pheras , clarum nomen , pratisque virentem Antheam, pulchramque Aepeam, & Pedason uvis Felicem . maris hae non longe a portubus omnes, Litoreaque Pylo distant, lateque coluntur Civibus, atque boum, atque ovium quos Copia ditat 3 7o Ingens multa tibi pendent qui dona quotannis, Utque deo , eximios certabunt reddere honores .

Ille tibi haec spondet, praestabitque omnia, saevae Tandem exoratus finem si seceris irae . Quod si animo Atridenque ipsum , ct sua munera spernis, At Danaum saltem cladis miserere , gementum Marte sub adverso . qui te sibi scilicet unum Auxilioque vocant , sanctum & ceu numen honore

247쪽

Servati afficient, tollentque ad sidera laude , Hectora si leto sternas , cum turbidus ira, 38o Insanaque tumens rabie, te cominus ipsum Invadet. sibi nanque parem negat improbus ullum Esse virum numero ex omni, quoscunque Carinae Advexere cavae Trojani ad litoris oras . Haec Ithacus 3 contra quem talibus orsus Achilles

O Laertiade solerti pectore Ulysse,

Haec me opus est, omni sine suco, vera profari, Consiliumque, animique imos expromere sensus 3 Ne vanis sirustra precibus, quaestuque molesto Me sine fine aliusque aliusque obtundere pergat. 3so Odi ego, Plutonis velut ostia nigra, sub alto Pectore qui celant aliud, falsaque loquuntur Voce aliud . quae certa ergo sententia dicam. Me non Atrides Agamemnon sexerit, ullus Nec Danaum t assidue pugnantem gratia quando Nulla sequi, longique operis compendia suerant. Aequa etenim pars est Cessanti, & dura gerenti Bella cadunt aeque, strati sine honore, bonique , Ignavique I labor quos longus conterit, & qui Immunesque operum degunt, curaque soluti. 4Oo Nam quid ego majusve habeo, meliusve, laborum Anxius ingenti postquam sub mole periclis Objeci caput hoc duro in certamine pugnae Illa velut, pullis quae fert implumibus escam Praedae quidquid, avis, nacta est; se negligit unam Interea, macieque horret jejuna : peregi Sic & ego multas somni sine munere noctes, Atque dies toties duro sub Marte cruentos, Istorum pro conjugibus dum praelia obire Usque juvat, tristique ipsum me opponere leto. 4IO

248쪽

LIBER NON US.

Bissenas vastavi urbes nam classe, pedesque Undenas, Trojae per pingues sertilis oras. Ex his capta manu est multa, & pretiosa supellex

omnibus. Atridae quam totam ferre solebam Demens: ille manens ad tinues, pauca maligne Atque mihi , atque meis partitus, plura premebat Ipse sibi retinens 3 partem primoribus , atque Regibus Argivum donabat . queis, sua cuique, Munera certa manent: soli mihi munus ademit Omnibus e Danais, toto ct quam pectore amabam, Conjuge nunc potitur . quam juxta dormiat omni

Semotus Cura . Grajos quae caussa cruento

Commisit bello Teucris in bella coegit Cur pubem Atrides Phrygias cur duxit ad oras Non pulchrae his Helenae raptus ulciscitur armis Anne hominum solis sua cordi est uxor Atridis tNempe suam, quicunque sapit vir, Curat amatque 3 Hanc ut ego, captiva licet serviret, amabam . Nunc, mea quandoquidem rapuit mihi munera , meque Lusit fraude mala , ne gnarum, S cuncta videntem Tentet adhuc, nec, quo vult, posse inducere speret. Sed tecum, Laertiade, cum regibus & tot

Consilium Argivis capiat, quo denique pacto Instantem valeat flammam depellere classi. Me quid opus p Terum sine me jam plurima felix

Consecit. murum struxit , fossamque cavavit Circum amplam, ingentem , vallosque insedit acutos. Nec miser his tamen ille potest arcere cruentum Hectora . Contra olim, cum Grajos inter & ipse Pugnabam , audebat nunquam secedere muris Improbus a patriis Hector, Martemque ciere

Longius, ad sagum vix Scaeae ab limine portae

249쪽

Progrediens . illic me contra restitit audax Ille semel: propius venientem, S dira frementem Sed fugit, vitans tremefacto pectore mortem . Nunc, quoniam certum est jam nolle incessere bello Hectora , cras, cum rite Iovi, culictisque litaro Caelicolis, curvo deducam litore puppes, omni gaza onerans . classem , spectare voluntas

Si fuerit, surgente meam cum sella videbis 4so Aequora piscosi ferri super Hellesponti , Remigio & lectam transtris considere pubem . Quod mihi si facilem det cursum, & vota secundet Neptunus, Phthiae pingui me sistet in ora

Τertia lux . illic ingens mihi copia rerum est. Multa itidem hinc avecta aderunt, aurique talenta , Aeraque sulva , micans & ferrum , agilesque puellae Doctae operum . sorte obtigerunt haec omnia: munus At, sorti exemptum dederat quod serre merenti, Abstulit, atque sibi contra fas vindicat omne 46o Atrides. cui tu nostra haec mandata reserto Cuncta palam , cuncti ut scelus indignentur Achivi, Si quos sperat adhuc fraudare, & ludere posse Improbus ille alios . nam me, sit quamlibet audax , Audebit non ille oculos attollere Coram . Nec sibi consilii speret commercia mecum Ulla, nec ulla operum . satis est quod prodidit, ct quod Fraude mala immeritum laesit. ne laedere posthac Posse putet, captum blandis nec fallere verbis ;Sed male tabescat, pereatque ut dignus, ademit 47o Iupiter ipse suo sanam cui numine mentem .

Dona invisa mihi sua sunt, invisus & ipse. Non mihi si denis, vel his tot partibus auctum Quidquid habet donet, majoraque pluraque large

250쪽

LIBER NON US.

Congerat; Orchomenum non si quaecunque Vehuntur, Aegyptive urbem Thebas, ubi plurima gaza In domibus congesta jacet, centumque superbae Urbem ornant portae , tum porta ex quaque ducenos Ire serunt ad bella viros in Curribus altis ;Non, donis cumulet si dona, ct pulveris , & quae 48o

Omnis litoreae numerus non aequet arenae,

Flexerit idcirco me Atrides ante , nefandi Quam sceleris poenas , noxamque eXpenderit omnem . Nec placet ulla Agamemnonio de sanguine conjux . Non , Veneri forma si certet, sique labore Ipsam operum solers aequet, vincatque MinerUam .

Ergo alium, quem vult, generum sibi deligati inter Grajugenas , sceptro qui major, quique sit olli Aptior . at, si me servent di, dentque reverti Ad patriam incolumi sedem, pater ipse repertam . 49o Mi thalami sociam prima de gente jugabit. r Multas Hellas habet, multas & Phthia puellas . . : i

Patribus eximiis natas, qui mente sagaci, Invictaque urbes patrias Virtute tuentuT. iHarum unam, quamcunque velim, duxisse licebit. . .

Illic nanque aveo tandem stabilique potiri : i i Conjugio, simul atque mea cum compare tristi Vivere semotus bello , curisque solutus , i Atque frui, mihi quae congessit plurima Peleus. : . Nullum vitam aequat pretium non quidquid habebat so o Ilios, ut fama est . cum longa in pace vigeret, Argolicis nondum bello tentata Carinis 3 . Non quidquid solido constructum marmore Phoebi Intus habet templum Pythus in rupibus . omnis Gaza viro bellove Capi, pretiove Parari . . Possit enim; atque greges ovium , pinguesque juvenci,

SEARCH

MENU NAVIGATION