Homeri Ilias Latinis versibus expressa a Raymundo Cunichio Ragusino ..

발행: 1776년

분량: 663페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Et tripodes , currusque : unam , cum sugerit oris Septum , animam nullo possit vel quaerere pacto , Vel capere egressam, gelidosque reducere in artus .

Quod si pulchra Thetis mater mihi vera i uta est, s Io Ad mortis finem duplex me semita ducit . Si maneo pugnax Trojae sub moenibus, ullus Non mihi erit reditus , sed fama vigebit in aevum Sin dulcem in patriam redeo, non ulla sutura est Fama mihi,' incolumis longum sed vita manebit, Nec cita mors viridi juvenem deprendet in aevo . Hoc mihi ego malo : quin Grajis omnibus auctor Sum quoque, ut ad Patrium, Troja, Phrygibusque relictis,

Quisque larem actutum redeant . nam vertere turres

Pergameas nunquam dabitur; quas Iupiter ipse sao Ingenti altitonans dextra tegit, atque virorum Freta deo, vi steta sua, tot milia servant. Grajum igitur primos , legati, haec dicta referte Ad proceres , vectrum est quod munus. dicite, quidvis Consilii melius capiant: hoc nanque, repertum Quod sibi crediderant, seustra cecidisse ; meum cor Fervet enim penitus , tristique exaestuat ira . Vos ite i heic maneat Phoenix , desessaque somno

Membra levet, cras ut mecum det vela paternas,

Si volet, ad sedes 3 nolentem nanque molestus 3 o Non erit ut Phrygiis cogam decedere ab oris. Sic ait Aeacides. illi obstupuere silentes, Mirati vultusque truces, atque aspera dicta . Tum senior Phoenix fletus incendere coepit, Exitium classi metuens, ac talia fatur . Tantus amor si te patriae tenet, inclyte Achilleu , Nec placet infandos arcere a puppibus ignes , Ira quod heu menti gravis incidit; anne ego linqui .

252쪽

LIBER NONUS.

Τe sine sustineam selus p comitem tibi Peleus Quem pater assiduum junxit quo tempore misit

Te puerum Atridae auxilio , nondum arma , nec artes Eloquii varias doctum , queis Clara paratur Fama viro ) fieres ut, me monstrante , peritus Verborum orator , rerumque essector Achivis . Ergo a te patiar nullae mercede relinqui ;Non mihi si divum quis rugosamque senectam Abradat, primaeque iterum me in fine juventae , Pubentemque genis statuat, genibusque vigentem rQualis eram patriae sugi quando exsul ab oris Hellados , evitans, genitor quae saevus Amyntor Ormenides in me congessit pellicis ergo Iurgia flavicomae 3 quam laede incestus amabat,

Conjuge Contempta et mater me, at spreta rogavit Supplex genua tenens , patrios ut blandus amores

Praeriperem; juvenem pellex ut nacta, seniles Horreret thalamos . tandem precibus, Iacrimisque Victus ego cessi maternis . sensit , ct ira Horribili exarsit saevus pater, atque Precatus Dira mihi est 3 tristesque vocabat Erinnyas, orans Nequa sibi orta meo de sanguine luderet unquam Excepta in genibus soboles. nec inania sudit Vota 3 preci annuerunt infernus Iupiter, ac trux Persephone, horrendum, nulli & placabile numen . Hunc ego tum ferro volui furiatus acuto Consodere r injecit vesano at fraena dolori Nescio quis divum, mentique opprobria famae Objecit; Grajum ne passim in gente vocarer

Impius, atque mei temeratus Caede parentis .

Sed mi animus, patre irato , ct tam dira precante, Amplius in patria versari exhorruit aede.

253쪽

Multi me noti circum, multique propinqui Affusi orabant, profugus ne tecta , Laremque

Desererem . tum multa oviumque , suumque, boumque Corpora Caesa ignis torrebat: multaque versis

Fusa cadis, vidit senior sibi vina perire . Noctes illa novem manus egit me prope, somnum Partita excubiasque alternis; arsit & usque Ignis inextinctus , media hic succensus in aula ,

Hic thalami ante seres, ct primi ad limina tecti.

Sic noctes abiere novem . nox attulit umbras s8o

Cum decima, effregi thalami firma ostia, dc aulae Parvo transiliens evasi septa labore 3 Nec famulae sensere fugam , nec turba virorum, Servabant qui me custodes. Hellada sugi - Per mediam 3 Phthiaeque agros S pascua laeta Ingressus, veni tecta in regalia Pelei Is bonus excepitque, & miro fovit amore Me, pater ut gnaturi, solus qui, urgente senecta, obtigerit magno in censu; largisque beavit Divitiis, gentesque ampla ditione regendas Sso Concessit . Phthiae extremas nam missus in oras Imperio Dolopas fraenabam . tunc ego, AchilleuMagne, ipsis nunc par superis , te sedulus altor ,

Eduxi, ac seci tantum . nam parvulus a me

Avelli haud usquam poteras, convivia ad ulla Nec duci , vescive domi prius, ipse locato In genibus praecisa darem quam obsonia 3 vinum ori adhibens, quod tu , puerorum qualia tristis

Fert aetas, haustum ejectans , mihi saepe rigasti Bacchi flore almo persus am ad pectora vestem . 6oo Sic multa eduxi te cura ; quodque molesticunque suit , facilique , ct laeta mente serebam ,

254쪽

LIBER NON US. stos

Hoet animo versans; quando mihi nulla deorum Numine nata meo obtigerat de sanguine proles, Te generi ut nostro insererem , mihi dulcis ut esses Filius , atque seni posses depellere quondam Indecores obitus, ct durae incommoda vitae . . 3sSed jam age, parce odiis r animum, sortissime , vince Ipse tuum, quo nil majus . te non decet esse Corde sero indocilem fidisti flectuntur S ipsi ' 6io Di, quorum major multo Vis , atque potestas, Atque honor est i tamen, hos votis , nidore, profuso Atque mero placant mortales fasque piumque' . Transgressi; nec verba cadunt neglecta precantum. Ipse Preces genuit magnus nam Iupit err illae Incedunt gressis malefirmo , tristibus ora Contractae rugis , dejectae lumina , diram Et Noxam assiduae procurant pone sequentes Illa vigens, valido nixa & pede, Praevolat almas i Torva deas , Iaeditque viros late improba in oris 6ao omnibus . inde Preces veniunt, laesisque medentur. Ilae, quicunque volens venientes excipit, alti Et bonus observat natas Jovis, omnibus illum Usque bonis augent, nec spernunt vota preCantis . Contra abigit si quis venientes esserus , ct si Abnuit oratis, tum summi celsa parentis Τecta adeunt, orantque malum mala Noxa sequatur Ut semper, poenasque viro saeva irroget aequas. Ergo aliquo magni prolem Jovis assice honore . Flectit honos mentes, & mitia corda bonorum. 63o Dona tibi si nulla daret , si nulla daturum Sponderet, serus & nondum pacatus , Atrides; Non ego te hortarer, posita jam mitis ut ira Auxilium Danais supremo in tempore serres .

255쪽

Nun dat multa tibi, nunc spondet plura 3 virosque Huc misit supplex, tota quos legit Achivum De gente, & bello eximios, & foedere tecum Duleis amicitiae junctos magis omnibus . horum Noli verba, pedes noli Contemnere. justa Ultra ne veniae se fines proserat ira . 64o Sic priscos perhibent heroas, prima virorum, Si quando subito laesi exarsere furore, Placari solitos verbis , nec spernere dona . Hoc olim factum memini; remque' ordine totam, Ut suit, expediam dulces heic inter amicos. Pugnam Curetes, Aetolum & Martia pubes Contulerant pulchram propter CaIydona . tueri

Certabant muros Aetoli, evertere contra

Curetes diro succensi corda iurore. Hunc Trivia Aetolis objecit saeva laborem, oso Quod frumenta olli post condita muneris Oeneus Nil dederat, dum festa agitat Cerealia in arvis. Quisque deum tulerat solitos epulatus honores; Nata Jovis sacra caruit dape soIa , relictam Vel quod praeteriit gnarus , vel mente quod olli Excidit oblita . magnas exarsit in iras Diva potens arcu , germen Iovis 3 atque, surore Acta gravi, Oeneos immanem saeva per agros Misit aprum 3 qui vasta dabat late omnia, dente Fulmineo sternens radicibus eruta ab imis 66o Obvia quaeque . selo passim squallente jacebat Multa suis dejecta ingens cum floribus arbos. Hunc tandem Oenides leto stravit Meleager, Urbibus arcessens e multis robora pubis

Venatu adsuetae nemorum, Celeremque Canum Vim.

Tantus enim paucis nulla virtute domari

ille

256쪽

LIBER NON US.

Ille viris poterat: quin multos efferus atras Impulit in flammas, & sunere mersit acerbo . Qui simul ac jacuit victus, Dictynna tumultu Incendit mentes ; acuitque in tristia bella , oro Horrendumque Caput propter setosaque terga, Curetas duros , ct magnanimos Aetolos . Ac dum Marte serox Meleager in arma ruebat, Pressa malo gens est Curetum , ct milia quamvis Multa virum, haud poterant extra Consistere muros

Ira sed ut subiit Meleagrum saeva tumescit Qua cor saepe viris etiam, quos praedita multo Meos decorat sensu) matris facta impia propter Althaeae 3 moestusque animi, flagransque surore Tectorum & thalami secreta in parte sedebat o8o Uxorem juxta Cleopatram ; filia pulchra

Eveni quam magno Idae Marpissa Crearat . Idae , illo, ut perhibent, quo nemo' sortior aevo Est natus 3 Phoebum qui, rapta conjuge, contra Corripuit validosque arcus, invictaque tela . Hanc genitor, verse Cleopatrae nomine , dulcis Et genitrix aede in patria vocitare solebant Alcyonen , Marpissa pareos quod rapta querelas i Alcyones ritu longas , fletumque profudit . Quam prope turbata Meleager mente sedebat. 6so Indomitos volvens alto sub corde dolores . e . Iratus matri Althaeae , quae, Caede perempti Fratris dira suxens, gnato crudele precata est Exitium 3 terraeque manu percussit utraque Frugiferum matris gremium 3 genibusque volutans Prona, genas largo & flectu persusa madentes,

Plutonem e tenebris nigrum , nigramque vocabat Persephonen , gnatum crudeli numen utrumque P. S66. Per

257쪽

Perderet ut leto. clamantem dira prosundo Audiit ex Erebo, tenebras quae lustrat, Erinnys. Jamque adeo ad portas fragor ingens, armaque, pulsae

Horrendum & duro resonabant ariete turres . Turba senum at moerens, duroque exterrita casu,

Supplex orabat Meleagrum, multus & ibat Ad limen prima lectus de gente facerdos . Arceret cladem eXtremam, auxilioque veniret Civibus atque urbi . nec non ingentia dona 'Spondebant . qua parte nitet Calidonys amoenae Pinguis ager melius, legeret sibi jugera terrae Quinquaginta illic 3 quorum pars consita pulchris Vitibus una seret, Cereri pars altera longe Optima se curvo facilem praeberet aratro. Ipse etiam tristi senio tum sessus , at olim Acer equis, Oeneus. supplex ad limina venit 3 Ac thalami postes manibus quassabat, opertaSAnte fores orans . neC mater , turba sororum

Nec deerat fratrem conclamans. ille moveri Nil, serus indomitusque animi. venere ' sodales Unanimes, ut quisque viro conjunctus amore, Atque diu longo suerat mage cognitus usu . 'Nec tamen idcirco poterant inflectere mentis Consilium durae precibusve, aut fletibus ullis iAnte, domum Circa ingrueret quam serrea grando Telorum , turresque furens evadere in alias ' . . . Curetum inciperet pubes, ac templa deorum, Atque domos late subjectis urere flammis tTum formosa virum conjux orabat, obortis Triste gemensi lacrimis; longam ct numerare malorum Aggressa est seriem , capta quae civibus urbe Eveniunt. atros urbem considere in ignes,

258쪽

ctos

LIBER NON US.

Sterni caede viros passim ; durumque subire Servitium abductos longe, miserabile vulgus, Et pueros , raptas ct foeda ad munia matres . Talia perstabat memorans . flexere serocem Dicta virum , lento audivit nec pectore saevos

Luctifici casus belli, sed sortis in hostem

Prosiluit tandem, fulgentiaque induit arma. Nec mora Curetas longe verse agmine victor Depulit, Aetolis & fata horrenda, diemque Supremum avertit, patriae non ille precanti, 74o Ipse suo ast animo parens r nulla ergo dedere Deinde viro , gratis servati, munera cives . Haec eadem tibi ne sedeat sententia , ne quis Hanc deus injiciat tibi mentem, dulcis amice , Consilium S laevo pervertat numine . flammam Pulchrius instantem classi est avertere, serum Quam serre ardenti auxilium . Cape munera laetus, Atque veni Danais lux una atque unica magnis Qui similem excipient te dis , & laude locabunt Astra super . quod si nunc spernas dona , Cruentam et soUltro dehinc subeas extremo in tempore pugnam , Non erit ut parilem reseras vel victor honorem. Haec senior longo Phoenix sermone peregit . Tum breviter contra Pelides talia fatur io Phoenix , longoque aevo sceptroque verende , Nil mihi opus tali est , qualem tu dicis, honore 3. Nec mihi honos unquam summo ab Iove defuit , unquam Nec deerit 3 cujus me nutus , genua moveri Dum poterunt , pectus nec vitae liquerit aura , Ut tenet, ad puppes heic, si volet, usque tenebit. 76o Praeterea hoc dicam , tu pectus dicta sub altum Conde, pater : misera frustra hunc miscere querela Homer. v. Oo8. D d Par-

259쪽

HOMERI ILIAD.

Parce animum flens multa , ct plorans, atque probari Atridae Cupiens. non te decet, optime , nostri Hostis amor , ne sis odio mihi dignus amanti :Sed , me qui laesit, mecum a te laedier usque, Id decet, id dignum est te, Phoenix . nil tibi mecum Non commune volo: vel regni fraena capesse Mecum una, imperio mihi par, atque alter Achilles . Nunc adeo hi responsa serent : tu sessa reclina reto Strato membra super molli . cras, sulserit Eos Cum caelo exoriens , pariter statuemus uterque , Heic perstare, domum an praestet jam classe reverti . Sic ait 3 ac nutu Patroclum ponere jussit Mollia strata seni condenso vellere 3 visa ,

Tandem oratores ut, re, tentoria celsa

Linquentes irent jam facto fine i deo par Cum Τelamoniades insit sic sarier Ajax to Laertiade solerti pectore Ulysse ,

Tempus abire, via est quando haec praeclusa, nec ullus 78o Exitus est longis sermonibus . ire necesse , Regibus & Danaum tandem haec responsa reserre, Quamvis laeta parum , nostrum qui mente sedentes Expectant cupida reditum . nam pectore in hirto Hic gerit indomitumque animum, mentemque superbam Ferreus 3 & dulces haudquaquam curat amic Nec meminit quanto sit nobis cultus honore . Immiti si fraterna aliquis pro caede solutum Accepit pretium tandem, gnatove perempto. Atque alter patria tutus versatur in urbe 7so Rite ubi persolvit noxam, placatus at alter Triste odium ac diros ponit de corde surores: At tibi di saevos, nulla & ratione domandos, Injecere animo sensus, iramque puellae

260쪽

LIBER NON US.

Unius ob raptum , finem quae nesciat , ullis Muneribus vinci quae non queat. en tibi septem Eximias unam contra praebere paramus, Praeter & has tot dona. bonus tantum indue demum Mitem animum . reverere , habitas quae tecta . tuos en Heic sumus ante socos, de Caetu missus uterqtie 8oo Huc Danaum 3 nemo queis certe impensius alter Remve tuam curat, tibi vel conjunctior usu est .

Haec Ajax . contra Pelides: Optime regum Magnanimi clarum germen Telamonis , amico Ista quidem verax es visus dicere cuncta Ex animo: mihi sed tumidum cor servet ab ira Usque , subit quoties menti malus ille, superbo Qui me animo in mediis contemptum sprevit Achivis,

Erronem veluti patriaque domoque Carentem. Ite igitur, Danaisque actutum audita reserte. 8ro Non erit ut pugnae subeat me Cura Cruentae Ante , serox bello Curvas quam venerit Hector Myrmidonum ad naves , Celsa S tentoria , sternens Argivam ferro pubem , victorque Carinas

Usserit: at, veniet postquam ad mea septa measque Ad puppes , pugnae , reor , ultro desinet ipse , Quamvis Marte surens , caedisque incensus amore . Talia Pelides , hi vina liquentia sumptis Libarunt pateris , tacitique abiere carinas Ad Grajum. ante Ithacus graditur; Mavortius Ajax 8ao Pone subit, moesto figens vestigia vultu.

Patroclus socios jussit, famulasque relicto Velleribus densis Phoenici rite cubile

Sternere . sestinant alacres, mora nulla, torumque

Suppositis ovium villis , stratisque superne Vestibus, & lini candentis flore pararunt P. Os 7. D d a Festa

SEARCH

MENU NAVIGATION