장음표시 사용
261쪽
Fessa ubi membra senex posuit, roseamque jacebat
Auroram opperiens, curis ingentibus aeger. Pelides etiam , celsum in penetrale recedens,
Somno membra dediti regem juxta Diomede 336 Filia Phorbantis , quam Lesbo abduxerat ipse , Accubuit . bonus adversum penetrale petivit Patroclus; pressitque idem captiva cubile
Iphis , quam dulci socio donarat Achilles,
Scyrum urbem regis cum victor cepit Enyei Multa oratores digressi at noctis in umbra , Ut magni venere Atridae ad septa , frequentes Exsiliuntque sua de sede, atque aurea circum Affusi praebent certatim pocula Graji , Pro se quisque rogans . primus scitatur Atridest 3 oo Laertiade , Grajum lux, navibus ignem , Dic , abiget, serus an renuit; pectusque superbum Miscet adhuc , Danaum precibus nec flectitur ira Ingemuit; lacrimans dehinc talia reddit Ulysses Maxime Grajugenum regnator Atrida , movetur Ille nihil, tristemque iram restinguere saevus Abnegat; ardescit quin & magis usque furore Indomito , ac spernit teque , ct tua munera ; mita Et se , Grajorum Cum primis te jubet ipsum Consulere , exitium qua genti, quaque carinis 8so Arte queas tristes longe depellere flammas . Ille autem, tenebras ut primum. Aurora fugarit Exoriens , puppesque suas deducere in aequor Velle ait , & salsas Phthiam dare vela per undas :Αuctor & est aliis , cuncti ut remeare Penates Ad patrios ponto properent. nanque Ilion altam Verti posse negat , dextra quam Iupiter ipse Altitonans tegit ingenti quam firma virum vis
262쪽
Tutatur fidens, elata & Marte secundo . Haec mandata dedit : testes mihi vera loquenti Magnanimusque Ajax, nobiscum & missus uterque Praeconum , fidi comites , rerumque periti.
At senior Phoenix cubat illic ; iussit Achilles Quod fieri, ad patrias ut secum in puppibus oras
Cras abeat, si sorte vesit, nanque ire negantem , Ilaua coget , nec vi abducet per caerula ponti. Sic ait i illi autem , perculsa mente, silentes Obstupuere . seri mirantur tristia regis Dicta onmes , moestoque premunt sub pectore curam. Armipotens tandem Diomedes talibus infiti Inclyte Grajorum dux S regnator Atrida, Nunquam utinam orasses Peliden, tantaque totque Munera pollicitus i fastu fatis ante tumebat Sponte sua ue instasti nunc tu magis . attamen illum Mittamus , sive ire , mari & dare vela , manere Sive parat. bellum rursus pugnamque capesset Cum mens dira virum, vel cum deus ipse Ciebit. Vos agite , atque meis, secti , parete volenti Consiliis animo . potu dapibusque resecti , Unde viro vis S robur venit omne , sopori Ite artus placido fessos date i deinde , rubebit
Cum Veniens Aurora , . altis pro navibus omnem
Siste aciem, peditesque , ct currus , pectora dictis
Exacuens, O rex, pugnans praeque omnibus ipse. Sic ait: at reges cuncti assensere loquenti, Laudaruntque acres animos, ct verba diserta
Ergo ubi libatum dis est, tentoria quisque Ad sua digressi , noto abjecere cubili
Corpora sessa, almi cepere ac munera Somni.
263쪽
D naves alii, multa jam nocte, jacebant Alto sessa duces devincti membra sopore: At non Atriden Agamenona dulcis habebat
Sopitum requies Curarum . multa volutat Secum animo , ac trepidam versat circum omnia mentem.
Formosae ut conjux Iunonis fulgurat olim , Ille parans pluviosam hyemem , vel grandinis imbrem, Sive nivem vastos late quae contegat agros, Sive mali clades ac dira incendia belli ;Crebra poli micuere; igni tremit aura corusco :Sic gemitus imo ducebat pectore; saevo pulsa metu assidue sic regi corda micabant. Et nunc spectabat campum, Trojanaque castra, Admirans crebros urbis pro moenibus ignes, Ingentique sono attonitus , quem plurima passim Tibia , multa dabat quem passim fistula , creber Atque virum siremitus citroque ultroque meantum; Argivas nunc ad puppes tremefactaque vertens Castra oculos , nudo multum de vertice crinem Vellebat, caelo attollens manantia fletu Lumina, triste gemens alto de corde , Iovemque obtestans . animo tandem haec sententia sedit, Neliden citus ut serret se ad Nestora, si quid Consilii struerent pariter , quo lapsa juvari Posset res Danaum , prohiberi & flamma carinis . Ergo membra toro arrexit 3 tum pectora circum
264쪽
Induitur tunicam, plantisque Argiva revinxit Vincula, ct horrendi, ex humeris ingentibus imos Demissa ad talos, se involvit pelle leonis ,
Fulgentemque manu bellator corripit hastam . Ne minor interea Menelaum nocte sub alta Exercet metus insomnem, curaeque soporem Avertunt trepido rerum 3 sata ultima sortes Ne subeant Graji , pubes delecta virorum , Olli quae , longum ratibus delata per aequor, Venerat auxilio , belloque exarserat audax . Raptim humeris tegmen pantherae ingentibus heros Circumdat varium , galeamque attollit alienam Imponens capiti; validamque hastile coruscum Implevit dextram . tum sic tentoria statris 4o Celsa petit, somno ut regem citus excitet, Om es Cui soli parent Danai, solumque Verentur, Observantque , altis ceu lapsum numen ab astris . Hunc puppim , dum se cingit fulgentibus armis, Nactus ad extremam est, gratusque advenit, amico Et vultu exceptus , prior est sic farier orsus rQuid, frater venerande, armis nunc te induis omni Anne aliquem e numero lectum vis mittere, Troum Callidus exploret castra ut speculator at istud Hortanti quisnam promittat, solus ut hostem soNoctu adeat speculans audax certe, atque pericli Nil metuens suerit, si quis non abnuet ire. Haec ait : ast lacrimans Agamemnon talia contra rConsilio nunc prudenti, multumque sagaci Est opus, immani quod Grajos, quodque Carinas Subtrahat exitio, cum nos mutatus iniqua
Mente premit, sacrisque animum, sati ordine verse, Iupiter, Hectoreis adjecit. nanque nec ipse P. 47. Vidi
265쪽
Vidi unquam, audivi quenquam nec dicere, totque Uni ct tanta viro gesta una luce, quot Hector, o o
Ille quidem non patre deo, non matre Creatus
Ille dea, in miseros gessit Iove stetus Achivos,
Quantaque molitus rerum una est luCe, Cruenta ,
Tristia , dira 3 dies quae nulla , ct nulla fluentum Eximat annorum series de pectore Grajis. t passim clades dedit, & tot senera victor.
Verum agedum Ajacemque Celer, fidumque vocato Idomenea rates adiens . ego Nestora dium Conveniam, hortaborque senem consurgere 3 sacrum Custodum si sorte velit procedere ad agmen , Io Quodque opus est , mandare viris . nemo aptior illo est
Cuique velit potius pubes parere jubenti. Nam vigilum dux est Τhrasymedes, inclyta proles
Nestoris , atque una bonus armiger Idomeneos Meriones, cunctis delecti e milibus ambo Rectores juvenum, excubiis qui Castra tuentur . HaeC frater di contra Menelaus talia reddit. Quo mandas pacto, atque jubes e maneamne, tuumque Illic adventum opperiar ; festinus an ad te Huc redeam ut cursu celeri, mandata peracta 8o Rite ubi jam fuerint, regumque vocatus uterque Ille reserti illic praestat, Menelae, manere Dum veniam, ne sorte viae nos semita fallat. Diversis nam multa secat via tramite Castra . Praeterea Clymaque altum , & vigilare jubeto, Praeteriens dum carpis iter , propriaque Vocato Quenque a gente virum , multo di blanditus honore Compella , fastumque , dc magnos, comis in omnes, Pone animos . duri nam pondus serre laboris Nos quoque opus, primo quando nos magnus ab ortu so
266쪽
Iupiter aerumna, curisque oneravit iniquis. Haec postquam est fatus, mandavitque omnia rite, Ipse petit Pyliae rectorem Nestora gentis. Hunc , septa ingressus , puppes invenit ad altas , Membra toro stratum in molli . multo arma lepore Picta jacent juxta regem, scutum aere Corus , Τela duo , insignis triplici galea aurea cono 3 Nec procul inde ingens, opus admirabile , balteus, Quo cingi fuerat senior cum tristia torvus Armabat se in bella , suas ad praelia turmas ioci Acer agens : nec enim senio cedebat inerti. Qui, simul ac sensit venientem, sustulit alte Cervicem, S, Cubito nitens, haee ore profatur: Quis juxtaque rates, media & per castra sub atra Nocte meat solus , semno dum cetera pubes Strata jacet p vigilum nunquem tibi ρ numne sodalem Quaeris p age, eloquere. huc tacitus ne accede . quid heic est, Quid tibi opus 3 Τales jactanti e pectore Voces, Atrides Iacrimis satur sic moestus obortis ro Nestor Nelide, o Grajae gloria gentis, DoNoveris Atriden Agamemnona , Iupiter omnes Quem miserum in curas mergit; luctusque laboresque Aggeret usque , meum donec spirabilis aura Incolet hoc pectus, genibusque erit his vigor ullus Sic erro, nec enim dulcis mihi lumina somnus
Aegra super sedit; belli sed cura , sed instans
Iam clades mentem pavido quatit usque . supremum Exitium metuo Danais; nec pectora constant Firma : timor mentem attonuit ; micat usque, sinuque Exsilit e medio trepidum cor, membraque subter Iuci Quassa tremunt; nec vis animove aut artubus ulla est.
At tu, si quid habes fieri quod possit, Achivam
267쪽
a13 ΗΟMERI I L I A D. Si quid moliris quod rem juvet, & tibi nanque
Nox agitur dulci somni sine munere in mecum Egressus castris paullum descende, juventus Lecta ubi pro muro vigilat; ne sorte, labore Desessa atque gravis somno, dare membra sopori Coeperit , excubias & negligat immemor. hostis Nam prope adest , metuoque , audax ne nocte sub ipsa
Arma serat, subitoque invadat Marte carinas. rao Haec ait. at Nestor i Fide, o rex optime regum, Fide animo. non cuncta, serus quae Cogitat Hector,
Atque struit vana tumidus spe, Iupiter illi Providus & persecta dabit: quin pluribus angi
Ut reor , incipiet curis , placatus Achilles Si modo magnanimum cor tristi vertet ab ira . Nunc te mente sequor , quo ducis Cunque, volenti . Verum alios etiam pulso jam surgere somno Mortemur Danaum reges, hastaque superbum Τydiden, vafrum & Laertiaden , ct Oilei 146Pernicem , ct Phylei praestantem robore gnatum . Atque utinam Ajacemque parem dis , Idomenea Et regem sit qui nobis adeatque vocetque. Ambo etenim longe hinc absunt, Curvasque locarunt
Secreti extrema Castrorum in parte Carinas . At , quem praecipuo , ut dignus, Complector amore ,
Atque colo , quid ni Menelao irascar; acerbo Et quamvis doleas dicto, nil pectore celem Dissimulans ε, mollis quod somno indulget inerti, Et patitur soluin te duro instare labori. 1 so
Quem decuit curisque angi, nec parcere multae Ipsum operae , Cunctos Orantem ex ordine reges Suppliciter e, Cum dura urget res, Cumque malorum Immane incubuit , nec jam tolerabile pondus .
268쪽
LIBER DECIMUS. a xyΗaee Nestor i cui sic Atrides i hortor ut illum Incusesque alias , Nestor , culpesque 3 laborem Saepe ubi res poscit celerem, cessatque, sedetque Nam lentus 3 non ille quidem male segnis, inopsve Consilii ; sed me respectans usque , nec audens Incoeptare meo rerum sine numiue quidquam) . 16o At nunc strata prior liquit, seque obtulit ultro Ipse mihi subito adsistens. quin missus ad istos Dudum abiit, tibi quos arcessi nunc placet ambos.
Ergo age, ne pigeat mecum una pergere murum
Extra , ubi nos illic etenim consistere jussi )Expectant vigilum lecta cum pube sedentes. Tum Nestor : Laudo; sic nemo irascier olli Argivum poterit 3 nemo non dicta facesset, Hortetur si quem , vel si quid jusserit unquam iaSic ait , ct mollem tunicam dat pectora Circum I IIo Aptat pulchra pedum vario dehinc vincula plexu; Tum laenam induitur, multo quam fibula morsu Aurea connectit, duplicem , latamque, colore Puniceo insignem , crispa S lanugine mollem ;Deinde capit serro praefixum robur acuto. Iamque viam carpit gradiens per castra , cietque, . Magna Voce vocans,' propius cum venit, Ulytam . Cui simul ac subitus mentem sonus attigit, heros , Corripuitque toro corpus 3 tentoria & extra Processit, trepidoque viros sermone rogavit: I8o Cur naves propter soli & per castra sub alma Itis nocte urget quae res, cogitque vagari e Cui Nestor i Parce irasci, tam saevus Achivis, O Laertiade , dolor ingruit . en age, nobis I comes , hortatu nostra ut jam surgat & alter, Consiliumque una capiat , pugnamne subire
269쪽
Praestet, caeruleas Ionge an dare vela per undas. Haec senior: mora nulla , Ithacus tentoria rursus
Alta subit, clypeumque humeris ingentibus aptat , Et comes ambobus graditur. magni Diomedis Septa petunt. regem heic propter tentoria somno , Ut venere , vident stratum, sulgentibus armis Cinctum artus . juxta secti caput acclitiarant Scuta super 3 fixaeque solo stant omnibus hastae, Aerata lucem jactantes cuspide, fulgur Ut Jovis . hi nuda circum tellure jacebant: Heros terga seri supra cubat horrida tauri , Purpureo caput effultus regale tapete . Huic tum Nelides propior stetit , ac , pede tactum Urgens ue increpuit, strato & consurgere jussit. Surge , ait, o Tydei proles generosa . soporem An carpes tota, quam longa est, nocte e nec hostem Consedisse audis non longe a puppibus altis , Et parvo hinc spatio distare in colle propinquo. Sic ait: exsiluit somno citus ille fugato, Atque senem dictis alacer Compellat amicis i Infelix, nunquam parcis tibi, at usque senectam
Ferreus eXerces opera omni, omnique labore .
Quid λ juvenes desunt obeant qui castra, sopore
Et pulso, consueta vocent ad munia reges tSed tu opere a duro nulla es revocabilis arte.
Talia Tydides. cui Nestor talia redditi Vera quidem fateor, quae dicis, dulcis amice. Egregii mihi nec gnati, nec copia defit Μulta virum , mitti qui possint, quique Vocare . Sed sors dura premit Grajos , tempusque supremum. Summa etenim extremo est res in discrimine, cuncti Fatum triste obeant, an pergant vivere Achivi .
270쪽
Nunc agedum Phylei gnatum, celeremque vocato Ajacem, excussisque jube consurgere somno; Iunior es quando, atque meum miserare laborem. Haec senior. sulvi exsuvias , atque hirta leonis Τerga humeris heros circumdat, magnaque, ct imos Demissa ad talos: tum dextra corripit hastam. Dehinc abiit, jussitque viros consurgere , secum Et rediens ambos parvo post tempore duxit. Ili postquam egressi portis venere catervas Ad vigilum, somni expertem videre sub armis Quenque ducum, Campo laeta cum pube sedentem . Ut quondam , ad caulas, pastorum S septa, Molosses Cum vigil exercet noctu custodia , densum
Per nemus ut sensere trucem descendere ab alto Monte seram ; magno circum vox crebra tumultu Atque virum atque Canum resonat, nec Cura quietis
Ulla subit, sopor ex oculis prorsum excidit omnis e Sic juvenum ex. oculis fugit sopor 3 ulla quietis Nec superest jam cura , atrae dum noctis in umbra Τristes excubias agitant 3 ac lumina vertunt Ad campum assidue, quoties Troumve meantum, Aut alius longe arrectas sonus impulit aures . Hos senior laetusque animi conspexit, & ore
Compellat blando ; firmatque his pectora dictis
Sic eat, o dulces pueri, vigilate, nec ulli obrepat somnus, ne gens inimica repente Ingruat, ac faciat sibi nos risumque jocumque. Haec fatur sessamque ultra procedit, euntem Pone manus regum sequitur, quoscunque vocarant. Meriones comitem queis sese, ct clara propago Nestoris addiderat, magna ad consulta venire
