장음표시 사용
381쪽
Nam quid ais t tibi quis mentem , Saturnie, dirus Versat amor Z Ida in summa nudoque sub axe 38o Quid si divum aliquis videat nos sorte cubantes , Atque aliis narret superis P qua fronte reverti Caelicolum ad sedes tunc possem conscia probri Verum , ita si placitum , si seri ita corde voluntas , Est thalamus tibi, queat Vulcanus condidit, aptans Postibus ille seras solidis . quin pergimus illuc Et somnum in clauso petimus de more cubili ETum sic altitonans, Caelo qui nubila densat Ne dubita, divum neu quenquam , Iuno , Verere,
Aut hominum i auratam Cogens denso aere circum apo
Sic tibi ego nubem offundam , quae pervia nulli Sit visu ; haud ipsi , qui perspicit omnia, Soli.
Haec ait: ac placidae pariter dat membra quieti Stratus humi: alma thorum tellus, mora nulla, recentem Submisit , gramenque sinu foecunda profudit Suaveolens , densum , lotumque , crocumque rubentem Flore novo, ct violas , ct purpureos hyacinthos . At nubes sudit se circum pulchra repente Auratis fulgens radiis, sudoque nitebant Rorantes caelo passim per gramina guttae . 4O Sic divum pater atque hominum rex ardua supra Gargara, perdomitus tandem somnoque, dolisque Conjugis, oblita carpebat mente soporem . Quem simul ac toto sopitum pectore sensit Somnus, continuo ad naves descendit Achaeas 3 Nuncius & veniens Neptuno, talibus infiti Laetus nunc fer opem Danais, Neptune, parumper Et saltem sessis laudem praebere decusque Ne dubita r ignarus rerum , victusque sopore Dum jacet , ille mea domitus vi, S conjugis arte, 4ro
382쪽
Iupiter . Haec Somnus: longe dehinc avolat ipse, Et claros hominum coetus, urbesque revisit: Acrius arserunt Neptuni at corda , juvaret Quo Danaos . ergo primis se concitus insertordinibus , magnaque hortatur u e morantes rArgivi, an segnes patiemur ab Hectore vinci Priamida , ut capiat puppes , pugnaeque reportet Ut decus p hoc certe speratque , & jactat, ad altasQuod cessat naves , corda ira incensus, Achilles At, si erimus tamen auxilio nos mutua nobis, ao Non erit invictum cur multum optemus Achillem . Ergo asite, atque meis cuncti parete volentes Consiliis . clypeis praesepti ingentibus , ictus Qui validos perferre queant magis omnibus , aere Et claro galeis tecti radiantibus , hastas
Et manibus longo quatientes robore , eamus . Dux ego praegrediar cunctos 3 nec tempore longo
Stare loco poterit, qui nunc surit, improbus Hector . Quisquis Marte bonus scutum at breve gestat, habendum Pejori tradat, tollat sibi grandius ipse . 43o Sic ait: hi dictis parent. ad praelia terni Quos reges , aegrique , accepto & vulnere tardi, Armabant , Laertiades , & primus Atrides , Inclytus & bello Tydides. quippe virorum
Ili sese cuneis miscentes, omnia obibant, Armaque mutabant armis 3 melioribus iret Septus uti melior, pejoraque pejor haberet. Inde viri, ut corpus texerunt aere micanti, Hostem alacres contra vadunt: praeit omnibus, ingens
Qui terram quassat, Neptunus; sulminis ensem 4 o Et dextra similem gestat , longumque, corusciSHorrendum & radiis; quem tristi attingere nunquam
383쪽
Fas quenquam in pugna; subitus perculsa videntum Terror habet sed corda virum, longeque coercet. Parte alia Troum disponit rite maniplos , Atque animos juvenum pugnae aptat Martius Hector . Sic ambo insessis durum certamen in armis Contulerant, Hector, pater & Neptunus, Achivam Hic, Phrygiam hic contra certus defendere pubem . Interea terram suctu mare proluit ipsas Ad naves , Danaum densa & tentoria 3 vastus It 'caelo clamor consertim in bella ruentum. Nec tanto ad terram fremitu ruit unda, iurentis Ex alto Boreae pellunt quam flabra 3 nec ignis, Aerio in saltu silvam qui concitus amplam Corripuit, laxisque intro se immisit habenis; Nec validas inter frondoso vertice quercus Dira senat reboans immani murmure ventus; Quantus erat Danaum fremitus Troumque , vicissini Hortantum sese, vesano & Marte larentum . Primus ibi Ajacem in magnum serus Hector adegit Telum ingens recta ; frontem ut Converterat illuc ue Nec ferrum ablusit quoquam , sed pertulit ictum Adveniens, duplex qua supra ingentia balteus Pectora tendebat sese , clypeum alter , at alter Argenti clarum bullis religaret ut ensem . Hi serrum tenuere , viro ne membra subiret Mollia . Priamides immani turbidus ira Ingemuit, dextra quod fugerat irrita cuspis; Et, mortem vitans, socium cedebat in agmen: Ingens cedentem saxo Telamonius Ajax Ingenti h nam multa, citas religare carinas
eis soliti , ante pedes pugnantum sparsa jacebant )Horum unum attollitque manu, clypeique rotundum
384쪽
Supra orbem , colli prope sinem , turbinis instar, Contorsit magno in pectus stridore per auras .
Qualis ubi rapido Jovis igni procidit ingens
Ad i terram quercus radicitus exturbata , Sullaris ac tetrum late diffundit odorem
Tum, si quis vidit propior, micat ima pavore 48o Corda tremens magni dirum Jovis, S grave sulgur in i Sic prostrata solo vis. concidit Hectoris i hastani Abjecit, clypeusque ingenii est mole secutus ,
Et galea: arma sonum dederunt circum aerea . laeti Accurrunt vasto Danai clamore, jacentem Spes & erat trahere ad sese ; tum spicula densi Multa manu, intorquent, nequidquam di figere nemo Eminus evaluit, vel cominus. undique regem Nam circumsusi , procerum flos , prima virorum, Aeneasque , & Polydamas , ct dius Agenor , 4so Et Lycium ductor Sarpedon, Glaucus S acer: Nec socium e numero quisquam neglexit, ct omnes Protexere virum, clypeosque ad tela sinistris objecere hosti . medio e Certamine pugnae Sublatum donec fidi avexere sodales, Atque manus inter tulerunt, semotus ab armis Totam ubi post aciem currus auriga tenebat , Alipedes & equos . hi regem ad nota serebant Moenia , torpentemque artus , aegroque Cientem Ore graves tractim gemitus. dehinc, pulchra fluentem soci Vorticibus rapidis ad Xantum , Cui genus alto Ab Jove , cum venere, citi curruque superbo
Depositum stravere solo , laticesque jacenti Affudere di auram paullum sibi redditus ille Dulcem hausit, Caetrunque oculis suspexit apertis 3
385쪽
Evomuit, rursusque ad terram in terga supinus Defluxit; nigraque oculos caligine texit Nox iterum . nam plaga ingens mentemque domabat
Perculsam, nec laeta aptos ad munia nervos . SI OAt Danai , postquam viderunt Hectora longe
Avectum , Troasque urgent, ac praelia miscent .
Primus Oilides celer Ajax perculit hasta Satnion Enopiden procurrens , optima Nais Quem tibi quondam, Enops , pascenti armenta creavit, Nympha viro , pulchri prope flumina Satnioentis. Cominus huic, Ajax defixit in ilia serrum .
Labitur ad terram resupino Corpore 3 circum Orta gravi est Danaum ac Troum certamine pugna . Ocyus huic, valido quassans immane lacerto SaoΤelum , Polydamas , Panthei genus, advolat ultor , Atque humerum serit in dextrum Prothoenora, diam Fortis Arei lyci prolem: gravis hasta cruentum Τrans abiit propulsa humerum pronus cadit ille, Sternitur & passis immundo in pulvere palmis. Polydamas laeto haec tum fudit pectore dicta: Ni me oculi fallunt, validam non irrita fugit Panthoidae hasta manum , excepit sed corpore missam Grajum aliquis 3 possit certe vestigia firmans Qua niti, obscuri sedes dum pergit ad Orci . SI OSic ait: Argivis mentem dolor, imaque sedit Corda 3 sed ante alios magno Τelamone Creatum Impulit Ajacem, juxta quem saucius heros Planxit humum i citus ergo , resert vestigia in agmen Dum socium , aerata praesulgens cuspide telum Cedenti adjecit jaculans praevidit at ictum , Obliquansque viam se morte abduxit ab atra Polydamas 3 telum Archilochus fatale recepit
386쪽
Immemor . hunc pIacitum dis est demittere morti. Summa etenim capiti qua cervix nectitur imo , s o Hasta subit, nervumque secans praecidit utrumque. Procidit, atque solum tangit prius ore, solutis Quam genibus . contra tum sic Telamonius Ajax Inclamans, sortem compellat Polydamanta . Polydama, perpende animo , verumque fatere rIstene vir dignus, caesum Prothoenora Caesus
Qui penset certe mihi nec malus esse videtur Ipse, malo natus nec semine ; Marte superbi Filius at, fraterve Antenoris: huic reor esse Nam similem facie, atque humeris , S Corpore toto . sso Sic ait, ille virum noscens t praecordia TeucrisIma dolor subiit, morsu & persedit acuto . Boeotum heic Achamas Promachum longa serit hasta, Fertque Citus fratri auxilium quem scilicet ille, Arreptum pedibus , cupieps spoliare , trahebat . Tum super haec magno gaudens clamore profatur rGraji, turba ferox levibus pugnare sagittis, Et vanas j istare minas assusta sine ullo Fine, labor certe non solis, multus S usque Moeror erit nobis r etiam vos tristia tandem s6ci Fata prement; etiam vobis alterna vicissim Funera . jam Promachus mentes advertite longo est Compositus somno, mea quem vi perculit hasta, Ne mihi dilatam frater moereret inultus
ob poenam . in patriis fratrem hoc sibi quisque relinqui
Aedibus exoptat , caedem qui Caede rependat,
Ultor & inserias statri pius immolet hostem. Haec alti Argivi dictis doluere superbis.
Peneleo mens ante alios incensa surore . Ergo ruit Contra : venientem , ac dira frementem s7o Homer. v. 488. V v Sta-Diuitigos by Corale
387쪽
Stare Achamas coram haud ausus, regisque manere Penelei telum. qui protinus Ilionea Dejecit leto cretum Phorbante beato 3
Ante omnes unum Troas quem dexter amavit
Majugena , ct censu, lucrisque ingentibus auxit. Huic unum conjux partu edidit Ilionea Hasta supercilium cui tiun gravis acta sub ipsum , Ejecitque oculum penitus , nervumque recidit Pervadens retro 3 passis at saucius ille Sedit humi palmis. vagina diripit ensem
Peneleus, dextraque micantem extollit , acuto
Cervicem & mediam ferro secat. aerea cassis, Abstissumque solo jacuit caput i hasta cruento Haerebat defixa oculo . caput ille, papaver Ceu sectum , dextraque attollit , clamat & altum Vociferans: Troes, matremque, patremque jubete Ilioneo luctus ordiri ac sunera . laeto Nec Promachi conjux Alegenoridae ad sua vultu Τecta virum excipiet reducem, post eruta bello Pergama Cum patrias Graji veniemus ad urbes. Haec ille t at gelidus confestiin in pectora Teucris Insinuat pavor i huc atque huc pallentia vertunt Ora , iuga liceat duram si evadere cladem .
Dicite nunc, Musae , celsi domus ardua Olympi Quas habet, occisis quis primus ab hoste cruentas
Retulit exuvias, Neptuni ut numine flexit Pugna vias, magno & Troum res versa tumultu est. Hyrtion ante omnes stravit Telamonius Ajax Gyrtiaden , Mysae ductorem gentis 3 at acer Antilochus Phalcenque & Mermeron exuit armis ,
Meriones leto dedit Hippotiona , Morynque , At Teucer Prothoona simul premit & Peripheten ;
388쪽
Tum deinde Atrides regali Hyperenora sceptro Insignem longo percussit ad ilia telo , Visceraque & penitum discindens cuspide acu μέ i i SVentrem hausiti qua nacta viam per vulnus in auras Vita abiit tenuess oculis ipgruit atra . IPlurima sed noum demisit corpora morti Magnanimo pernix ' Ajax prognatus Oileo , Cui similis nemo versis instare sequendo oro
Agminibus, postquam terrorem in corda virorum . Iupiter atque fugam altitonans immiserat atram . . .. . Diqitigod by Corale
389쪽
AT postqvam Troes pulsi, verso agmine , Vallum
Sunt aegre ac sessam transgressi, ac terga prementum Sub manibus multi jacuerunt pulvere in atro: Hi, vacuos juxta camporum in gramine Currus, Constiterunt paullum , tremefacti corda pavore, Ora metu exsangues pallentia; vertice in Idae
Iupiter at somno Iunonem propter inerti est Excitus 3 inque solo viridi stetit, ac vigil ora Vertit ad Argivos, Troasque , hos & videt hosti Terga dare, hos caedi spoliisque instare 3 simulque ro Ire maris regem Neptunum . parte jacere Ast alia dium videt Hectora ; fida , sodales,
Pectora, quem circum turbata mente sedebant. Ille autem vix ore animam ducebat anhelo Attonitus, sensuque expers, Crassumque cruoremEjectans r nec enim dextra perculsus inerti Conciderat . pater hunc hominumque deumque dolore Haud tacito miserans, Iunonem torvus acerbo Horrendum adspexit vultu, dehinc talibus insiti Arte tua abjectusque Hector , Troesque fugati, aciVastra dolos versare , ct fraudes nectere, Iuno.Quarum, credo equidem , fructus tu prima dolendos Percipies flagris iterum conscissa cruentis . Anne dies memori ex animo tibi fluxit, ab alto Qua te suspendi caelo , geminasque revinctis Incudes pedibus demisi, atque aurea palmis,
390쪽
Nulla quae stangi vi quirent , vincula nectens Implicui . vacuo pendebas aere 3 divi Toto indignantes turbabant plurima caelo; Nec quibant circumfusi te exsolvere vinclis . 3o Ast ego, quem validis apprendere cunque surenti
Contigerat manibus, jaciebam limine Olympi
Praecipitem ex alto longum per inane , pavore Semianimis donec telluris dura veniret Ad sola . nec tumidum post: haec tamen omnia facta Pectus adhuc servens penitus mihi liquerat ira , Alciden propter laesum . quem scilicet , atras Ipsa ciens Contra Borea stridente procellas, Mente mala vasti missum per caerula ponti Abstuleras urbis Coae sub moenia Cursu; 4 Excussum. pater at gnatum solvique, labores Et passum duros, Argivae ad moenia gentis, Atque domus patriae miserans ad tecta reduxi. Haec si sorte animo exciderunt, meminisse recenti Admonitu rursus cogam , fraudumque, dolique
Ut pigeat, noscas ct tandem quid tibi lucri Blanditiae , amplexusque serant, sociumque cubile . Iupiter haec : perculsa animum sermidine Iuno
Intremuitque artus, celeri & sic voce locuta est. Esto nunc testis mihi tellus, atque superne so Ingens quod partes caelum se tendit in omnes;
Atque , deis qua nil jurari est sanctius, alta
Labens sub terra nigrae Stygis unda; tuumque, Sancte, Caput 3 nosterque, ausim quem fallere mendax Haud unquam, thalamus t qui nunc Neptunus Achivos
Allevat auxilio, magna ct premit Hectora clade, Dardaniam & pubem, non suasu ad praelia venit Ille meo, sed sponte sua, miseratus ad ipsas
