장음표시 사용
421쪽
Nescius interea precibus se poscere caedem . Ingemuit graviter , sectumque affatur Achilles t 6o Nam quid ais , Patrocle , deum genus e haud ego vito Augurium nunc triste ullum , nec diva creatrix
Ab Jove mi retulit quidquam 3 sed corda subivit
Ima gravis mentemque dolor , par me orbat iniquus
Aequalem quod sorte pari , largitus & ipse
Quod fuerat, stetus non jure, at viribus, aufert. Hic me angit miserum misere dolor; hic mihi pectus Moeror habet noctesque diesque. olim mihi GrajiQuam dederant munus semulam , mihi Marte pararam Urbe olim eversa quam Victor, rursus eandem IoΑbstulit Atrides late regnans Agamemnon Extorri veluti patriaque domoque Carenti. Haec sed missa decet fieri, quae secta , nec usque Irasci. certe dixi , fixumque sedebat Hoc animo 3 tristi non ullum imponere finem Ante irae, mea quam bellum ad tentoria & altas Venisset puppes: humeris tamen indue quando Sic placet ) arma 3 acres & bello ducito in hostem Myrmidonas , nigra qua Troes nube carinis Incubuere graves 3 conclusi & litore in arcto 8o Angustos intra fines miscentur Achivi , Ac pavidos magis atque magis Trojana juventus Tota premit, fidens animi , tumefacta secundo
Marte . meae nec enim galeae videt aera corusco
Clara igni . caesis amplas sortasse replessent . . 'Corporibus dudum sed fossas, aequior in me , Ut decuit , leni si mente fuisset Atrides. Nunc Danaos laeti conclusos milite denso Obsedere : arcens nec caedem S sunera Grajis Τydidae in manibus validis furit hasta, nec ullam ρο
422쪽
Audivi Atridae vocem clamantis ab ore Inviso. diri vox Hectoris una , cientis Iliacam assidue pubem , circumsonati illi Clamore ingenti castris funduntur, ct instant
Ferro victores turbam concidere inertem.
Haud minus interea tamen i , Patrocle, carinis Exitium defende , hostemque invade seroci Marte, rates igni ne saevo exurat , Achivis Et reditum patriae dulces praecidat in oras. Haec mea sed defige animo , penitusque reconde Ioci Dicta memor , decus ut magnum mihi victor ab omni Gente pares Danaum forma praestante puellam Actutum ut reddant , addantque ingentia dona. Hostem ubi pulsum abiges , gressum huc reser i altus OIympi Si tibi rex laudem annuerit, ne dira cupido Caecum animi abripiat, pugnae indulgere cruentae Me sine belligeros in Troas ne mihi laudem Praeripias, rerum laetis neu spernar Achivis. Ne bello exsultans nimium , tumidusque se undo Marte, Phrygas caedens, duc laeva mente sub urbem xio Myrmidonas , divum ne quis descendat Olympo
Adjutor genti; miro complexus amore Quam fovet , ac praesens tutatur Phoebus Apollo . Navibus ut primum abstiterint, Patrocle, reserto Huc gressum: miscere alios certamina campis Saeva sine , ac longum pugnae durare laborem. Atque utinam , o divum rex, ac Tritonia Pallas,
Et Phoebe , haud quisquam Troum de gente, quot usquam Sunt, Grajumque necem effugiat: silperesse duobus
Et nobis tantum contingat; vertere sacra ao
Ut liceat solis perjurae moenia Trojae . Illi alternantes vario haec sermone serebant.
423쪽
Interea haud quibat subsistere maximus Αjax Amplius , ct servare locum: sic grandine crebra Τelorum obruitur 3 laevo quem numine magnus Iupiter , adversisque premunt solum undique Troes Densi armis: strepitu horrendo cava tempora Circum , Assiduo pulsata ictu, senat aerea Cassis . Laevum heros humerum torpet defessus , in omnem Scutum ingens partem dum versans objicit hosti. lao Nec tamen urgentum telis duraque repelli
Vi potis est 3 stat mole sua defixus, anhelam
Aegre animam ducens r proruptus Corpore toto
It sudor rivis, nec respirare potestas Ulla, malumque malo gravius super ingruit usque. Dicite sideret, Musae, quae in vertice Olympi Incolitis divum sedes , tecta aurea e quanam Argivas primum puppes super incidit ignis. Hector fraxineam Telamoniadae citus hastam Cominus ingenti gladio percussit, acuta Ioo Cuspis ubi, ligno tereti praefixa, micabat; Ac summam ferro partem demessuit , Ajax
Trunca manu magna quatiebat robora frustra νΤerrae allisa gravem sonitum dedit aerea cuspis. Sensitque , exhorruitque Ajax, miranda deorum Facta videns. belli altitonans cui Iupiter orsa Abrupit penitus 3 praesenti & numine Teucris Annuit ipse decus victoribus. ergo recessit tExtra tela pedem reserens : at Troia pubes . Ignem densa citae magno clamore Carinae, ISO Intulit. indomitis gliscunt incendia flammis , Ac totam involvunt puppim : furit aestus ad auras . Tum vero manibusque semur percussit utrunque, Et trepido has sudit Pelides pectore voces r
424쪽
En agedum , Patrocle , deum genus , arma capesse Ocyus 3 ad naves video nam gliscere flammam . I citus , ante, rates capiant quam prorsus, ct omnem Eripiant Grajis reditum . Celer myus arma Indue tu i pubem ipse Vocans in praelia cogam.
Sic ait: ille autem dictis parere sodalis,
Atque armis cingi totus festinat alienis. Principio suris ocreas ingentibus aptat, Aurea multiplici nectit quas fibula morsu 3Pectora dehinc circum varium thoraca, micantem Sideris in morem, magni gestamen Achillei; Dehinc humeris ensem aeratum suspendit, habebat Quem vagina ardens claris argentea bullis ;Sustulit hinc laeva scutum impenetrabile , magno Amplum orbe 3 atque caput galea contexit equinis ornata in speciem setis , motisque superne Horrendum cristis nutanti corripit inde Apta suis manibus bellator tela i reliquit
Aeacidae magni ex armis unam omnibus hastam, Fraxineam , ingentem, nodoso robore & amplo Aere graVem, nemo ex omni quam pube valebat Grajugenum vibrare, unus vibrabat Achilles.
Peliaco senior quondam hanc de vertice Chiron A ttulerat Peleo , munus latale , suturam Heroum genti saeva inter praelia caedem. Tum jubet Automedonta citos subjungere curru Alipedes, socium e coetu quem scilicet omni, Magnanimum post Aeaciden miratus, amabat, Ante alios fidum certamina Martis obire , Hostiles & serre minas, bellique tumultum . Jungit equos curru Automedon, mora nulla, frementes Xanthumque & Balium , quos , miro aequare volucres
425쪽
Cursu aptos ventorum animas, Harpyia Podarge Aerio genuit Zephyro, dum pinguia prata Oceani magnum pascens percursat ad amnem . Pedason his addit, quem Captum duxit Achilles iso Eetioneae vertit cum moenia Thebes, Mortalem, aetherio Cretos at semine cursu Aequantem , currusque simul per bella trahentem . Myrmidonum interea pubem , tentoria celsa Ipse obiens, instansque viris , armabat Achilles . Ac veluti praedae adsuetum genus acre luporum Nacti cornigerum procero Corpore CerUum
Montibus in celsis laniant immania lavit Omnibus ora cruor purum dehinc saeva gregatim Turba ruit simul ad sentem, levibusque liquentem a oo Libat aquam linguis, caedemque eructat 3 at imus Lympharum dulci venter distenditur haustu i Sic magni Aeacidae ad famulum se , robora gentis Myrmidonum, densi agglomerant proceresque ducesque. Milibus in mediis hortator stabat Achilles,
Ipse urgens turmasque equitum , peditumque cohortes.
Quinquaginta citis ad Trojam puppibus olim Venerat Aeacides: in puppi quaque sedebant Quinquaginta viri ; ductores quinque regendae Praepositi pubi , clari virtute fideque aro
Ante aliost magno cunctos fraenabat Achilles Imperio , sceptrique potens , ct maximus armis. Primum agmen vario insignis thorace coercet
Sperchii proles generosa, Menesthius , amnis νFilia quem Pelei peperit Polydora perenni Sperchio , mulier divo conjuncta cubili; Dictus at est soboles Bori Periereos, olli Nupta palam suerat quod magnis non sine donis
426쪽
Regia divinos virgo clam passa hymenaeos. Agmen deinde aliud ducit Mavortius heros Audax Eudorus . Phylantias hunc Polymela , Pulchros docta choros pulchre ductare, creavit , Mista deo mulier . magnae , Cyllenius illam, Solemnem sermosa chorum dum sorte Dianae Concelebrat cantu indulgens, conspexit, & arsit Conspectam 3 celsumque adiens penetrale , puellae Congreditur furtim i proles hinc obtigit olli Eudorus , cursu pernix , ct viribus audax . Quem postquam lucis vitalem eduxit in auram Mitis, adest duris quae partubus, Ilithyia ;Matrem, dona serens ingentia, sortis Echecleus Actorides nuptam ad sedes abduxit avitas 3 Eudorum at senior Phylas nutrivit, & omni Educens fovit studio , carique parentis Egregie partes implevit sedulus omnes . Τertius agmen agit Pisander maximus armis Maemalides, hasta ante alios praestantior omnes Myrmidonas, socio excepto pernicis Achillei Agminis at senior Phoenix agitator equorum Ductor erat quarti . quintum dux agmen agebat Alcimedon , Clari Laerceos inclyta proles . Ilos rite ordinibus certis discrevit, & omnes Instruxit bello Aeacides, vulgusque ducesque Τum gravibus mandata dedit non mollia verbis: Myrmidones, meminisse decet nunC plena minarum Dicta , diu quae , me irato , jactastis ad altas Dardaniam in gentem puppes 3 me quisque morantem Talibus assidue culpantes plurima verbis. Dure animi Pelida , parens te selle, meraque Bile aluit, saevum, immitem , qui multa rogatus
427쪽
Nil audis, sociosque tenes in puppibus usque
Invitos . patriae saltem , quod restat, eamus Indecores ad tecta domus , demusque vocatis Retro vela notis 3 animo quando incidit istaec, Atque tibi atque tuis male noxia civibus , ira . Haec saepe in coetu jactastis . nunc opus ingens Martis adest eupidis . nunc vestrum promite robur In Teucros, placitamque alacres invadite pugnam . Sic ait i atque virum succendit corda furore . Arctius hi densant, audito rege , Catervas . 26o Ac veluti celsas cum vir sibi construit aedes, Aptans saxa manu, jungensque in pariete , flanti Usquam per rimas pateat ne semita vento rSic densi galeas junxero , atque aerea scuta . Fulcibant clypei clypeos , galeaeque micantes Consertim haerebant galeis , densusque viro vir 3 In conis & pulchra comantes mutua sese
Tangebant, moto nutantes vertice, cristae .
Sic illi denso stabant pone agmine I raptim
Ante viri duo se cingebant sortibus armis, aro Patrociusque ac Automedon , saevo aere parati Unanimes prae Myrmidonum pugnare phalange . Ad sua festino tum se tentoria gressu Magnanimus tulit Aeacides, arcamque reclusit, Pulchram, daedaleam , gnato quam serre carina In celeri dederat quondam Thetis, ac dea totam Complerat tunicis, laenisque arcentibus aurae Frigora , villosisque tapetibus . heic patera olli, Artis opus mirae , penitus conclusa jacebat 3 Nemo virum admorat cui labrum servida potans a8o
Vina , deo nulli qua rex libare solebat Lenaeum laticem, dempto Iove. prompsit ab alta
428쪽
Hanc latebra educens, ac primum sulfure puro , Post liquida purgavit aqua 3 dehinc abluit ambas Rite manus, vinumque hausit, septoque decenter Constitit in medio, tum vina liquentia supplex Fudit suspiciens caelum , superumque parentem Haud latuit , tales dum promit pectore voces: O rex , Dodonee, Pelasgice , Iupiter , altas Dodonae procul hinc silvas ac frigida servans Duro saxa gelu 3 Selli, gens horrida cultu, Quem circa vates habitant, pedibusque seruntur
Illotis , nudaque cubant tellure precantem
Siquando audisti me, Iupiter, & mihi laudem
Atque decus, damnum at Grajis clademque tulisti
Huic etiam facilis , genitor, nunc annue UOto .
Ipse quidem ad naves maneo, sed caeca sodalem Ecce meum belli mitto in discrimina, turmas Myrmidonum & pariter . decus illi, Jupiter , oro , Annue victori, altitonans . tu pectore in alto Corda viro inflamma praesens, afflaque vigorem Indomitum , noscatque Hector pugnare minister An meus S solus sciat audax; an manus olli , Ardeat ad caedes modo tunc furiata , laborem Ipse quoque ac duri subeo cum praelia Martis. Verum idem , Argiva cum belli a classe tumultum Depulerit victor, violatus vulnere nullo Fac redeat, queis nunc fulget, conspectus in armis, Belligeram ct secum pubem haec in castra reducat . Talibus orantem divum pater atque hominum rex Audiit, ac magni partem succedere voti Annuit, ast aliam voti partem abnuit idem . Ut belli a socia prohiberet classe tumultum , Annuiti ad naves ut sospes deinde rediret,
429쪽
Abnuit, inque auras vocem dispersit inanes . Pelides , postquam suditque liquentia vina , Oravitque Iovem , ingressus tentoria , sacram Arca iterum inclusit pateram, progressus S extra , Constitit ante seres , cupidus certamine Martis Implicitos duro Troas Danaosque tueri . 32ci Interea socii cum magnanimo Patroclo Ibant, ardentes animis invadere pugnam , Crabronum & ritu se protinus effundebant. Crabronum , insipiens puerorum turba lacessit
Quos subter tellure, seditque cubilia ad ipsam
Caeca viam 3 multisque malum commune procaci Stulta parat ludo di propter nam serte viator Dum meat, ignarus trepidos commovit, at illi Erumpunt animis ingentibus, ac lare pugnant Pro patrio, sedesque suas, gnatosque tuentur. o
Myrmidones bello instructi , non segnius , altis Navibus effusi , certatim in bella ruebant. Clamor inexstinctus serit aurea sidera . magna Voce Menetiades sectos hortatur , ct urget i
Myrmidones, socii Pelidae sortis Achillei,
Este viri, atque animos validasque expromite vires. Nunc decus eximium regi laudemque paremus, Qui Danaos virtute omnes & viribus anteit, Atque habet egregios Martem conserre ministros. Ipse suam 'agnoscat noxam nunc major Atrides, 3 o Primum Grajugenum quod nullo affecit honore . Sic ait 3 ac verbis incendit corda virorum . Ergo ruunt densi , in Teucrosi circum undique puppes Horrendum sonueret este sublatus ad astra
It clamor Danaum , vasto fremit aura tumultu.
At Troum, postquam prolem videre Meneri
430쪽
Belligeram , famulumque una , sulvo aere Coruseos , Turbatique animi subito, motaeque phalanges. Quippe iras posuisse truces , ct rursus amico Sese animo dium sociis junxisse putabant Peliden , trepidoque obiens Circum omnia visu , Quisque fuga optabat supremam evadere cladem. Primus ibi ante omnes hastam Patroclus ahenam Torsit in adversos , ingens ubi turba fremebat
Protesilaeam circum condensa carinam . 3so Certa volat, dextrumque humerum transverberat hasta
Pyraechmae , sortes qui Paeonas ex Amydone Duxerat & pulchris , quos irrigat Axius , arvis . Concidit , ac terram resupino corpore pressit Ille gemensi socii circum sugere ue perempto Nam duce , praestabat cunctos qui Marte seroci Paeonas, eximius late conterruit omnes Patroclus , repulitque altis a puppibus; ignem Et dirum exstinxit: navis semusta relicta est Illic , turba Phrygum trepidabat versa tumultu Ingenti i Danai instabant formidine captis, Per curvas vasto effusi clamore carinas. Ac veluti montis cum celse a vertice, lucem Ille ciens subitam , nubes, nimbosque deum rex
Dimovit; saltus apparent, ae juga late , Diffusoque aperit caelo se fulgidus aetheri Sic , Danai curvis a puppibus igne repulse,
Exiguam nacti requiem curae atque laborum , Nondum etiam pugna , sedato Marte , soluti Troes enim nondum pulsi orandi agmine verse Terga fugae dederant, sed, Graium urgente caterva,
