Homeri Ilias Latinis versibus expressa a Raymundo Cunichio Ragusino ..

발행: 1776년

분량: 663페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

Ictus enim fuerat vir bello haud sutilis inter Myrmidonas, prognatus Agacleo, dius Epigeus. Budet quondam qui moenia pulchra tenebat Regnator i profugus sorti sed fratre perempto, Τhetidis & magni supplex ad limina Pelei Se tulit; ac tecto exceptus , dehinc missus Achilli est

Magnanimo comes Iliacas bellator ad oras. Huic, dextram ad corpus dum sera exsangue, molari Hector percussit faxo caput: omne quod intra

Dississum est penitus praedura in casside at ille

Planxit pronus humum. mors circumsusa jacentem Obruit, atque animum tristes detrusit ad umbras. Indoluit cari Patroclus morte sodalis ψ o ε' , , Perque aciem primam riui efferus . ille cito par

Accipitri , qui cornices, sturnosve frequentes

Involat, aC magno sequitur clangore per auras. Haud secus acer equis i Troas, Patrocle, ruebas

In medios , immane fremens ob lanus amici. Hic subito adveniens satum Ithaemeneo Sthenelaum Perculit ingenti saxo, validamque resolvit Cervicem, & geminos discidit vulnere nervos'. Turbatis sugere animis S Troes & Hector. ' Magna volat valido quam longe missa lacerto Hasta viri, ostentat seu cum sua robora ludum Exercens, bello seu cum petit eminus hostem νTam longe Argivos Teucri fugere tumultu λ . Ingenti at Glaucus Lyciae dux pubis acuto Convertit, clamore fugam , sortemque Bathyclea . Chalconis prolem stravit, domus Hellade in alta r - . Cui suit , atque opibus, censu & praedivite selix Inter Myrmidonas florebat . Glaucus ahena , ἰCui medium pectus serit hasta , terga prementem

442쪽

LIB. SEXTUS DECIM.

Aggrediens subito, conversa fronte i stagorem Ille dedit terrae afflictus. doluere peremptum Argivit Troes laetati, morte jacebat Quod domitus sortis bellator. nec mora , Corpus Circum Dardanidae steterunt denso agmine : GrajiSed patriae memores virtutis , tela serebant Obvia in adversos recta . serit heic bonus hasta Meriones, tectum galeae selido caput aere, Laogonum, praestantem animis quem dius Onetor

Progenuit; Iovis Idaei qui sacra sacerdos

Curabat , populo cultus Ceu numen ab omni . Huic aurem subter malamque infixit acutum, Meriones telum 3 membris effusa cadenti Est anima , horrendaeque virum texere tenebrae.

Aere gravem Aeneas intorsit protinus hastam Merionen Contra, sperans contigere ferro Posse virum , clypeo tectus dum promovet audax Ulterius gressum . veniens telum citus ille Providit, flexitque artus , pectusque repente Pronum acclinavit terrae : post terga virenti Hasta solo defixa, extrema in parte tremebat,

Vis dum exstincta omnis penitus. spe lusus inani Aeneas doluit, valido vibrata lacerto Cuspis humum frustra cata quod fixerat ictu; Atque has irato sudit de pectore voces: Merione, egregius quanquam scis flectere membra Saltator, mea si tetigisset te modo paullum Hasta , leves saltus ilexusque oblitus, inerti

Corpore stratus humi jacuisses tempus in omne . Meriones contra sortis cui talia reddit , Aenea, quanquam praestanti es robore , pronum Haud tamen est omnes tibi leto sternere, contra Homer. P. OII. D d d

443쪽

Qui te cunque viri veniunt, nam semine cretus 'Mortali es certe mortalis. quem mihi serro Contigat medium si quando figere acuto, Armipotens , laetusque tua vi quamlibet, Omo Immani moriens animam dabis , at mihi laudem . Haec fantem increpuit Patrocius: Verba per auras,

ygregius bello , frustra quid 'inania jactas ,

Merionet veriti nec enim mala jurgia Troes Exstinctum linquent, o dulcis amice, cadaver, Ante , petat moribundo aliquis quam corpore terram.

Bella manu peragi par est , consultaque verbis , Nunc pugnare , decet, non dictis addere dicta . Haec fatus, praeit ipse , subit post Martius heros. Ac veluti , densi agricolae cum dura bipenni Robora succidunt certatim in valle reducta a, Auditur longe vastus fragor i haud secus illic

Aeraque , taurorumque obstantia terga sonabant

Ensibus , atque hastis pulsata micantibus . ibat 784 Usque stagor superas longe a tellure sub auras.

Jamque adeo nemo agnosset Sarpedona dium Mente vir observans solerti r totus ad imos Nanque pedes heros a summo vertice , nigro

Pulvere tectus erat, telisque, atroque cruore .

Hi sese dehso miscebant agmine corpus Ad gelidum . quales verno se tempore muscae Arguto in caulis densant miscentque susurro, Affusae ad mulctram, laistis curii plena liquore Vasa madent niveo di talis se plurima regis Iso Ad Lycii stratum glomerabat turba cadaver. Jupiter interea duro a certamine nusquam Lumina vertebat sulgentia, semper & acrem Contemplans pugnam , volvens S mente sub alta

444쪽

LIB. SEXTUS DECIM.

Plurima Patrocli secum de caede, putansque Hoc animor Hectorea num vi domet aequus S ipsum Protinus heic , dium juxta Sarpedona, & armis

Exuat, incolumen servans an longius, atram Augeat aerumnam multis , durumque laborem .

Haec tandem sedit menti sententia , sortis 8oo Pelidae ut famulus rursum Troasque sugaret Hectoraque ad muros, palantiaque agmina caedens Bellator , multos tristi demitteret Orco . Ergo Priamidae pectus tremefactaque turbat Corda , metum inspirans . currum celer insilit Hector, Et fugit , ac socios hortatur, tuta capessant , Extremam ct vitent cladem . nam senserat alti Ille Iovis geminas flecti in Contraria lances . Ipsi etiam cessere loco , trepidamque repente Corripuere fugam Lycii , turbataque mens est 3io Omnibus , immani perfossum pectora telo Ut regem attoniti viderunt caede jacentem In media dejecta super nam multa virorum Corpora procubuere horrenda strage , deum rex 'Ut saevam intendit duro certamine pugnam . Graji ergo , arrepto Sarpedone , pulchra trahebant Arma humeris , gravia , aere micantia r quae procul inde

Ferre Menetiades socios ad litora jussit. Interea his Phoebum compellat Iupiter ultro: Ocyus i , vacuas delabere , Pboebe , per auras Sao

Iliacum ad litus , mediaque e caede , volantum Telorum & nimbo carum Sarpedona longe . iΤolle celer , nigrum concreti rite cruorem

Vulneris abstergens 3 vivoque in flumine corpus Ablue , ct ambrosia perdue; dehinc indue Veste. . Augusta , atque citis portandum trade gemellis iv. 67I. D d d a So-

445쪽

Somnoque S Leto . sublatum ditibus illi Deponent Lyciae in populis; ubi lanus amici Eximio solvent juveni, carique propinqui,

Ac tumulum ingentem statuent , tumuloque columnam 83o Imponent, vita casses quae dona sequuntur.

Jupiter haec; patri non segnis paret Apollo Inque gravem Idaeo descendit vertice pugnam. Continuo e mediis tollit Sarpedona telis , Ablatum & longe puris in flumine lymphis Abluit , ambrosiae perductum S rore linquentis Induit augustae claro velamine vestis, Fratribus hinc geminis Somno Letoque serendum Dat patrias longe ad sedes. hi jussa capessunt , Et juvenem in Lyciae deponunt pinguibus oris . 8 o Interea Patroclus , equos hortatus , ct acrem Automedonta , gravis Troas Lyciosque premebat Usque sequens; tristemque sibi cladem intulit ipse , Demensi magnanimi nam si praecepta sodalis Haud foret oblitus, fatum vitasset acerbum :Sed magni nutus vincit Jovis orsa virorum omnia; qui sortemque fugat, palmaque potiris Laudem adimit, quamvis in praelia civerit ipse. Is tum S Patroclo concussit fraena serenti, Atque animi laxas permisit laevus habenas . 8so Quem primum, quem tu leto, Patrocle, dedisti Postremum, adversi cum di te ad fata vocabant e Adrestum primo incursu, Autonoumque, & Echeclum Et Perimum Megaden, ct Epistora cum Menalippo Dejicit, inde Elasumque, & Mulion, atque Pylarten. Hos leto dedit: ast alii passim, agmine verse , Diffugere, runtque effuse ad moenia cursu. Tunc adeo Trojam cepissent dira furentis

446쪽

LIB. SEXTUS DECIM. Actoridae manibus Graji i sed Phoebus A pollo

Constiterat celsa in turri, clademque parabat 36o Patroclo, ac Priamum auxilio Troasque levabat.

Ter muri flexum assiluit sertissimus heros, Ter clypeum ipse manu valida percussit Apollo

Retro pulsum abigens . at quarto evadere nisu Conantem , Contraque ruentem, torvus acerba Increpuit voce arcitenens , ac talibus infit:

Quo, Patrocle , ruis p nec te, nec Achillea qui te Fortior est multo , multo S generosior , urbem Troum belligerae fas est evertere gentis. Haec Phoebus: muro absiluit conterritus ille, seto Tela dei metuens longe jaculantis, S iras. Ast Hector bijuges Scaeae prope limina Portae Sistit equos 3 anceps ct secum versat, an hostem Irruat in medium sese audax, tuta subire Anne suos jubeat murorum septa gregatim. Haec dubio secum volventi pectore, Phoebus Adstitit, ille bonum bello, viridemque juventa Asion assimulans, Hecubae statrem, atque Dymantis Prolem, Sangarii ad ripam qui fluminis almos Incoluit Phrygiae campos & pinguia rura . 88o Huic similis dium alloquitur sic Hectora Phoebus Nam quid iners cessas, Hectore certamina pugnae Quid refugis p certe non te decet. O utinam te, Quanto deteriori sum, tanto sortior essem iNon impune sint vitanti praelia & hostem . Verum age, Patroclo adversos immitte jugales, Morte virum siqua sternas, laudemque decusque Det tibi, Trojumias praesens qui sta vat , Apollo. His postquam assatus regem, per tela, laborem Perque virum abscessit medium deus. Hector at hostes δoo

447쪽

3OS HOMERI ILIAD os

Cebrionen jubet in medios impellere saevo Admonitos flagro bijugos. iratus Achaeam Ingreditur Phoebus turbam, Gajisque tumultum Ingentem , Teucrisque decus parat Ocyus ingens . Hector praecipiti curru volat arduus 3 ullum Nec Danaum morti dignatur sternere ε, solum Axe Menetiaden volucri petit. haud minus ille , Hunc ubi conspexit venientem, desilit alto In terram e curru; Iaeva hastam cuspide acuta Gestat, saxum albens , solidum , rude, suffiitit alte ooo Dextra heros, toto ct connixus corpore , misit Hectoreum in corpus; nec longe ablusit 3 inanes Horrendum frustra nec telum fugit in auras. Hectoris aurigam vasto nam perculit ictu Cebrionen , Priamo regi quem serva Crearat. Huic, dum lora manu tractat, defixus in ipsa est Fronte lapis , stegitque irrumpens subdita utrique Ossa supercilio i dejecti pulvere in atro Ipsos ante pedes oculi jacuere Cruenti. Ille, velut ponti subeunt qui Caerula, pronus 9 Io

In Caput e Curru terram petit: ossaque S artus

Vita fugit. quem sic ditas irrisit amaris Patroclus t Proh quam levis est loquam se jacit apte

In caput hic certe piscosi per Vada ponti l . . Ostrea vestigans multos satiare queat vir , Desiliens celsa, vel cum furit unda, carina, In campum qualis nunc desilit . . euge t venuste Ipsi etiam saliunt inverso, Corpore Troes. Haec ubi sic satus, celeri pede turbidus ibat Cebrionen supra . qualis leo cui stabula alta . . . . Paci Vastanti ferro confixum pectus adacto est , Attulla exitium cui virtust talis adibas

448쪽

LIR SEXTUS DECIM.

Cebrionen , Patrocle , audax t nec segnius Flector Desiluit curru saevis horrendus in armis . Illi Cebrionae duram de corpore pugnam Invadunt. gemini quales in monte leones, Impasti, dirumque frementes, Corpore magno in cervae horrendum rixantur : tristia tales Patrociusque Menetiades, & Martius Hector Praelia contulerant de corpore Cebrionat ;Alter & alterius vibranti cominus hasta Bellator medium cupiebat figere pectus. Exanimum capite arripuit validaque tenebat Fratrem dextra Hector : contra Patroclus at audax Arripuitque pedem assiliens, ad seque trahebat . Interea circum duro certamine Troum Ac Danaum pubes omni pugnabat opum vi. Quales adversi certant in saltubus olim Montanis Eurusque Notusque evertere silvam Ingentem, fagusque , ct duro cortice cornus, s 4o Fraxinus & nutans immani turbine, longis Mutua confligunt ramis , fitaque fragorem Robore dant late horrendum 3 nemus omne remugit et Tales hinc Graji, pubes hinc Dardana pugnant Urgenturque , urgentque t neque his fuga nota , nec illis. Stabant multa solo defixa hastilia circa Cebrionen , pulsae nervo ct stridente sagittae :Multa, manu valida contorta , immania saxa Pugnantum clypeos pulsabant . ille jacebat , Ingens ingenti spatio porrectus , in atro pso Τurbine pulvereae nubis, currusque volucres Atque agiles flexus bellantum oblitus equorum. Ac dum sol medium scandebat celsus Olympum, Hinc atque hinc denso volitabant aerea nimbo P. 778. Te-

449쪽

Tela sed occiduas cursum ut sol flexit ad undas, Trojanam Graji tandem solvere phalangem 3

Cebrionen telis ad se traxere cruentum E mediis , medioque tumultu 3 ct pulchra tulere, Certatim detracta humeris ingentibus, arma . Interea ruit in Teucros Patroclus , ct instat usici Horrendum clamans, Marti par . ter citus agmen, Irruit In medium, ter stravit morte novenos Ille viros . quarto at cum te , Patrocle , procellae

Asimilem densos misisti sortis in hostes,

Tunc misero niger extremi se terminus aevi

Ostendit . pugna in tristi nam Phoebus Apollo

Occurrit subito , numen grave . Martius heros Pugnantum in cuneis nequaquam agnovit euntem .

Septus enim densa veniebat nube . propinquus Hic stetit, aversi & dextra dorsumque humerosque pro Perculit ingenti. subita vertigine rapti Circum oculi , summoque excussa est vertice cassis , Longa , Corusca , Viro , rapidoque sub ungue frementum Cornipedum insonuit; foedataque Crista cruento est Pulvere . foedari sulgentem S densa comantem Ante nefas fuerat praeclaram cassida , suetam Divinumque Caput magni , pulchramque tueri Pelidae frontem : tunc Iupiter aequus eandem Priamidae gestare dedit, largitus honorem Eximium , brevis ad metas quod Venerat aevi. . s8o Fracta etiam in manibus Patrocli tota minutim est Hasta gravis , praedura, ingens, praefixa corusco Aere , solo cecidit clypeus, loroque revinctus Rite habili , atque viri talos protentus ad imos Loricam ct solvit magno Iove natus Apollo ipse manu : at mentem juveni stupor occupat. artus

450쪽

Contremuere omnes , resilutaque membra. dolore Amens , attonitusque animi stetit: OCyus ergo

Cunctantis dorso infixit vir Dardanus hastam, Panthoides Euphorbus; erat qui clarus in omni Aequaevae pubis numero, tractare vel arma , Vel currus agitare leves per praelia , cursu Vel pernice pedum volucres praevertere ventos.

Hic bellum petiit qua primum luce , sub armis

Discere militiam exorsiis , hi Mena virorum Corpora bellator curru dejecit ab alto . Qui telum , Patrocle, tibi tunc primus adegit, Vulnere nec stratum domuit tamen ; at celer hastam Fraxineam ad sese rapuit , fugitque suorum

Τerritus in turbam , nudum nec cernere Contra est ,

Atque manere ausus saevae inter praelia pugnae . Patroclus , plagaque dei consectus, ct alto Vulnere , Cedebat retro , sociumque serebat , Essugeret siqua mortem, se tardus ad agmen. Quem simul ac vidit languentem , ct cuspide corpus Persessum, ad caros vestigia ferre sodales, Continuo per densa virum volat igneus Hector

Agmina , ct assistens propior, defixit in ite

Cominus aerata praefixum cuspide robur , Exegitque premens per dorsum: concidit ingens Ille solo , luctuque omnes turbavit Achivos. Ut leo cum fulvus praestantem viribus olim Sternit aprum pugna victum, certamina parvo Magna ineunt siquando ambo de sente, frementes Dirum animis, cupidusque sitim restinguere uterque t Multa Patroclum sic noum caede superbum Priamides , hasta consessum cominus, Hector Fudit humi, vitam eripiens; idemque perempto

SEARCH

MENU NAVIGATION