Institutiones juris canonici in varios tractatus divisae auctore D. Bouix Tractatus De Parocho ubi et de vicariis parochialibus, necnon monialium, militum et xenodochiorum cappellanis

발행: 1855년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

PARA PRIMA.

revera exercet proprio suo nomine : ergo improprie dumtaxat dicitur vicarius; in re autem est verus parochus. Iam Vero plures constitui posse ejusmodi vicarios curatos, remanente penes primitivum parochum habituali solummodo cura, in consesso est npud omnes : cum ergo ejusmodi vicarii veri sint parochi, plures tu una parochia constitui veros parochos essentiae parochiatus non adversatur. His vero perpensis, ita concludendum videtur : i' si agatur de essentia par hiatus, huic non adversari pluralitatem parochorum in una eademque parochia; 2' si quaestio sit an de facto per universales Ecclesiae leges pluralitas haec interdicta suerit, rem non omnino liquere; 3' si pluralitas haec de juro communi interdicta censenda sit. prohibitionem illam intelligendam esse tanquam regulam generalem , certis de causis exceptionibus obnoxiam; non autem eo sensu quod intrinsece et semper malum Sit atque corruptela dicta pluralitas; 4' si quperatur, num ordinarie mctos e pediat unicum priefici unicuique parochiae rectorem, asstr-mative esse respondendum.

PERPETUITAS NON EST DE ESSENTIA PAROCHIATUS, SEU NON REQUIRITUR ET QUIS SIT VERE PAROCHUS.

Etenim essentialiter requireretur vel ratione ossicii, vel ratione benescii : atqui neutrum dici potest.

Non essentialiter requiritur perpetuitas ratione paroelii alia ossicit.

Praenotanda. - l' Perpetuum intelligitur ossicium, quod Semel alicui commissum, nequit ab co retrahi, nisi judicialiterct ex causis in jure determinatis; 2' e contra dicitur monuale, Diotiirco by Gorale

212쪽

TRACTATUS DE PAROCHO.

seu amovi bile, vel etiam revocabile ad nutum, quando ad ambitrium superioris, vel alterius id jus habentis, potest ossicium alicui eommissum ab eo retrahi, absque judicii forma, et vel sine causa, vel saltem ex causa qualicumque rationabili, etiam non expressa in jure; 3' hic porro solvenda venit quaestio. utrum parochiale ossicium ex natura sua debeat esse dicto SenSu perpetuum, an vero dari possit verus parochus, etsi ad nutum ab ossicio revocabilis.

PROPOSITIO. - Parochus, attenta ipsius ollicii essentia, tam potest esse ad nutum revocabilis quam perpetuus. - Nam tota

ratio paroclii alis ossicii in eo stat, ut quis exercendam habeat animarum curam , ex obligatione et nomine proprio, quoad certum aliquem dioecesis populum, qui Vicissim ab eo Sacramenta reeipere teneatur : atqui omnia haec requisita optime stant etiamsi parochus sit ad nutum revoeabilis: nam presbyter quamvis deputetur ad beneplacitum Episcopi, seu ad nutum revocabilis, potest vere deputari ad exercendam curam apud aliquem populum, et quidem ex obligatione et proprio nomine. et ita ut simul obligetur hic populus ad illum presbyterum tanquam Proprium suum parochum recurrere. Quod ita per se patet ut nulla probatione indigeat. Unde qualitas haec pedipetuitatis seu manualitatis, est ossicii parochialis essentiae omnino accidentalis et extrinseca; ac proinde parochus ad nutum revoeabilis tam vere est parochus, quam in perpetuum deputatus. Hinc quoties a Sacra Congregatione Concilii quaesitum est, num obligationesque de jure parochis incumbunt.

censeantur etiam astringere curatos ad nutum revocabiles. responsum est assirmative, modo isti curati proprio nomine curam actualem exercendam habeant, et cura haec aetvalis

non resideat penes alterum, cujus sint dumtaxat vicarii. Et Sic multoties responsum est, eos teneri ad residentiam, et ad offerendum sacrificium pro populo, non minus ac si forent perpetui s vide id passim in Thesauro resolutionum) Objicies l'. - Est de ratione parochiatus, ut sit ossicium pastoris : atqui pastor debet cognoscere oves Suas, quod recte Di iii od by Cooste

213쪽

PABS PRIMA.

non fueredet nisi sit in ossicio perpetuus; ergo espoudeo i 'parochum non esse pastorem in stricto senSu, prout supra probatum est. Verus quippe pastor cujuslibet parochiae est Episcopus; et huic proprie incumbit ossietum cognoscendi oves sura, ut eis de opportuna cura providere queat, per se vel per alios. Respondeo 2' posse a parocho, etsi amovibili, suffcienter dignosci parochianos : nam ex eo quod alicujus dice-eesis parochi sint amovibiles, non necessario sequitur eos de laeto frequentibus revocationibus et mutationibus exagitari. Cum enim id nocivum foret et ossicio Episcopi eontrarium, inter ordinarie contingentia poni non debet; sed e contra

Supponendum est, ejusmodi revocationes nonnisi ob majorem parochiarum utilitatem ordinarie obventuras. Adde, si quando secus accidat, et nociva parochiae vel etiam parocho, atque irrationabilis revocatio probari queat, putare nonnullos non deesse tunc recursum ad superiorem, quo actus Episcopi corrigatur, ut infra exponetur. Hinc nequaquam aestimandum est, ex conditione revocabilitatis praepediri parochos, quominus paroehi alios suos Suffcienter cognoscant.

Objicies 2'. - Parochus est sponsus parochiae; et de ratione spiritualis matrimonii est ut sit perpetuum seu indissolubile. - Bespondeo 1 ' parochis stricto sensu non competere Sponsorum quoad parochias suas titulum. Proprium id Episcopis supra vindicavimus. Respondeo 2' si valeret objectio, neque possent par hi pm libitu parochias suas resignare et deserere, Sicut Episcopus nunquam potest pmpria voluntate ecclesiam suam dimittere; quod tamen omnino falsum est. Praemissas objectiones ex nomine pastoris et sponsi parochistribui solito, confutat Pignatelli tomo 9, eonsuli. i 43, n. 24 in hunc modum : a Quod dicitur curatos esse sponsos EccleSiae, a patres et pastorea populi, ideoque debere esse perpetuo u facile evitatur, consideraudo quod haec proprie couveniuntu Episcopis, qui vere sunt animarum pastores ut pinatu canon Ouamvis P, q. i; caput res pro deffetu, de ειαι. ἰα concilium Tridentinum capite l, sessionis 6, de Ref.; Bar-Diuiti co by Cooste

214쪽

TRACTATUS DE PABOCHO.

et hosa...ὶ : iis enim oves peculiariter suerunt demandatae,u animarumque cura ipsis principalius incumbit. Unde et u Episcopus dicitur curatus ecclesiarum Suae dioeceSila..., etu tota dioecesis dieitur parochia Episcopi ... IpSi Veri Patres ...u verique Sunt Ecclesiae Sponsi. . . Ad hoe significandum desertu annulum. Minus autem proprie haec conveniunt parochis inu ferioribus ...; nullo autem modo curatis hisce amovi bilibus. v Addit ibidem Pignatellus curatos illos amovi biles non possevere curatos diei; atque non paucos in hunc sensum auctores citat : ego vero non video quomodo veri curati non sint, etsi amovi biles, ii quibus animarum cura proprio nomine exercenda committitur.

Neque essentialiter requiritur perpetuitas ratione beneficii.

Ideo quilibet parochus esset necessario perpetuus ratione beneficii, quia non posset quis constitui Verus parochus, nisi simul ei conferretur aliquod beneficium, et nisi illud beneficium foret perpetuum, ita ut nempe eo privari non posset parochus sine judicio et ex certis in jure determinatis causis: atqui potest quis verus esse parochus absque ullo ipsi collato beneficio; et etiamsi requireretur aliquod beneficium potest illud beneficium esse manuale seu ad nutum revocabile : quod antequam probemus, communiter receptam de beneficiis notionem breviter praemittimus. i' Beneficium definiri solet, jus perpetuum percipiendi fruetus eae bonis Melesiae, ratione spiritualis o cii, auctoritate Gol

siastica eonstitutum vide Leuronium, initio sui Fori beneflcialis . Dnm autem in hac definitione dicitur jus perpetuum, quomodo illa vox perpetuum intelligenda sit, sic explicat citatus auctor: a Respondeo l' eam perpetuitatem intelligi, requiri et u sussicere ad rationem beneficii, quae inest ipsi huic juri seu

215쪽

a tiei constitutum, manet semper. Ita ut sublatum ab uno u sive voluntate superioris, sive per mortem pOMessoris, non η pereat, sed vacet, remaneatque alteri conserendum : secusa ac contingit in pensione, quae cum pensionario extinguitur,u et vel hinc rationem beneficii non habet. Respondeo 2' :a beneficium, prout in jure canonico et communius accipitur u hoc nomen, eme et dici per petuum, quia non tantum in Se, et modo jam explicato, sed simul etiam in benesciato, quan-κ tum est ex se, perpetuatur, dum ei non datur ad tempus, et sed in titulum perpetuum . . Atque ita jam beneficia mam au lia, etsi priori modo in se perpetua, quia tamen ex se nonu perpetuantur quoque in beneficiato, a ratione beneficii coma muniter accepti recedere dicendum erit. B Forum bene ,

t. l, q. 4. in Addit tamen ibidem Leurenius, relicta hac communi beneficii acceptione, verum dari posse beneficium, licet manuale sit, id est non perpetuum quoad beneficiatum, ex speciali aliquo jure, verbi gratia, ex eo quod tale primitus ex sundatione constitutum sit. Quod etiam iterum tradit quaestione 64, ubi ad quaesitum, num qualitas manualitatis insit

beneficiis regularibus omnibus, et e contra absit a saecularibus,

respondet: a Negative : etsi enim beneficia saecularia praesu- et mantur perpetua, quia fere omnia saecularia sunt perpetua; et regularia e contra praesumantur manualia, quia fere omnia a sunt talia; interdum tamen regularia sunt perpetua, et Meu cularia sunt manualia, quia sie constitutum ex fundatione, a vel privilegio apostolico, Vel praescriptione. v Caeteros doctores si adeas, reperies ab omnibus tanquam certum admitti,

dari posse beneficia manvalia: imo tenent beneficia regularia ordinarie esse set in dubio praesumi debereὶ talia. 2' Equidem tradunt etiam communiter beneficia manualia non haberi pro veris beneficiis in quodam proprio et strieto juris sensu; prout inter alios sic exprimit Fagnanus : a Ina materia favorabili, appellatione beneficii includuntur etiam

et beneficia manualia; quae tamen vere et proprie non sunt be- et nescian in caput Ad audientiam, de Reseriptis, n. 1 18 . Alve Disitigod by Cooste

216쪽

206 TRACTATUS DE PAROCHO.

ex eo quod in hoe strictiori sensu nequeant beneficia manualia beneficiorum uomine donari, nequaquam Sequitur ejusmodi ueseia non posse existere; cum e coutra, posse aliquod beneficium, etiam saeculare, et sive simplcx sive etiam curatum, manuale esse ex fundationis lege, vel ex aliquo alio speciali jure, neget uultus. Quibus praenotatis, sit:

PROPORITIO D. - Potest quia verus esis par hus absque

ullo ipsi erilato beneficio. - Nam etiamsi quis nullum benem cium habeat, nihilominus si curam alicubi exerceat ex ossicio et proprio nomine, pro parocho ab omnibus habebitur. Co sistit nempe tota par hiatus ratio in ossicio, non in beneficio :imo beneficium non dicitur curatum et par hiale, nisi quatenus laudatum ad sustentandum curatum seu par hum. Unde si necesso laret conferri beneficium illi qui deputatur in parochum, ea necessitas. ex jure dumtaxat positivo exu geret, non autem ex ipsa parochiatus natura. Sed neque expositivis Ecclesiae legibus requiritur ut cuilibet paroelio bene- fietum aliquod conferatur. Potest enim erigi aliqua ecclesia in parochialem, et ibi deputari verus parochus, quin ullum landatum fuerit in hunc finem beneficium. Exigitur tantum in hujusmodi erectionibus ut honestae parochi sustentationi provideatur per certos aliquos proventus; id est, Vel per po

tionem congruam ex bonis matricis egetesiae erogandam, vel per annuam subventionem a parochianis ex obligatione solvendam, vel alia qualibet ratione, modo certam faciat decentem parochi sustentationem. Imo casum expendens Fagnanus, quo necessaria laret, ob bonum animarum, novae parochiae erectio, et novo parocho pro ideri non posset de convenienti

sustentatione sob egestatem nempe eorum omnium qui de jure contribuere tenerenturi, sic concludit : et Ad extremum, si u neque id fieri possit, et egestate omnes laborent, novus a parochus propriis manibus ex artificio victum sibi quaerata capito Clerieus 1 et 2, 91 distinctionis): et sic dabitur cimus et in quo parochialis ecclesia construi poterit sine dote n in

217쪽

In hoc certe eam daretur verus parochus absque ullo beneficio. PROPOSITIO ID. - Etiamsi non posset quis esse paroehus absque beneficio, non sequeretur requiri beneficium perpetuum, sed suspectet beneficium manuale seu ad nutum revocabile .- Nam beneneti perpetuitas requireretur, vel quia beneficium manuale non foret verum beneficium, vel quia non susseeret verum beneficium, sed requireretur illa verorum benesciornm species quae manualitatem excludit. Atqui neutrum dici potest :1' Falsum est beneficia manualia non osse vera beneficia. Quam conclusionem ex professo tradit Murenius Forum beneticiale, quaestione 84ὶ his verbis: a Num beneficia vere ma- η nualia seu ad nutum removi bilia, sint vere beneficia a Respondeo : praeter ea, et juxta ea, quae dicta sunt capite

praecedente, ad quaestionem 4, de perpetuitate si , diciu pome et esse vere beneficia; dum dicitur, perpetuitatem et illam beneficio ossentialem, non respicere connexionem Sta-α bilem inter beneficium et beneficiatum, sed connexionemu oneris et illius sui ita dicam) emolumenti recompensativi; η quod onus, eorrespondensque ei jus, omnino idem habenta pro tempore obtinentes ea, ac obtinentes caetera beneficia a in perpetuum. v Ex hac Murenii doctrina quam tenentes iam Gareias, Lotteras et alii a Leurenio citati), patet dupliacem distinguendam esse beneficii perpetuitatem: eam nempe quae fundationem respicit, et eam quae opponitur manualitati seu revocationi ad nutum. Prior quidem essentialis est beneficio; ita ut nequaquam verum dici possit beneficium, nilai fundetur in perputuum. Unde, verbi gratia, si quis landaret certos redditus usque ad certum dumtaxat tempus, vel alicui determinatae personae quoad vixerit, solvendos, id pensis foret, non beneficium : et elapso praefixo tempore, seu mortua Persona, non daretur vacatio beneficii, sed pensionis extim

Iam supra transeripsimus quae a Leurenio sub hae quaestioni 4 traduntur.

218쪽

208 TRACTA A DE PAROCHO.ctio. Alvero posterior perpetuitas, quae nempe excludit revocabilitatem ad nutum, essentialis non est ad constituendum verum beneficium. Et revera cum, amoto ad nutum uno beneficiato, vacet beneficium, et possit alteri conserri; et sic iuperpetuum perduret, vel ab aliquo possessum, Vel vacans et conseribile; non est cur pro vero beneficio non habeatur, ut hoc nomine donetur. Quo autem sensu vacare dici possint beneficia etiam manualia, tradit citatus Loureuius ibidem, quaestione 83ὶ : u Ana beneficia manualia dieantur vere vacare, POMintque reia- a gnari Τ - Respondet affirmative Lotteras.., citans pro hoc a praeter Glossam et Rotam, Gongalem. . . E contra sentit Car-κ dinalis de Luca Me Benefletis, discursu 97, n. l8 , cum nouu dentur in titulum, seu titulum non habeant quamvis corra-κ dus dicat posse conserri in titulum, nempe amovi bilemὶ, nouet posse dici vacare et conserri; intelligendo hoc de vacationea vera et propria ad effectus juriis, illum praesertim reserva-u tionis et assectionis; posse nihilominus largo modo dici va-u care per mortem naturalem, Vel civilem, Vel per remO-a tionem. 3 Ex quo patet vacare dici posse benescia etiam manualia, licet non eo peculiari sensu, qui certos quosdam juris essectus secum trahat. 2' Item salsum est ad constituendum verum parochum requiri, non tantum verum beneficium, sed etiam benescium manualitatem excludens. Nam haec exclusio manualitatis requireretnr, vel ob omentiam ossicii parochialis, vel ob essentiam ipsiusmet beneficii quae scilicet non reperiretur in beneficio manuali , vel ex jure positivo : atqui nullum ex his diei

potest : non duo priora, ut modo probavimus : non tertium; siquidem nedum leges ecclesiasticae alicubi decernant, non posse quem eme parochum ut Si inamovi bilem, agnoscunt econtra et supponunt dari posse beneficia curata manualia. Et primo certum est talia esse ordinario boneficia curata regularia, id est, sundata ad sustentandos rectores earum ecclesiarum, quae ex lege sundationis regendae sint por religiosoq. Diqitigod by Corale

219쪽

non per Meculares presbyteros. Cum nempe religiosi strictam obedientiam prosteantur praelato suo, debet is posse subditum suum religiosum pro arbitrio a parochiae regimine amovere, ac proinde eum beneficio huic regimini adnexo privare. Et ideo nisi constet de contrario privilegio apostolico, beneficium quodlibet regulare manuale cenMudum est. Alvero saecularia etiam beneficia curata, esse Vere manuu-lia, si ita cautum sit in laudatione, aut a Sede Apostolica dispoSitum, aut per praescriptionem obtentum, est communis canonistarum doctrina. Id tantum particulare est ejusmodi beneficiis curatis, quando saecularia sunt, ut in dubio, deli eant de jure praesumi perpetua : ex ea nempe ratione, quod Soleant fundari cum ea conditione, ut beneficiatus nequeat eo privari, nisi per viam regularis judicii, et ex causis in jure statutis. Quae conditio quando non exprimitur, de jure Subintelligitur. Et quod de facto exstiterint et hodie dum exstent ejusmodi manualia beneficia, licet curam animarum sibi adnexam habentia, perspectum habebit, qui vel obiter pervolverit Thesaurum resolutionum Merae Constregationis Concilii. Unde revera perpetuitas parochis nequaquam neceMario inhaeret ratione benescii : aliunde nec ratione ossicii : ergo nullo modo. Hallucinantur proinde qui existimant par horum munus perpetuitatem ex eMentia Sua secum trahere. Hallucinantur pariter qui parochos manuales seu ad nutum amovi biles, tanquam quid a juro communi dissonum, vel antiquae disciplinae contrarium reputant. Quod magis patebit ex sequenti capite.

AN CURATORUM A IOVI BILITAR CONTRARIA SIT SACRIS CANONIBUS, AUT BONO ECCLESIAE.

220쪽

TRACTATUR DR PAROCHO.

altera nempe ad nutum ordinariorum. altera ad nutum paroe rum proripalium, id est, capitulorum, monasteriorum, ali rumve hujusmodi, qui curam animarum adnexam habentos vicarium ad illam exereondam deputant, et eum pro natu quo revocant et mutant. Qua praetermissa distinctione. non pauci moderni scriptores Vehementer errarunt, de priori revocahili lato cxistimantes dictum, quod Sacri canones sanxerunt dumtaxat de posteriori; id est de revocabilitate vicarim rum curatorum per capitula, monasteria, etc., Parochorum principalium personam gerentia. Hi ne primo separatim a mus de hac vicariorum curatorum per parochos principales revocabilitate; et concedemus eam revera reperiri a sacris canonibus oppugnatam, et intra eprios limites coarctatam. Tum alteram revocabilitatem, ad nutum nempe Discoporum, ex Pendontes, concludemus eam nec antiquae disciplinae, nec

juri communi ante Hidentinam synodum vigenti, nec Tridentinis sanctionibus, nec etiam seclusis abusibus) occlesiae bono.

advertari.

Revorabilitas ad nulum . quam aliquatenus aversantur eanones, et Periis eoareianili milibus, non est revoeabilitas per Episcopum, sed revoeabilitas vi ariorum eura torum per paroelios priueipales, verbi gratia. per rapitula aut monasteria, quibus

animarum cura adnexa est.

I. Erant olim quam plurimae par hiae monasteriis, capitulis, dignitatibusve, aut pliam mensae ophscopali adnoxae. In iis autem solebat exerceri animarum cura per vicarium : atque is vicarius non tantum eligebatur ot depulabatur a parocho principali, id est, a monasterio, vel capitulo, sed et ab eodem pro arbitrio revocabatur ot mulabatur. Parochiae redditus verbi gratia, decimae, praediorum fructus, etc. in retinebantura capitulo, monasteriove, aut a mensa opiscopali; et vicario ad curam deputato modicum salarium, tanquam mercenario, erogabatur. Id porro tanquam noxium concilia et Romanorum Diqitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION