Gasparis Contareni cardinalis Opera omnia, hactenus excussa, ad omnes philosophie partes, & ad sacram theologiam pertinentia

발행: 1589년

분량: 693페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

1 6 DE HOMO CENTRI Cis

in utraque arnimentatione latio . sDicis in suppositione secunda , quod impossibile est eundem orbem moneri per se i duobus intellectibus, quia idem simplexque corpus duas naturas habere non potest. vide ne haec ratio plurimis necessaria non appareat . Nam cum inferiores intellechis intelligant primum per essentiam primi, quae est in omnibus sicut forma intelligibilis in intellectit intelligente, nihil uidetur oscere, quin intellectis seu anima primi orbis, quae est forma ali rum inferiorum, moueat per se inferiores orbes, siue is motus immediate sit 3 prima anima, siue i propria cuiusque orbis, pro ut formatur il prima, pra sertim cum motus circulares, quemadmodum dicit Philosephus in secundo libro de coelo, non disserant specie, sed tantum numero. pDicis sn tertia seppositione, quod inferior sphaera i superiori non persemouetur, sed per accidens, de quod motus ille est vectio, ad quam in spha tis silis suseit selus contactias, cum nulla si in eis repugnantia Sc contrarietas. Vide ne haec suppositio, nisi aliud addatur, calumniam patiatur. nam secundum sententiam philosophi in libello de motibus animalium, id cpiodmouetur, indiget aliquo quiescente, nam & niti, seu quiescere oportet rem mobilem in eo, d quo motus immediate ad ipsam peruenit, atque etiam praeter hanc quietem extrinseco quodam eget quiescente, cui motor nitatur,nisi in se ipse immobilis suerit ι s ergo sphaera quaepiam inferior moueatur sit, per polos. A. motus uerὁ st in.C. impossbile est meo iudicio quod super eisdem polis vehatur sphaera haec in partem oppostam, verbi gratia in GD. nam in eo motu vectionis secundum nullum ipsius punctium quiescit seu nititur in superiori sphaera. Immd secundum omne punctum in oppostam

partem mouetur. quamobrem puto ego motum hunc vectionis accommodari posse omnibus 'haeris alijs, praeterquam illis orbibus, quos tu ponis, de sepra octauam sphaeram. s mouetur octaua seper polis Zodiaci, dcin quibusdam planetis, ne scilicet vehantur in latitudinem, illi enim duom tus oppositi sent seper eisdem polis. ω tamen inferior orbis veli tur a superiori immediate in partem oppositam illi, ad quam per se mouetur. caeteris Dero accommodari potest meo hidicio. Nam pol; circumducentis octauae sphaerae non sunt siti, polis primi orbis, qui diurno motu movet, sed sibaequinoc ijs; poli irem circitoris, qui proximus est circumducenti, non simi Hsib aequinoctijs, sed sit, coluro superiori, quare alter alterum Vehere potest, cum secundum.polos quiescat in proximo sibi orbe seperiore, a quo vehitur ; at in illis duobus In contrarἰam partem motis, ne inferior planeta, seu sphaera octava moueatur, in latitudinem hoc dici non potest, iit ostendimus. Nollem in xiij. capitulos Irrideres eos, qui dicunt Deum pluuiae causinti te quae subdis de prophetis, ne arguaris impietatis ab illis, qisi omnia in m iam partem accipiunt.

Item reprehendi posset id, quod dicis habitates sit, polis: quibus 'diexul sex mensium, habere certum meridianum. Item

282쪽

DE HOMO CENTRICI s. et i

R Item, quod dicis recedente selei Tropico diminuitur calor, quinimmo augetur propter dispositionem poli. Dicisne orbis planetae a circumducente moueatur in latitudinem simul

cum circitore esse supra planetam orbem contrant tentem. dubitationem habet motus hic contranitentis, nam cum omnis motus circularis sit ci ca centrum, idque intendat motor, is qui circulariter mouet, ut centrum ambiat; motus hic cotranitentis nunquam assequitur quod intendit: nam nunquam centriim ambit motu sto,quin potius retroce)it, ut dicis: hanc enim causam ponis,quod declinationes ab Aequinoctiali minuuntur, praeter motum octauae sphaerae.

B In his qua 'dicis de motu selis, dubitatio est, si poli motus proprii Alis sunt poli eclipticae, cur per motum circitoris set non pellatur modo in Meridiem ab ecliptica modo in Septentrionem mam contranitens nihil ocficere poterit, cum medius circulus circitoris respiciat polos contranitentis,

qui sunt sub aequinoctiis.

In his quae dicta sunt de luna, orbis ille infra lunam positus, cuius pars densior sicut rona lunae obuia in quadratis aspretibus facit lunam maiorem, de nobis propinquiorem uideri, dubitationem habet, cur cum singulis quibusque mensibus soli, aliisque stellis sit obuius,non faciat eandem apparentiam,ac nos fallant quemadmodum luna. In his, quae de Ioue sunt dicta, orbis ille sipremus suppnsitus saturno nec motus Saturni Iouem pertingat, dubitationem habet: na si unius orbis unus item est motus orbis hic unico per se mouetur motu: unus autem motus nouidetur posse officere nisi unico Saturni motu,ne is scilicet Iouem pertingat. Saturnus ueia pluribus mouetur motibus, ut manifestum est, cur ergo alii

motus S1turni praeter illum cui ossicit ille orbis non perueniunt ad Iouem eademque dubitatio est in omnibus aliis planetis.

In motu omnium planetarum,qui retrocedunt ob circitoris motum, dubitatio est,cur per modum circitoris non moueantur in latitudinem tot graiadibus ut minimum, quot retrocedunt, nam cum aequali, & uniformi motu circitor moueatur, ac circunducatur, item a circunducente motu uniformi.

sphaericaque figura sibi omni ex parte aequalis sit, ae eadem: utique circitorta motu suo deberet in latitudinem vehere planetam, eiusque palos, p rr totidem gradus, de amplius, quod eum retrocedere iacit, n im Oroprius planetae motus obstat retrogradationi, motui uero in latus nihil oficit. Dubitatio est in ratione,quam adducis contra eccentricos,inquis. n.qn Uni non aequaliter recederet ab aequinoctiali, in hyeme, cum est in antaptae.& in aestate,cum est in apside:ratio haed calumniam pititur,nam responderet Ptolemaeus, licet sel non aequali spatio recedat,recedit tamen aequa i, Sep oportionali parte circuli, seii sphaerae nim si i centro terrae ad antapsidem protrahatur linea, eaq; semidiameter describat circulii, ite si i centro terrae protrahatur linea ad apsidem,eaq; semidiameter describat circiitu, longe maior

erit hic posterior circulus priore, quares protrahatur linea i centro terrae

u X iiij ad

283쪽

i 1 DElHOMO CENTRICII

ad piinchim prioris circuli, quod est sub aequino 'tali, item ad punctitrii an- Σtapsdis i centro terrae altera linea, in priore circulo, itidem in nosteriore circulo,qiii maior est, si protrahatur linea ad punctiam eius circuli, quod est sub aequinoctiali, &ad punctum apsidis'alteri: utique pars inter duas lineas in priori circulo,qui minor est,est minor, ea quae intercipitur inter duas lineas, in posteriori, Sc maiori circulo, proportionales tamen inter se sitnt, eandem etenim proportionem utraque habet ad situm circulum, quod ratione manifesta probatur . nam si priores duae lineae fuerint protractae ad octauam vL. que sphaeram, & item posteriores duae ad octauam sphaeram, parς meridiani intercepta inter duas priores ab aequinoctiali scilicet& tropico Capricorni, est ritualis portioni Meridiani interceptae inter duas posteriores, ab aequi- a'noctiali inquam & tropico cancri,S hoc uolui Ptolemaeus, cum ci cit,quia utrinque recedit ab aequinoctiali per spatium aequale, id est proportionaletnam cum moueatur velocius versius antapsidem, quam versus apsdem sequi putat Ptolemaeus, quod peragat minus spatium, & iccirco etia quod minus recedat ab aequinoctiali .proportionale tamen est minus illud Dii si maiori. Haec sint, ouae praestare possim ego pro iure amicitiae, quae mihi tectam intercedit; ego inquam qui occupationibus multis detineor, loqui iam quindecim, se amplius annos haec studia intermis, quae nunc penὸ oblita, ut potui in memoriam reuocaui. tu pro tua pueritia in omni disciplinaraim gemere acutius rem Omnem perpendes, dabisque operam, ut hoc opusculum in lucem pro leat nulli calumniae obnoxium. quod ni facilius facias, dicam G iux mihi addenda uiderentur in suppostionibus tuis; nam non vereor ne tecum possm transgredi pudoris terminos. An molns obliquum si peraccidens, an per se in natura, tute hoc considerabis, hoc namque inventioni tuae negotium nullum facit, sed quae magis ossiciunt, sunt ut reor dubitati nes eae.cur scilicet motus superioris planetae non pertinganr inferiorem cur circitor non moueat planetam, in latitudinem per spatium ner quod retrocedit te huiusmodi alia; iccircὁ quamuis ecte.ut reor si prosteris unicum n otum ab uno intellestia primo Se per se esse, te quod intellectus moueat ira tu uniformi, nam diGrmi motu monere non posset, neque etiam diuersse motu, nisi in mobili, uel in motore esset mutatio, maiori etenim nixu. ut ita dicam, molleret cum Velocius citat, quam cum tardius; haec rite silpposita H.sunt; non mihi displicet illud etiam, quod selo contactu superior orbis vetahat inferiorem, cum scilicet polus inferioris vehi potest d stiperibri, vellem tamen illud addi, quod scut solo contactu vehere potest, potest etiam non

vehere, nam cum leuissmae sint si perficies eorum corpolum. connexa ii

serioris se concaua superioris: nihil obstat inseriorem non vehi θ silperiori. vellem itidem aliud addi, causae genus, sinalis inqnam, nam corpora copi stia. ut dicit philosophus in secundo de Coelo, non mouentur i natura tar tiim, sed ab anima.di intellectu qui movet secundium praeconceptum finem, totque motibus. 8e his motibus situm quaeque orbem citat, quot quibusque

attingere queat finem praeconceptum. his addendum puto, id quod dicit A-

284쪽

DE HOMO CENTRICIS. et 3

Α uerroes in duodecimo metaphysicae, quod scilicet motus uniuscuiusque planetae, est sicuti motus Prticularis artis qtiae deseruit motui primi motoris tanquam principi arti, de architectonicae. Haec si quis supposuerit praeter ea, quae tu supponis ex causa finali, poterit soluere dubitationes, quae inuentioni tuae officere possunt; quandoquidem non est necet se superiorem inferiorem vehere, neque secundum omnem partem eodem modo vehere, sed potest in tantum hoc sacere, inquantum ratio finis praeconcepti id exigat. ideoque planetae qui veluti artes quadam particulares sunt inter se diuisae, proprium quaeque finem habentes . non ita se habent, ut superioris motus inseriorem attingat,neque etiam necesse erit ponere contranitentes, neque B deduci poterit quod in latitudinem moueantur per spatium, per quod retrocedunt. Haec ego adderem; verum tu perspicatius totam rem perpendes, mihique rescribes quid sentias, nam vehementer cupio exploratum -i a habere, quid sit sentiendum de his -t I coelestibus motibus.

I. I.

285쪽

HIERONYMUS FRACASTORIVS

GAS PARI CONTARENO S.

VOD tam benigne, tamque sedulo commentaria no- Estra de stellis perlegisti clarissime Caspar, ego quidem& maximas tibi gratias habeo, & mecum magnopere gaudeo :& tu enim maximam quandam, & non Vulgarem. in me beneuolentiam ostendis, de ego id mihi cumulate uideor consectitus, quod mecum semper desideraui. nam cum notia admodum ea essent, quae circa stellas scripsissem, in quibus nec mihi satis siendum soli esset, semper quidem optaui aliquem dari mihi, qui ea posset, ac vellet diligenter examinarer in quo qui te magis idoneus uideretur, ego quidem neminem cognosce-ham. non soli m enim astronomo, qυod Sc aliqui alij fortasse praestent, sed de philosopho ea res indigere itidcbatur, quorum utrumque in te es G se longe supra commvncm consiletudinem pernoscebam: quamobrem ipse quidem mecum optabam id negotij ad te deserri, poscere autem nunquam ausiis suissem . tum quadam , qua te prosequor, reuerentia , tum quod in ijs te uidebam occupatissimum, quae ad Rei p. administrationem pertinent, praesertim eo in decemviratu grauissmo , ac laboriosssmo constitutiam. igitur hoc magno quidem, sed tacito desiderio plures dies perductus sui: quum tu ultro 3c librnm 'd me poposcisti. Sc otium legendi captasti, voluistique non solum primum legendi Iaborem sebire . sed Ee secundum scribendi quaecunque aut a malevolis carpi, aut ulli sit specta esse possent, aut demenda, aut addenda triderentur , ne tu ulla in re aut honori meo, aut beneuolentiae deesses, quo neque humanius quic- Hquam, neque mihi gratius fieri potuisset. cum uero praeclarissmam il- Iam epistolam tuam Ramusius mihi aliquanti siper serus dedisset, audiui csemque iam te Venetias redijsse, atque in publicis occupationiblis detineri, mecum diu anceps siti, num ad te respondens tertium tibi laborem iniungerem, quod certὸ tum inhumanum, tum temerarium tridebatur. cum neenis longissma epistola seri posset. mecum tamen ipse considerans quanta parsimonia, quantautae diligentia horas partiri soleas, esseDe

id inpeni, tibi, quod 3e Reipub. smul, &literarum studijs sacere satis pos sit, volui ad te rescribere, ut de simul fgnificarem, quanto me ossicio obliga- viris, de eorum, si possem, rationem redderem, quae tu in dubium reuocasti, quae

286쪽

DE HOMO CENTRICIS. 24s

A quoniam serie scripta i te simi, eodem ego ordine recensebo, ac tecum,

quo potero bretatus examinabo.

Scribebam in primis sphaericomm corporum motus tres principales esse,' qui sese ad rectos angulos secant ea inter alia ratione, quod sphaerica corpora

termini sunt rectorum,recta autem cum moueantur, secundum tres dimenissiones, Si sphaerica similiter moueri. hanc tu rationem instingi posse scribis .

quoniam similitudo non sit inter ea recta, Wiat ad tres dimensiones mouentur,& siphaerica:horum enim motus naturales si int,illorum autem animales.

moueri enim ad tres positionis differentias tantum animalium est. illud autem te in primis scire velim,me rationes illas induxisse, non quidem ut om-B nes demonstrativas putarem, sed si rationi consonas attulissem satis vises mihi sum secisse; inter quas haec plurimum probabilis, de consentanea uidetur, in qua ego quidem non selum ὀ natura animalium, sed i tota rectorum

natura smilitudinem, & proportionem capio se; rectorum corporum tres sint dimensiones,igitur Se sphaericoriam, qui termini sunt rectorii, treS pro portionaliter erunt, quasi uniuersum ipsem, quod ex rediis & sphaericis constat,atque unum fit, tribus totum dimensionibus terminetur: si igitur huius totius pars una, hoc est tota rectorum natura secundum illas tres dimensiones motus sitos habet,utique te altera pars,hoc est sphaericorum natura proportionaliter secundum tres illas dimensiones mouebitur, praesertim quum pars haec habeat ad aliam attributionem, conservetque, atq; influat in illam. C quae omnia mediante motu facit; quod autem non animalia tantum, sed Msmplicia quoque Zelota rectorum natura secundum tres dimensones moueantur,palam est diuiso toto uniuerse secundu tres illas dimensiones:quaelibet enim pars ignis, &aeris, quae ascendit, & quaelibet aquae, Se terrae, quae descendit, per aliquam illarum mouetur,ad quas omnes alij intermedii motus reducuntur, sicut Scin motu animalis, unde, &ad circulum desinunt: ita igitur,lctres erunt in sphaericis motus,qui rectos terminabunt, desinent autem Ze ipsi in circulum, si in latitudinem circunserantur, ut ponimus, ac sic ubique,& undequaque influent.

Quod autem scribis uidendum esse mihi ne ex principijs mathematicis

putem naturalem conclusionem deducere, non certὸ me latet, saepe aliter se D habere mathematica, 1liter naturalia. neque enim si contractis duorum circulorum mathematicus in puncto sit, ita etiam de naturalis esse debet, at in multis tamen se consequuntur,ut si circiatus capacissima figuramm,le corporum quoque capacissimum erit circulare,ita ex natura linearum, quae sese secant,uidetur mihi, Sc natura,& numerus naturalium axium capi consimili ratione. sicut enim illae latum tres esse possunt, quae terminatae sint,illae scilicet quae sese ad rectos secant ita & axes qui possitnt esse terminati ac certi tres ta-

tum sunt,quare id tres tantum motus determinati' plures enim sidentur,pari ratione infiniti esse possunt in sphaera, pauciores autem si sint, contra naturam sphaerae fietis enim is est,qui est per Lb.cur non sit se ille qui per c.d.&c Ex quibus sequitur situm,quem nunc planetae habentinaturalem non esse. neque

287쪽

14 6 DE HOMO CENTRICIs

neque perpetmina, neque solem habere per se,ut semper per eclipticam sera- Ettur, cui Sc sensus conse tit, videmus e iii meum circulum continue ad aequia noctialem appellere, M arcum inter i opicos interceptum corripi, cum autem dicimus stum eius naturalem es sub aequinoctiali, aut colum inseriori , non ita intelligimus, ut illic semper manere debeat, aut essentialem eum habeat situm, si quidem nullum certum habere debet propter generationes, sed omnes successuὸ, sic enim melius. quam eo pacto quo scribis sent omnia, quae fieri possibilia fiant. nam certe si circulo solis sub coluro constituto alia,& longe diuersa gignenda sint, quam nunc fiant, necesse quandoque suturum , ut sol illic se sabeat, alioquin non omnia fiant, quae possibilia sunt. quanqua m autem nullus determinatus si stus,s tamen orbes proprie stua- Frentur, et naturali seo ordine, subalterni essent planetae omnes, aut aequinoctiali, aut coluris, fortasse autem Zetemperatissmus esset selis situs stibar quinoctiali, dum no semper illic maneret, ubi paritas horarum ubique esset,le aspectius eius ubi lue:in coloro autem inferiori s esset, saceret quidem he- Iicem circa totam terram in anno uno, de bis perpendicularis fieret ad omneyDnimrm. quod uero scribis, Aristotelem, Platonemque dicere selis circulum semitri esse obliquum, quo melius generationes sani: possem quidem ego respondere eos nihil aliud uoluisse, nisi ut is circulus non necessario rechis sit, cum primo mobili., sed oportere obliquum fieri propter generationes quanquam se esset magis eorum uerba, quὀm metem interpretari: quare puto eos ediistimasse eum selis stum perpetuum esse, quum nondum ob- G

seruata suissent, quae moxi posterioribus notata sunt. acceperunt autem, &alia aliter, ac mox cognita sint, ut quod Aplane esset primus orbis, & alia. Scribebam in secunda suppostione,unum orbem non nisi unum motum habere quom Am smplexquum si unum omnino est, unum autem unam nam tam habet, una Dero natura tantum unum sacit. hanc rationem dicis posse non necessariam uideri, quoniam in seriores intellectus per essentiam primi

intelligunt veluti per formam intelligibilem existentem in intellisete: quare nihil prohibet de per animam primi moueri inferiorem orbe, de per propriare,sue immediate anima primi moueat. ut uidetur Auerivelle, sue viatur alio intellectu ut instrumento; at ueros necessaria ratio nostra non est,

uidetur quidem mihi ex ij . quae panim absitnt 8 necessarijs,ac primum qui- Hdem ex parte mobilis, si simplex est,coelum unum o mnino erit,unum autem tantum unam inclinationem habet, Se ad unum morum, & ad unum motorem per set ex parte autem mouentis,s primus intellectus, eo quod sit forma intelligibilis inferioris mouet eius orbem, mouebit quidem non unum ma- sis quim alium, sed omnes hoc autem impossibile uidetur, quoniam specie differunt inter se orbes, qui &si non mouentur quidem per resistentiam , quam habeant motori, proportionem tamen quandam habent singuli ad idi sim indivisibilem: impossbile autem est unum ad multos disserentes specie orbes pariter proportionem habere; specierum enim haec quide persectior. illa minus. amplius si omnes orbes mouet unus intellectis, nullii per se, aut saltem

288쪽

DE HOMO CENTRICIS. 2 7

A saltem nullum primo mouebit, sed aggregatum, & totum primo, partes auatem,aut per accidens, aut secundario. oportebit igitur intellectium illum esse sermam eius aggregati,quod esse quidem non potest, quum unum per se non sit;praeterea si secundus intellectus per primum mouet,sic ergo,ic tertius per primum & seeundu movebit, unde fiet ut ultimus per omnes moueat: si igitur quot simi orbes, tot sunt Si intellectias, sint autem orbes pene sexaginta. fiet quidem, ut unus intellectias modis sexaginta moueat, & illis quidem perse,quod valde quidem alienum a ratione videtur.Quod autem postremo in conuincibile videtur mihi illud est,quod si unus orbis mouetur,&i proprio. intellecti, te i communi alterum certὰ illorum frustrari necesse est,contrarii R enim sunt motus, & in opposta inferiorum orbium, Sc superiorum. necesse igitur est, aut seperiorem ab eo frustrari quem intendit, aut inferiorem, aut utrumque. nec luit,quod dici possi,oppositos illos motus non esse subalternos, sed obliquos, ac super diuerss polis: primum quidem, quia apparentia saluari non possunt', nis ponantur contra nitentes orbes, qui per eandem caiisam simi; deinde quia mutatio propriorum versiis aequinoctialem ostendit fore qua loque, ut sel seratur per aequinoctialem primo mobili sit baltemnus.sed ut ista non snt, dici tamen non potest, quin obliquus motus oppositionem recto non habeat. obliquus enim quum in latus totaliter no sit ad rectos angulos partim quidem recti, partim lateralis liabet quanquam inqtiam recto non opponatur, quatenus lateralis habet; et tamen opponitur, quate-C nus rem habet; cuius fgnum est, quod planetae omnes simpliciter ab ortu ad occasum mouentur, 3e motum suum non exercent, nisi quatenus in latus mouentur, quare omnino frustrantur aliquo modo; quod si dicas per se

habere illos solum, ut in latus moueantur. quid ergo dicemus de puncto medio inter sectiones, hoc est de tropico puncto, qui nullo mndo in latus mouetur, sed in redhim selum aequid istanter aequinoctiali, frustrari quidem.

necesse est motum eius. quanquam enim velocitati mouere cum intendat

intellechas proprius, frustra quidem intendet, squidem impedietur Ξ seperiori, esse autem impedimentum unius ad alteriam in diuinis, &aliquid frustra non videtiit rationabile. propter haec igitur necessaria mihi videtur ra-.tio a nobis adducta, loquendo quidem de necessitate ordinatur, quia intelli-D gentiae ordine naturae mouent orbes sitos,non de eo,quod per voluntate Dei sieri possi.scimus enim quando sibi litvierit firmari etia coelos omnes posse In tertia stippostione scribis te intelligere non posse. vehi inferiorem orbem periori . proprio tamen motu moveri in oppositum posse seperei sidem polis ac sebalternum, quoniam omne quod mouetur, qui estente aliquo indiget in quo nitatur, de in quo aliquo modo quiescat, in Vecto autem

orbe nullus est puninis, qui in vehente niti possit, s in oppositum agitur per

eandem lineam.

Verum placet primo ut examinemus, quἰd est, quod dicitur omne motum indigere quiescente: multiplex enim uidetur mihi, de scio uariὸ accipi. tria autem cum snt circa motum ; termini a quo, dc ad quem, id sit per quo

289쪽

8 DE HOMO CENTRICIs

si motus, & motor, potest in primis intelligere. quod omne motum indigeat terminis quiescentibiis, hoc est, quod terminus a quo, Sc ad quem rationem habeant firmit alioquin s fixum aliquid non imaginemur, i quo recedat, aut accedat motum, impossibile est ipsum motum intelligere; scpotes esse dubium quo modo sphaera vecta possit in oppositum per se moueri. dato enim quocunque sxo in uniuerse, ad illud neque aecedit, ne que recedit per proprium motum , sed soldm pervectionem: quo quidem pacto si intelligis, ego in eisdem suppositionibus declaratii smpliciter. Nad comparationem partium uniuersi verum esse non posse' fieri proprii inrmotum sphaerae vectae, sed tantum secundiam quid . te comparatione partium vehentis fieri: & hoc suscit ad proprium motum exercendum . nam Sequi vehitur inaui, si in ea deambulet, quis neget eum per se moueri, quanquam simpliciter selum vehatur, ita Se orbis in orbe vehi potest, ac peris moueri: de ita terminari ὀ quo, te ad quem rationem frmi habent. alitet potes intelligere, quod omne motum indiget quiescente, eo scilicet super quomovevir, ut recta quidem corpora super ambiente in quo nituntur, firmo quidem quatenus in eo firmantur, sphaerica uero circa centriim, & terram.

ac si quoque dubium esse potest, quomodo vecta sphaera motum proprium

habeat in oppositum: cum enim locus sphaerarum si centrum, & motus earum circa centrum, hoc autem nunquam acquirat sphaera vecta per propriummum,uidetur quidem per seno moueri,sed selum vehi; ad quod dicimus, eo dato quod locus sphaericorum omnium si cetriam, tamen nihil prohibet per accidens quandoq; seri,ut non circa centini vertantur, dii non semper id st. inconueniens enim esset, sed raris, qiuam stilicet accidit medios circulos sit alternos esse cum primo, ac in oppositum duci: tunc enim &s finem non

consequantur,fiet tamen ut mox, de ut plurimu cinsequantur,postis circudu-:

centibus orbibus. quod s quandoq; eo sine careant, no tamen tunc sequitur,

ut non exerceant proprios motus: non enim sequitur, non vertitur circa ceritru motu proprio ergo non moueri r proprio motis, sed Gldm sequitur,ereo non mouetur smpliciter. diximus enim ad motu proprium exercendu stim-cere id quod fecitndii quid mouetu uel dicamus clarius cetrsi esse locu sphaeram,quatenus sinpliciter mouetur, contentarum aute proprium locum esse

continentes sphaeras,in quibus quando'; simpliciter mouentur, ita loq; B- Isi secundu quid.quod si quaeras in quo nitimciar, cum secundum quid mouὁ-tur dicimus totu in toto niti,sed quoda modo aequivocum est,quod dicimus niti, in rectIs corporibus, de circularibus: in rectis enim id niti dicitur, quod per motum sitium inclinat in certam partem, sed i cotinente prohibetur. per qua prohibitionem in eo stat. ut graue dicitur inniti terrae quia ab ea prohibitum deorsiim ferri stat in ea.ti ignis ascedes prohibetur ab aere. Se in eo stat,& in quatiam nititur quiescit; in circularibus aute niti no dicitur hoc modo. ut prohibeatur a motu proprio, θ continente, sed sitfficit quod contineantur lum,& contingant, te sic nituntur', non aliter. & ita sola haec possunt vehi& moueri filis motibus in oppositum sine ulla repugnantia,& contrarietate, recta

290쪽

DE HOMO CENTRICIS. 249

Λ recta autem si vehi debet violentia indigent; potes quoque intelligere,quod

omne motum indigeat quiescente ut motore, hoc est, quod motor sit simul cum moto, uel ut forma s sit motus naturalis, uel alligatum si si motus non naturalis,ut sagitta alligata est aeri vehenti illam; Se ambulans in naui alligatus est per grauitatem in ea, & ita etiam potest esse dubium in orbibus: vehens enim neque est serma vecti, neque alligatus est illi, ad quod eadem dicimus in ijs non aliam alligationem requiri,nisi contractium M continentiam. Quod uero stribis me in fine xiij.cap. irridere eos, qui dicunt Deum cau sam esse pluuiar,& quod prophetae non tenent rationem eorum, quae dicunt: quorum alterum impium est,alterum etiam haereticum; valde quidem indo B luite rem non accepisse uti a me stripta si ierat; puto quae abhorrens primo aspectu visa sit, secisse, ut non potueris accuratius considerare . absit enim ut ego, Sc tam impius animo sim, ut ita putem, & tam ineptus ut stribam; assimilabam autem pueris eos qui particulares, & proprias causas rerum, aut ignorantes, aut nolentes inuestigare, ad multa respondent per primas uniuersalissimas,ac remotissmas, ut pueri, qui s de pluuia, aut alio interrogentur,quomodo fiat,i Deo fieri resipondent, ita, Sequi motum trepidationis dicunt inesse per se octaua 'sphaerae, s interrogentur quomodo fiat, res,ondent ita seri ab intelligentia, eosdem fortasse similes prophetis dicebam, qui ea, quae sutura sint praedicunt. nescientes ea. ita, e qui de motu trepidationis Iocuti sent, de re quidem uera locuti siint, nescientes quo pacto esset, & qi id C dicerent,quasi de ijs per figuram locuti. quaesis haereticum ne uidetur tibi dicere I eos rationem non tenere eoriiria, quae Deus in ipss loquitur, quaeque ipse .lus scit, an putas necessarium, qui de Christo prophetiramni. cognouisse ipsem, non ne & prophetae fuerunt etiam multi alioqitin mali ξ similiter impium ne dices, si quis de pueris rideat, qui interrogati quomodo fiat pluuia i Deo respondeant, est ne hoc negare Deum sacere pluuia, certὸ non,immd asserere, sed tamen de quaestis non esse respondendum per uniuersa-Ies,3c primas causas ut multi faciunt eorum quippe quae quaerimus,quaedam causae sent propinquissimae&particularissimae, quaedam uerduniuersalissimae, ac remotissimae, quaedam uero inter has mediae, propinquissimas igitur de particularissimas attingere dissicillimum est, & in multis vanum inqui-D rere, utpote quod inuentu pene impossibile sit; uniuersalissimas autem, de remotissimas a&sgnare, nec ultra quaerere, negligentis, aut puerilis ingenii est medias uero perquirere philosophi esse puto, Sc qui magis proprias tenuere, hos magis philosephos arbitror; certum est Deum, & pituitas, & omnia reliqua sacere, qui de unitiersum secit, ipse tamen idem Deus naturas reriimsecit, & secundas, Sc tertias causas, quas vult d nobis perqui H, utpote opera eius. quare in ijs quae causas suas habent,si quis ob pietatem recurrat in omnibus ad Deum, non ultra cogitans,hunc ego non pium, sed negligentem dicain ijsuer0 quorum nulla alia causa esse potest quem Dei optimi, & prouidentis voluntas impium puto,& sceleratum Deo non dare, quod nullius alterius esse potest. quare obsecro. ne me eius impietatis arguas. etenim si libellus ille quicquam impij mihi inussimis sit, inuram ego potius ipsim .

SEARCH

MENU NAVIGATION