Gasparis Contareni cardinalis Opera omnia, hactenus excussa, ad omnes philosophie partes, & ad sacram theologiam pertinentia

발행: 1589년

분량: 693페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

3io DE VENETORVM l

ad quaestores 'rbanos deseruir, ad quem denique magistratum peruenit om E. nis silmma aeris publici, i quibuscunque quaestoribus sue magistratibiis, seu

illi extra Vrbem,seu in urbe pecuniae publicae exigendae curam habeant, allata fuerit.at urbani hi qiraestores eam pecuniam ex Senatus decreto in usiis publicos impendunt, eamque in codices accepti de expens reserunt. quod munus quum operosum sit, laborisque non exigui, ideo ciuibus iunioribus committi consileuit: qui tamen,tum nobilitate generis, uni innocetia vitae clari sint, ne scilicet aes publicum ullo pacto in rem priuatam auertatur. Quocirca urbanis quaestori biis ius senatorium est,idem propemodum quod legitimi Senatores habent. pecunia uero, quae in reipublicae angustiis ex censu a ciuibus consertur, quamuis tandem ad quasores urbanos omnis confluat, proprios Flamen qlio clam magistratus habet. Interdum enim de conserenda ex censu pecunia ea ratione sit Senatusconsi illum,ut nulla mentio habeatur, neque de restituendo eo adire, nec de aliquo emolumento ciuibus erogando, qui ex sitare priuata eam pecuniam contulerint. Quod tamen raro admodum fieri consueuit: nam plerunque immo potius temper, nisi res cotrarium postillet, Senatus reipublicae ita consultum esse vult,ut priuatorum res non negligantur. Promulgato igitux senatusconsulto. de pecunia ex censu conserenda facto, temporeque, quod commodum visiim uerit constituto, unusquisque ciuiuintra id tempus eam summa per luit,qua ex censu debet. exigunt autem Gihbernatores redit uia, deseruntq; ad qua nores urbanos. at multo sepius eius modi Senatusconsultum si depςcuniaex censi conserenda, ut post certum G temporis spatiuna ciuibus, qui eas apersoluerint, restitui incipiat, aliquo etiaemolumento adiuruis: certaque in eam r- delegatur vectigalia. Interdum Oero Senatusconsilitum de collatilia ex censu pecunia ante nostra tempestatem ita fieri silebat,iu de reddenda nulla fieret mentio, neque vi Ium certum tempus constitueretur, nisi id commodum reipublicae fuisset. sed magistratus qui presectus mutuis dicebatur,quod nomen adhuc quoque retinet acceptam ab unoquoque ciuium ea vim pecuniae in codices reserebat: interimque donec restitueretur,singulo quoque anno quini nummi aurei pro cent

nis collatis veluti impigalis loςo ciuibus creditoribus namerabantur: quem in usum multa vectigalia erant-assignata . Qita ratione priscis bellis facilis erat pecuniae xx o,quae ex ccpsu soluebatur. neque ueris iniquum existima uri deser, ciuisus. qui rem familiarem temporibus reipublicae necessariis consumpserant,aut magna ex patae imminuerat,vicissim aliquid impendi ex r ditisus publicis. ω ' πὶ uenaadmodum partes totius incolumitati conrisidere debent, ita naturaxomparatum est, ut totum curam habeat, ne par res magnum in mi 'dum patiantur, sed pro viribus prouideat, ut inc lumes perdurent, si mentaque illis parata sint, quibus reficiantur, &conalementur. 4 erum restra aetate hoc aes alienum reipublicae adeo ingens erat ut in il molumentum, . quod diximus ciuibus erogari, trecer ta sere nummorum aureorum millia singulis quibusque annis impenderentur . Quorum solutio proximis annis propter a stissima rςipublicae tem pora

352쪽

REPVB. LIBER IIII. 3ti

A pora quum intermissa suisset,landem quarto ab hinc anno reserentibus Dominico Triuisano Senatore amplissimo, atque Andrea Gritto, cuius Ducis auspiciis nunc Respublica Veneta regitur, sapientissimo atque integerrimo Senatore, famim est Senatu siconsultum, ut nulla amplius emolumenti erogandi mentio fieret,neque in codicibus publicis post id tempus id aeris acceptum i ciuibus reserretur. verum, ne omnino i repliblica fraudati esse uiderentur, capitis restitutioni, necnon etiam emolumenti, quod ad eam diem eis debeatur, cum multa vectigalia assignata sunt, tum reipublicae possessiones omnes in agro Rodigiensi positae, sitiat distributae. Cuius muneris maxima parte nos stincti sumus, qui illo tempore magistratum gerebamus , qui B ante nostra tempora institutus praecipue suerat ad huiusmodi ars alienum

reipublicae minuendum, aut si seri posset extinguendi im: de quo pauca instadicemus. sicque magna pars ingentis atque incredibili, sere publici aeris alieni imminuta suit necnon priuatorum ciuium facultatibus fatis comode coinsultum,ita tamen,ut prior ac potior semper fuerit reipublicae ratio quam priuati commodi. quod institutum i maioribus nostris ad haec usque tempora per manus deductiam est. Vtergo redeamus, unde diuertit oratio; P secti mutuis eam pecuniam exigunt, quae t priuatis ex cesti in reipublicae usus necessarios consertur: acceptamque in suos codices reserunt, ac demum urbanis quaestoribus numerant. Iidemque praesecti curam habet exigendi a quae storibus urbanis eam summam pecuniae, quae quotannis erogari solebat in si vicem reditus ciuibus priuatis: eamque de acceptam, Si expensam in QOS codices reserebant. Pecunia uerd, quae ea lege ex Senatusconsulto erogatur, a priuatis, ut certo tempore restitui debeat, i proprio quodam magistratu de exigi. & restitui silebat. nunc uniuersum hoc munus Gubernatoribus reditus demandatum est. Alius etiam praeter hos est pecuniarius magistratus mi nime praetereundus, qui in eam curam incumbit, ut ciues aerarios factos, eosque,qui constitutam non per luerunt pecuniam,quam ex censu debent,

inuestiget: eorumque bona pnblicet. Si tandem sub hasta vendat. Nonnulli sunt praeterea magistratus pecuniarit,i quibus aerarij ciues inuestigantur: rationesque in publicis codicibus priuatorum, ac reipublicae diligenter inspiciuntur, ne qua fraus publicis reditibus atque aerario fieri possit: quos con- D sulto praetereo ne taedio lectorem assciam. neque enim momenti quippiam habent ad eam, quam potissimum hoc opere mihi exponendam reipublicae gubernationem institui. Praeter hos magistratus nonnulli etiam sunt, qui ad ciuitatis commodum, de ad bene, beateque uiuendum plurimum ualent, ideoque a nobis minime sunt omittendi. Primi nobis se offerunt monetae

aureae, argenteaeque praesides, qua cum externis hominibus ciuium commercia,& ipserum inter se maximὰ c tinentur: deinde annonae triticeae praesecti, itemque salubritati Venetae ciuitatis praesecti, sine quibus uita constare non potest, praeterea amplissimi Naualis praesides, Aediles quoque, qui viarum & pontium . de huiusmodi rerum resarciendarii in curam habent, qui perquam necessarii sint: postremo amplissimus magistratus, quem Procu

353쪽

ratoriam Veneti appellant, ciuitati nostrae longῆ opporti missimus. De prae- A sectis monetae nihil est,quod pli ira dicamus. et iis magistratus illa cura est, ne argentum aut aurum imperfectius, aut impurius cudatur, quam lex statuit: ne e nummi sint minores pondere, quθm lex iubet. quod sinctissime apud

nos obseruatum fuit . quamobrem maximo in pretio apud omnes nationes barbaras, nedum apud Christianos, Veneti nil mini semper silerunt,'hodie sent. Caeteri namque Principes plerique omnes impurius aliquanto argentum &ailriina cuderiunt, ut facilius impensis satisfacere possent. At nostri constantissime semper hac in re dignitatem 2 maioribus acceptam retinuere. Magistratus uerd, qui annonae triticeae praesectus est,ciuitati Venetae perquam necessarius est. etenim, cum nulla prope frumenti vis ex agro Veneto Fcolligatur, quod omni ex parte urbs aestuariis amplissimis continetur, ciuitasque hominum multitudine abundat, opus est rei frumentariae magnam haberi curam: nequando populus, cuius commodo maiores nostri maximὸ consilium esse uoluemn , rei frumentariae inopia laboret, nimiaque annonae charitate prematur. Iccirco rei frumentariae tres sunt praesecti, qui xv I mensibus magistratiam gerunt. horum est ossicium prouidere, ne ciuitas unquam frumenti inopia laboret . quae si quando timeatur, Principem, Sapientumque Collegium adeunt, reque inter eos discussa decernunt, quae ad frumenti copiam comparandam usui esse uidentur. Qirandoque etiam silet certa merces ex aerario his constitui, qui ex long nquioribus prouinciis frumentum Venetias aduexerint. Interdum aere publico triticum mercantur a Gnegotiatoribus,qui polliceantur certam vim frumenti statuto tempore, atq; ex certis etiam prouinciis se Venetias delaturos: quod nisi praestent, peculiaria multa plectimtur: quod autem Respublica magno pretio emerit, vili vendit, ut commodo populi atque inopiae consillatur: qua in re magnam interdum iacturam aerarium facit. De re frumentaria praeterea plurimae sint

Ieges pulcherrimaque instituta: Quae si in praesentia recensere, longius quimpar si , in instituto digrederer . sequitur magistratus is, cui urbis salubritas

est curae. huius praecipuum munus est, prouidere ne aliquo pacto ex contagione tabes in ciuitatem serpat. qudd,s clim quandoque obrepserit,ut nonnunquam solet accidere, sedulo operam dat,ne longius vagetur. Qitare aedes

publicae amplissmae in aestuariis aedificatae sent, interuallo trium millium H passuum ab urbe: quibus snitimi sint horti laetissmi. eas in aedes, si quis

ex plebe eo morbo aegrotare coeperit, consestim cum tota familia desertur. hi uerd, qui cum aegrotante consitetudinem aliquam habuerant, opus est, ne alios insciant, ut proprios lares deserant concedantque ad alias aedes publicas. itidem extra urbem in eum usiam conditas, regione θ prioribus longe

dii tersa; ibi lite xxxx dies detinentur: in quibus si sani perstiterint, ciuitati ac domesticis laribus restituuntur.sipellectilis quoque magna cura habetur, ne eius contagione qiuispiam inficiatur. hic quoque magistratus prouidet,ne quid putridu, aut quod incolumitati ciuitatis ossicere possit,uendatur:demuid sedulo curat, ut quam saluberrime Venetiis degatur. atque hoc praesecto ia

354쪽

A genus non multo ante nostra tempestatem instillitum fuit: cum quide antea ereberrime urbs pestilentia Iaboraret, adeo, ut plerique omnes vi tabis saeuie. te proprios quandoq; lares desererent, & in continente proxima secederent. sed, postquam nouo huic magistratui haec cura demandata est. numine diutiano sauente mill a penὰ pestilentia filii. interdum quidem quod in magna hominum undique confluentium frequentia uitari no potest,nonnullae domus insectae suerunt, cura uero huius magistratus, Deique auxilio, latius vagari malum non potuit. Nunc de amplissimi Naualis praesectis dicendu est: quod certὰ non selum Venetae urbi magno est ornamento sed etiam uniuersae Ita- iliae non mediocrem dignitatem affert. immensiim opus est 5: admirationes dignissimii, in ea urbis regione, qi ae praeter alias mari vicina est, & praeterea

maxime commoda, aedificatum, ac in tres sinus, seu, si malueris, recessus excavatum: intra quos mare recipitur unico tantum ostio tam lato, ut etiam satis sit ad maximas triremes capiundas. Munitum est ostium duabus turri bus ex utraque parte, suntque hae ponte stibiicio iunctae, portisque cancellatis; quae nunquam reserantur,nisi quum opus sit triremes educere,seu in Nauale inducere . nullibi etiam aditus ad interiora Naualis patet, praeterquam hoc uno ostio ingredientibiis. primus occurrit omnium quidem minimus, sed amplus tamen sint is tectis circum ae contignationibus in modi si fornicis undique extruchis: huc siibducuntii r e mari triremes ibique ab omni vento rum ac pluuiarum iniuria tutae, si ita acciderit, ut illis utendum non sit mul- C tos annos incolumes de illae e permanent. Nouas item sitheisdem tectis aedificant. veteres stibducunt Sc resarciunt: magnum sine opus, & maximi ornamenti. Se ad naves fabricandas utilissimum. Post hunc sinum alius est interior amplissmus, omni ex parte circum eiusmodi tectis. ut dixi. instruchis: nec ullum ex eis inspicias triremibus vacuum, sed aut binis plenum, si tecta fiterint latiora; aut singulis, s angustiora. Tertius uero non minor secundo , pauid ante nostram aetatem sit perioribus additus filii, isque moenibus pulcherrimis circunseptus.in eo autem plura sunt tecta aedificata,cnaam uis non sint omni adhuc ex parte perfecta r uenam summa cum diligentia opera datur, ut illi aedificationi manus imponatur extrema. Tres hi recessus

inuicem stant peruit, atque unico muro ambiuntur nonnullis turribus distin D cto, in quibus vigiles excubias nocui agunt; ne quid detrimenti tam insgne opus vi ignis iniecti, seu dolo facinorosi cuiuspiam seu casii quopiam, ut interdum euenire selet, accipiat. Intra moenia tabernae sunt armamentorum

amplissimae, uniuersaeque nauticae supellectilis fabri sitas ibi omnis generis rerum,quod ad rem Naualem pertineat, ossicinas habent. Ibi sunditur aes ad

tormenta conficienda: magnaque in usiim tormentorum vis pulueris conscitur. Vt totum in pauca conseram nihil ad rem nauticam pertinet, quod noin eo Nauali reperiatiir. ibi uidere licet ingentem sabrorum multitudinem, quorum quisque suo munere fungitur . sunt praete rea nonnulla atria bene ampla in quibus ingens armorii copia, tormentorum scilicet ac ictori . adusiis bellicos seruatur; ingens etiam velorum, remoriim, armentoriamque

Dd iiij omnium,

355쪽

omnium, insitis quaeque cellis condita est: ut cum senatus armandam clan Esem decreuerit, omnia, qtiae requiruntur ad eam rem, prompta, atque parata

habeantur. His rebus, officiisque omnibus praesectius est magistratus,de quo diaere institueram, cuius consilio ac diligentia omnia, quae ad Nauale pertinent administrantur. is fabros deligit,cum lignarios,tum aerarios, caeterosq; opifices, qui ad opus faciundum admitti debet,ac ne quispia desit officio suo, diligetissime curat. Huic magistratui pecunia exierario ad sustinendos sumptus Naualis numeratur,Collegio tame prius cosulto, rationibusque apud illos patres relatis. Apud maiores nostros penes quos res maritima magno in pretio erat,hic honos magnus habebattir: teporibus tamen nostris magistratus huius dignitas est imminuta, ac pene cecidit. itaque, si quando aliqua res pextiterit Qua diligetius administrare oporteat,alios ciues ac Senatores,sam mae dignitatis homines, Senatus Nauali praeficit, qui ius in priores habeant. eisq; veluti ministris utantur.Postremo loco sunt a nobis recensendi D. Marci Procuratores,amplissimus omnici praeter Ducem magistratus: quippe, qui praefinitum tempus non hal eat sed una cum vita terminetur. Huic honori coniuncta est perpeti in Senatorii ordinis dignitas, ac ius sitffragii ferendi aequum cum legitimis Senatoribus. illud etiam prae aliis omnibus magistrati

bus obtinuerunt. nam,cum caeteris a seniori biis ciuibiis non cedatur nisi certis locis, certisque subselliis, Procuratoribus ubique idem honor praestatur. quocunq; enim loco sedeatur, illis semper ceditur, digniorique sede semper honestantur: non secus, ac s quouis in loco sui magistratus munere iunge- sirentur. horum officii m est tutelam pupillorum haliare,quibus propter' aetatem tutela indigentibus, nullus defuncto parente ex testamento littor est institutus. veluti ergo publici quidam tutores a Republica sunt instituti. hi D. Marci Procuratores dicuntur, quod munus cum egregiam fidem, ac sanctitatem vitae praecipuam reqlairat hi ciues huic officio delegantur qui iam pu-hlicis sere omnibus muneribus defuncti, spectataeque sunt probitatis: in quo versantes tanquam milites emeriti perpetuam obtinent Reipublicae administrationem. Priscis temporibus tam magna fuit non tantum Venetiis, veram etiam apud exteras nationes, huius magistratus existimatio, ut plerique exteri homines, nedum indigenae, testamento sito hoste Procuratores haeredum Porum tutores, ac totius rei domesticae curatores instituerint.eo- Hrum fidei magna pecuniae vis pauperibus eroganda commissa est. adeo,ut nostris quoque temporibus ingentes opes ab hoc magistratu administrentiar,ac pro eorum arbitrio in usum pauperum distribuantur. hic magistratus initio institutus suit. ne haereditates ciuium, qui pro tuenda, seu etiam pro amplificanda Republica apud exteras nationes decederent, aut studio rei familiaris negotiis,ac mercimoniis occupati peregre morerentur, nullo conditotestamento.per fraudem quampiam ab haeredibus pupillis auerteretur. Qua de causa effectum est, ut ciuibus illis publice ea cura demandetur, de quo- nim probitate omnibus compertum st. Principio tres fuere. deinde aucta ciuitate tres alii additi, hac tamen ratione distributi, ut veteres pupillorum .

356쪽

REPVB. LIBER IIII. 3is

A qui citra riuum magnum, qui urbem mediam interfluit, habitant, curam habeant: tres item curent eos, qui ultra riuum magnum proprios habent larest dimidiam urbem alteri, item dimidiam posteriores curent. Tres ueia praeter hos patroni sunt amplissimi, atque augustissimi templi, quod D. Ma co Euangelistae dicatum est, sub cuius numine Veneta Respublica bonis legibus aucta est, inditionemque imperii creuit . ab his postremis tanquam a nobilioribus nomen in omnes deduetiam est, ut D. Marci Procuratores appellentur. De huius templi structura, de marmorum, columnarumq; copia, de porphyritide ac prasio lapide,de opere tesselato atque aurato, quo tum Ia-quearia, omnesque fornices consecti, tum uniuersum pauimentum stratum B est, quia nemo serὸ mortalium est, quin uel uisiti cognouerit, uel fama perceperit, nihil mihi statui esse dicendum. huic instaurando teplo, si qua in parte labascitiei usque sacerdotibus,tres hi Procuratores praesunt, operamque dat, ut pro ciuitatis dignitate, & pro amplitudine patroni D. Marci Euangelistat Deus optimus in eo templo pie, atque magnifice colatur. hi sunt, qui praeter taetems magistratus meo iudicio perquam necessarii uideri debent ad bene,

beateque uiuendum. Nam. & monetae cudendae cura nequaquam negligenda est,qua omnium commercia ciuium continentur,annonaeque triticeae copia sedulo procuranda . nec minor bonae valetudinis ciuium clara habenda,' minimeque omittenda viarum ac pontium . idque genus aedificioriam instauratio . haec communia cuique ciuitati. ista itero ad Venetias magis atti-C nent,rei scilicet maritimae procuratio ac pupillo tu tutela, cum multi ciuium tum propter publica negotia,tum propter mercaturae industriam peregrὰ pmsecti diem obeant. iccircὰ magistratus. qui his muneribus incumbant publicὰ, instituti fiant. ut nulla in parte maiores nostri communi bono demisse uidean- tuti si quis diligenter omnem huius Rei

357쪽

OSTQ v λM omnis sere ratio gubernationis Reipublicae a nobis exposta est, omnesque recensti magistra- Etus urbani, non importunam, alienam te ab opere rem si harus uidebor, si de magistratibus exteris verba secero et ijs scilicet, quibus ciuitates, quae in nostram venerunt societatem, regi soleant: postea de militaribus imperiis , ac demum de muneribus aliorum ciuium, qui patricij non siint ordinis. His etenim expositis. extrema manus commode operi instituto imposita uideri poterit. Insgniori hiis ciuitatibus. quae in Venetiimperil societatem ueneriint, quatuor magistratus praeficiuntur. praetor unus

omnibus ius dicit, & forenses lites diiudicat, atque in sentes animadvertit. habet is praetor in iudiciis proferendis assessores homines iuris peritos , quorum consilio utitur. licet apud praetorem si omnis aucto- Fritas. praeter hunc est praesectiis , qui militibus praeest, qui urbem vel agros urbis coluerint . in hos praetori nullum est ius. sed praesectiis tantum ius in eos habet. Arcis praeterea, moenium portariimque cura praesecto est demandata, vectigalium etiam ac redituum omnium tum urbis, tum agri totius. praeter hos quaestor unus, ac duo. hic magistratus pecuniam publicam administrat, impendit, Si exigit, habetque codices rationum publicarum . nihil tamen sere agit, nisi ex mandato praesecti. ac interdum utriusque, stilicet praetoris & praesem. Ea enim ratio administrandae utilior uisa est, quam s penes eun)em esset, S auctoritas Se administratio aerari j.facilius namque liceret per fraudem aerarium peculari. id uero pecuniae, quod reliquum fuerit ab impens s Venetias ad qiuaestores urbanos de- Hsertur, ad quos, ut supra diximus, undique pecuniae piiblicae conseruntur. Quartus,qui in unaquaque urbium magistratum obtineat est custos arcium. alibi unus. alibi plures sunt: hique militibus praesident,qiii arcem tuentur, curamque habent armoriIm,commeatus,&tormentorum, quae ad munitione

contra hostes in arce posita sunt. neque tamen custos ita praeest arci,' quin praefecti imperio sibiectus siti cui quidem omne ius, omnisque potestas in huius generis rebus curandis tributum est. In minoribus ueris ciuitatibus, se ivstibus nullus est praesemas, sed praetor et riusque partes agit. in oppidis quoque, quae in a s maiorum urbium frequentia si:nt, selus praetor est, qui ius oppidanis dicat, nullus praeterea magistratus. nam quaestores

ac prae

358쪽

K ac praesecti Principum urbium in uniuerso quoque agro ius obtinent. A prae itoribus omnibus ad auditores nouos prouocatio est. Advocatores etiam quandoque sententijs capitalibus praetorum intercedere selebant: sed, quoniam usii plerunque euenire selitum erat, ut iudicia protraherentur, neque sontes criminum ac scelerum poenas darent: lata filii lex il decemuiam collegio. minime id iuris Adtiocatoribus amplius in sententiis esse, quae a praetoribus assidentibus iurisperitis, quos secum comites ducunt, ut supri dixi, pronunciatae essent. Et hactenus quidem satis de magistratibus, qitibus Res publicatum domi tum soris administratur. Verum, quoniam non tantum pacis, sed etiam belli gerendi ratio habenda est, quam uniuersam qui negle-B xere, ut inquit Plato in Politico, libertatem diutius tueri nequiuerunt: ideo qui recte Reipub. institutionem posteris tradiderunt, illud in primis admonuerunt , ut ciues instituantur ad utrimque munus, ut scilicet bello gerendo iidonei sint, te domi in pace legibus si ibi em , institutisque patriis in praeclara

aliaua sunctione uiuant, ita Ietramque rem amplectetes, ut virtutes arteSque bel icae reserant ad stlidia pacis, tanquam ad potiora. unaquaeque etenim res eam habet a natura insitam vim, ut primum honum sibi quisque conueniens appetat: deinde ut contrario obsistat, nitaturque quatum possit i se iniuriam propulsare : quae res in animante natura omnium perfectissima, dilucidius dignoscuntur. Nam unicuique animali tributa est vis appetendi, qua prosequatur id, quod naturae suae consentaneum suerit. praeter hanc unicuique ad-C iecta filii vis irascendi, quam Plato in corde atque in praecordijs collocauit, ut scilicet animal quodcunque,eius virtutis stimulis actiim, contrarium natura que reptimans repelleret. Vtriusqrae iditur partis uirtutes. quartim semina in animis hominum natura indidit. ciuilem virum sotiere oportet, &ad frugem perducere,sicque & belli & pacis gerendae rationem habere. Quae ratio a maioribus nostris non suit neglecta. ut quibusdam uideri solet: sed quoniam initio in mari aedificata ciuitas. qnae multis annis imperium contempsit continentis, terrestris belli midiis detineri non potuit, uniuersam se ad maritimurn bellum conuertit: in quo egregie operam nauauit, & pro tuenda libertate de in hostibus ulciscendis: multaque praeclara Venetorum gesta priscis monumentis memoriar prodita sunt, plurimique triumphi ex D deuictis hostibus, te eorum classibus stiperatis reportati: ex quibus facile quiuis intellexerit Venetos in re maritima longe praestitisse. Victa tandem post longum tempus si aperioris consilii sententia precibus finitimorum populorum, quonam quisque sui reguli tyrannidem. quam diutius pas

sis suit, amplius tolerare poterat, adhibuit animum Senatus ad continentis imperium: uniuersamque Venetiae regionem pulsis tyrannis, ac passim ciuibus deditionem facientibus, veluti postliminio recti perauit: quaelibenti animo redibat ad ueteres incolas, eiectis tyrannis exteris, quae ex reliquiis barbarorum in tota regione cosederant, durissimaque seruitute uictos eos populos premebant. Prolato igitur imperio in continetem, praeterquam

quod sonis legibus, de pacis Bidijs ij populi erant recreandi, qui nuper ue

nerant

359쪽

nerant in nostraria secietatem, danda etiam opera fuit, ut tueri libertatem A. positat in quarta se asseruerant.Caeterum Venet ae Urbis situs,utpote,qitae condita est in mediis aestuariis minime patiebatur nostros ciues impensius operam dare bello terrestri, illius 've studio diutius detineri, sine magno periculo seditionis ciuilis . nam ciues illos, qui terrestris belli studiis se deAssent.

maiorem anni partem agere in continenti, ibique & equos alere, Sc terrestribus certaminibus se exercere opus suisset: quin ut peritiores rei militaris fierent,opus silerat,s quando domi otium ab armis suill t,externa bella audiuissent, in ijsque animum pariter ω corpora durassent, ut in ea fiinctione cum Iaude uersari possent Sc patriae prodesse: sectis autem si secissent inepti prosecto non tantum Imperatores, verum etiam milites suissent. Haec uero De- Fquens consuetudo continentis, urbanaeque intermissio sectionem quandam

ciuium facile peperisset ab aliis ciuibus disiunctam. quapropter proculdubiores Veneta breui ad factiones,ac bella ciuilia deducta fuisset.Omitto interim

quam magnos spiritus animi ciuium concepissenticum plurimum armis potuissent, habuissentque frequentes assectatores: ' hominum natura semper ad malitiam pronior est . quaeres,ut ex priscorum monumentis facile intelligi potest, semper Romanam Rempublicam vexavit, contumacesciue non paucos Romanos ciues Reipublicae legibus Se Senatus decretis reddidit', ac demum Iulium Caesarem tyrannum Romani imperij secit. Ne ergo huius- modi quispiam morbus in Venetam ciuitatem obreperet, satius maiores nostri esse statuerunt, ut continentis imperium externo potius,ac conducto mi G.

Ille quam Veneto defenderetur. stipendium uerὀ illis statuit ex vectigalibus

totius prouinciae. aequum enim erat eius regionis impensis militem uiuere,

qui ad eam tuendam accersius seerat in hanc militiam plurimi secij ditionis nostrae adscripti sunt: quorum nonnulli ad summam imperii in nostro exercitu deuenere, atque ob res egregie gestas Veneta ciuitate, patricioque iure donati si int .. Viget adhuc nostra aetate nomen Bartholomaei Coleonij Bergomens s. viri illustrissimi desiimmi Imperatoris, qui multa praeclara bella consecit, ac Venetam ditionem auxit: quapropter equestri statua in celebri vinis loco i Republica honestatus filii. Cines igitur Veneti ea de causa quam retuli, terrestres militiae gloria priuati simi, eaque ad exteros delata est. siquidem lege cautum crat, nullum patricium Venetum pluribus quam Hxxv militibus praeesse posse. haec tamen lex nostra tempestate ob bella frequEtis,quibus vexati fuimus, vi consiletudinis tanquam abrogata est. Cum autε terrestre bellum ingruit, nonnulli patricij ordinis ciues in exercitum mittuntur, qui, dum i ulliam Vrget, temporirium tragistratum gerunt. φiaestores hi sunt, item legati, qui Imperatori exercitus externo homini semper adstant. neque ei quidquam aut facere aut decernere licet nisi ex legatorum consito. Bello finito utrique magistratus domum reuertuntur, ac in ordinem rediguntur , nec quidquam amplius iuris habent. haecque est belli, terrestris vemilitiae ratio apud Venetos. Bello iterd maritimo, ac nauali nostra ciuitas natura magis idonea est, cuius studiis semper Veneti studuere. nam urbs in mari

360쪽

A mari condita pariam timere poterat terrestres copias, quae ei negotium s cesserent: ac non modo iniquum, sed etiam ualde incommodii m erat, comparare exercitum ex civibus, quem in continentem traijcerent, ac finitimos

populos bello lacesserent. Uerum imari quoniam iniuria timenda erat, quodque illatam propulsare non erat dissicile, ideo unitiersa e luitas admidia rei maritimae conuersa est, eoque iuuentutem legibus instituit, ac totius vitae consiletudine firmauit. hie enim mos instituendi patricios homines semper fuit, ut d teneris annis usque ad pubertatem sub paedagogi discipli-m degercnt, ac Latinis literis imbuerentur pro cuiusque captu: ab ea aetate, praeter paucos quosdam, qui literarum studiisse manciparant genio natu-B raque ducti omnes serὰ rei maritimae,ae familiari operam darent,ac alij quidem nauigabant ad longinquas oras. ubi mercaturae industria rem domesticam augebant, simulque efficiebantur periti morum ac consuetudinis, Iegumque multorum hominum . plurimi conscendebant triremes armatas, atque i teneris annis de corpus laboribus firmabant, id animum excolebant rei maritimae disciplina, ac naualis belli peritia: quibus artibus semper Ueneti excelluere. Quin lege cautum fuit, quae usque ad nostra tempora peruenit, ut in unaquaque triremi armata stipendium ex aere publico non exiguum duobus adolescentibus daretur ordinis patricii r quorum ossicium nullum aliud esset, praeterquam imbui disciplina rei maritimari utque id facilius assequerentur,quaedam illis assignantur exigua munera, quibus curan- C dis se exercentes proficiunt. Se ad maiora capessenda idonei fiunt: grauibus uero triremibus sue ad classem, Se rem bellicam instructae suerint. sue priuatim ciuibus locatae ad mereaturam, octoni cuique iuuenes patrici j quandoque attribuuntur: nec mediocre eis stipendium constituitur, uel ex pecunia publica, uel ex aere priuato, si ad mercaturas locentur, qui nauticis ac bellicis studijs in eis assiescant. Quin etiam priuatorum nauibus hoc onus legibus impositum est ad publicam utilitatem, ut ex aere domini priuati hominis uni seu duobus, si nauis maior fuerit, patriciis adolescentibus stipendium soluatur, quorum aliud nullum officium sit, praeterquam exerceri muniis nauticis. Concessa quoque ab his adolescentibiis facultas est, ut in triremibus onerariis,ac in nauibus priuatorum, quibus adscripti sunt, ferre D queant certam mercium summam nullo naulo luto: quam si non habeant ius hoc suum aliis concedunt,ac locant. Qua lege consilitum suit non set dira exercitationi iuuentutis, verum etiam utilitati tenuiorum ciuium,

qui angustia rei familiaris premerentur. Quare facile intelligi potest, rationem instituendae iuuentutis minime i maioribus nostris neglectam suis. se, ut nonnullis uidetur: immd in ea nauium triremium copia ducenti, de amplius nobiles adolescentes, legis istius beneficio, alienis impenss ad rem nauticam instruebantur: praeterquam quod ciuili consuetudine, ac more patrio quilibet patricius iuuenis, aut literis aut studiis rei maritimae operam dabat: in qua exercitatione tum sibi plurimum, tum rei do- Ee mesti-

SEARCH

MENU NAVIGATION