장음표시 사용
361쪽
. mesticae nonnihil constitebat, ac proderat. Hae priscae leges. Se huiusmodi E instituta etiam nostra tempestate perdurant, licet plerique adolescentes am- ιbitione, aut luxu post ampliatum imperium corrupti patrias institutiones neglexerint: ac ciuium copia adeo creuit, ut nostra aetate ingruentibus bellis,
ac rerum domesticarum dispendiis longe plures effecti sint pauperes, quam, ut satis consuli illis queat istius legis beneficio. Ita namque natura comparatum est ut nihil inter homines perpetuum esse possit: verum cuncta, quamuis initio perfecte constituta esse uideantur, post aliquot annos natura in deterius labente instauratione indigent: aded, ut quemadmodum corpus prandio saturatum diutius incolumitatem seruare non potest, nisi post aliquot horas coena successerit: sc in unaquaque re opitulari oporteat naturae ad in- Pteritum labenti, atque instaurationem adhibere. Huiusmodi rationem nos quoque Deo bene iuuante imitabimur, ac aliquod remedium excogitabi- .mus. quo fit, ut hac etiam in parte nihil si in nostra Republica desderadum. sed de his hactenus. Nunc a nobis recensendi siant magistratus, qui praefi- .ciuntur rei maritimae. Vnaquaeque triremis ad bellum instructa praesectum
habet virum patritium, qui in ea triremi omnium potestatem obtinet, prae- .
terquam ultimi sapplicii inserendi. veluti in terrestri militia Centurio, seu
aciei praefectias eorum curam habent, qui sierint in sua acie. Hic triremis praesemas nautas, cunctaque, quae in sua triremi sent, Se quae ad eius apparatum saciunt, diligenter curat. Quotannis quamuis nulla necessias, Veneti aliquot triremes armant, quae reddant mare tutum nauigantibus, secu- Gramque nauigationem compressis piratis praestent viris bonis, qui res sitas agunt sne alicuius iniuria. Praeter triremium praesdes est totius classs legatus, qui imperium habet in uniuersem classem. dein cunctos triremium praesectos. hic veluti legatus exercitus, nisi adst Imperator, ius habet de capite mulctandi, quos uelit, & dirigendi classem, quo maluerit. hic quoque magistratus semper fere etiam pacis tempore creatur, praeficiturque his triremibus , quae armatae sent. Quod s tempora Reipublicae ita postulent . ut rhagna classis paranda sit, tunc uniueris classi prassiciunt Imperatorem, quitum in classe, tum in cunctis prouinciis maritimis amplissimam potestatem habet; aceam propZ, quam olim in Romana Republica Dictator, retine-hat ; nisi quod omnibu s in rebus paret auctoritati Senatus, Sc Reipublicae de- Hcretis. siimmum tamen illi ius tributum est, cum in classem, praesectos, legatos e classis, tum in praetores ac magistratus omnes, qui cum imperio sint in locis insulisque maritimis, ac munus publicum exercent: adeo ut, cum classs Imperator ad aliquam ciuitatem accesserit, continuo ei sacerdotum clerus obuiam prodeat, saues portarum Sc arcium ei dentur, iura praetorum fleant, ab omnibus magistratibus ad Imperatorem liceat prouocare. Quin, si ita ei libuerit, potest ius ius dicere, solus administrare pecuniam publicam, ac denique solus omnium potestatem habet . nullus
est apud Venetos magistratus maioris auctoritatis. iccirco raro admodum classi Imperator praeficitur. Non enim temere, nisi rerum necessitas ita exigat
362쪽
A gat,alicui conceditur tam magna potestas, ut omnia unius ciuis ari,itrio pendeant. Hoc in loco ea lex non est a nobis praetermittenda. Imperatorem, Legatum, praesemamve classis ullum non posse cum triremibus armatis ingredi Uenetam urbem, neque etiam tunc cum in patriam rediti sed cum
primum Istriam peruenerit, quae prouincia centum sere milibus passitum ab urbe distat, stipendii im nautis ex legis decretis solui debet, ibique omnes dimittit deinde triremesa paucis Venetias deduci solebant, ac in nauale subnelii sibi, tecta in eum usum aedificata, ubi tutae seruanti ir i ventorum
de pluuiarum iniuria: nunc lex haec non ita omni ex parte seruatur, quem admodum patrum nostrorum temporibus seruabatur. Recensiti a nobis v sunt omnes sere magistratus, quibus, veluti coronam & apicem maiores nostri imposuere eos, quos vernaculo vocabulo a Graeca appellatione deducto. syndicos dicere consuevimus. nos eos appellamus recognitores, notio sortasse nomine, sed satis idoneo ad idem munus explicandum. Hi post quatuor, quinque,eannos creari solent . ac mitti tum in continentis oram nostrae ditionis. iunx in regiones maritimas ac insulast recognoscuntque gesta omnium praetorum atque aliorum, qui foris publicam potestatem habuerint. In quos animaduertunt ea propemodum auctoritate, quae
Advocatoribus tributa est. Nam . ut sapienter Aristoteles inquit, hi, qui in potestate sunt, nisi ex aliis pendeant, aegre in ossicio persistunt propter ingenitam cuique malitiam. Peregimus iam omnes patritiorum hominum C magistratus, quibus Respublica Veneta domi foris lite administratur: rellia quum est, ut ea ratio ὀ nobi ς reseratur, qua pnidentissimi homines maiores nostri semper in ossicio plebem, ac uniuersum populum continuerunt, rem certὸsia pra omnium fidem, tot annos populum gubernationis putilitae expertem nunquam patritioriim imperium detrectasse aut aegrὸ tulisse . nec quippiam unquam molitum esse, ut mutata Reipublicae forma ipse quoque ad ius publicum admitteretur, immo semper amantissmii atque obseque tissmum nobilitatis se praestitisse. Uerum si quis praeter situs opportunitatem ualde commodi ad Rem 'iblicam tuendam, moderationem nostram in regendo animaduertit, comperiet populum non omnino repudiatum
suisse: sed ad ea munera fuisse admissum, quae ei committi poterant absque D rei communis detrimento. Ideoque facile perspicere poterit id in hac Republica temperamentum extitisse, quod caeteris hominibus tum priscis tum iunioribus semper demit. Qiiamobrem euenisse etiam comperiet, ut in cunctis aliis tumultus populares frequenter fuerint excitati, qui tandem omnes Respublicas euerterint. contra in nostra ciuitate ob eam causam nullum unquam tumultum popularem. aut seditionem extitisse. etenim
necesse suit, ut in exordio operis dixi. si recte Respublica instituenda erat. populum a gubernatione Reipublicae excludi. qua in parte maiores nostri
non tantum auctoritatem semimorium philosephorum ac rationem secuti sint, verum etiam imitati si int Sesbstrim antiquissimum Aegyptiorum legislatorem. qui, ut in Politicis Aristoteles perhibes, genere distinctos vo-
363쪽
luit esse eos, qiii armis regionem tirerenti ir, qui e de bono publico consul - Etarent,ac iudicia exercerent ab agricolis mechanicasque artes exercentibus, mercenariam operam locatibus. Verum institutum hoc facile euertere rempubi icam poterat, nisi temperatio ea adhibita suisset, quam maiores nostri sapientissinii homines adhibuere. Primum ergo apud Venetos constantissime hoc obseritatum suit, ut omnibus aequum ius esset, neque ulli impunὰ liceret quenquam, ne de plebe quidem uel infima, iniuria assiceret patricium uerd hominem contumeliam facere plebeio pro sacrilegio, ad scelere maximo semper habitum suit. Qudd si quis temerarius huiusmodi quippiam perpetrare alisus unquam suit, is sensi se impund non abiisse: tantoque grauiores poenas dedit, quanto maioris existimationis, dignitatis e suit. Prae- Π
terea diligenter ὀ Senatu consulitur, tum annonae triticeae, tum omnium rerum copiae, quae faciunt ad victim ciuium, & ad incolumitatem totius populi: adeo, ut magna interdum dispendia faciat publicum aerarium, ne ciuitas penuria laboret. quod cuilibet exploratum esse potest ex his, quae supra a nobis dicta sunt, cum de prae istis annonae triticeae, ac de curatoribus publicae salubritatis ageremus. Ad populi quidem haec duo potissmum requirunt irectoribus ciuitariam, ut sicilicet commode uiuant in remm copia, neque obnoxij sint iniuriae potentissimorum ciuium: quae cum assecuti fuerint, res suas agunt caeterorum securi. Nihil uel ue a maioribus nostris omissum fuit, quod ad ea duo pertineret . quin potius multa praeterea addita sunt, quibus. mirifice consulitur populi commodo,atque eorum hominum inopiae qui in Gstudiis honestis Reipublicae utilibus versantur,aut olim versati sunt, nec amplius per artatem aut imbecillitatem ualetudinis id muneris obire queunt. Nam Venetiis innumerae domus aedificatae stim satis idoneae aptae lue rei domesticae,quae hominibus iiste gratis conceduntiir, in quibus curri familia degant quoad vixerint sine rei familiaris dispendio. His adde, qu3d in Nauali amplissirio, quod vicem oppidi obtinet, constitutum stipendium est non mediocri hominum multitudini: qui tamen nil astant, seu propter senium seu ob incommodum acceptum s cum tamen tunc cum in florenti aetate es.sent, suum munus in aediscandis triremibus aut in huiusmodi quopiam munere Reipub.utili obierint. Praeterea veteri instituto in cotractibus emptionis, venditionisque mercium pretiosarum alteruter, emptor scilicet aut ven Hditor, certum quippiam seluunt pro summa mercium:quod pauperibus nautis imparthur, qui limplius ei ossicio satisfacere minime possint propter aetatem,quain tamen in ea sunctione consurripserint. Caeterum praeter haec optima institiita ad continendam plebem in ossicio Reipublicae nonnullas alias leges recensebimus quae sapiemiui me mihi ἰ maioribus nostris inuentae uia deri solent, ut pro eorum hominum conditione satista uia pulcherrime sit ambitioni honoris cupiditati, quae in cune omni animis natura insita est, nec tamen propterea gubernatio nobilitatis vlla in parte perturbetur. Vniuersiis podulus in duo genera est distributus . nam quidam honestioris sunt generis, alii uero ex infima plebe,ut artifices, & id gemis hominum, quod ab AristO-
364쪽
A Aristotele in Politicis seruorum publicorum esse perhibetur. virisque meo iudicio conssilium est,nec incommode nec iniquΘ. Nam plebeiis hominibus , qiii si iapte natura parum honori student, sed potius rei familiaris studio inseruilini. sita quaedam iura concessa sunt, suiqtie honores. in tot enim classes distributi sunt,quot sunt artificia in quibus degunt, ac unicuique clas-s propriae quaedam datae sent leges, siti, quibus sita quisque exercet ossicia. His praesciuntur totius classς suffragiis ex eorum numero nonulli, qui non incommode artificii illius praesecti appellari possunt. horum iussu multa praescribuntur, nonnullaeque leuiores lites horum arbitrio dirimuntur. Quo fit, ut plerique omnes artifices cum eius honoris compotes fuerint sacti, in B eo munere sibi placeant, putentque se non parum dignitatis esse assequutos, cum eo peruenerint, ut a sui ordinis hominibus ea praesemira digni habitisuerint. Sunt praeterea in unaquaque classe quidam praesectis inferiores, qui tamen nonnullius existimationis sint. hoc igitur modo magna in parte satis si honoris cupiditati, quae indita esse uidetur animis etiam plebeiorum hominum, atque infimae plebis. Alterum populi genus honestius in Veneta
ciuitate honoratiorem quoque locum habet, ciui priuata quaedam, ac propria munera sunt constituta decora atque honesta,quibus patritii ordinis viri priuati sint, nec ad ea ulla ratione accessim habendi quorum multa sunt,ot nec patricium hominem, tum propter emolumentum. tum honoris titu- Ium eorum poenitere possi. scribarum ordo honestissimus est, qui magi-C stratibus quibusque assident. id munus plebeiis tantum hominibus datur,patricio nulli: quod quamuis illustre non sit, est tamen honestiam. eo mnamque fidei 5e solertiae codices, scriptaque publica, quibus res omnis priuata de publica continetur, commissa simi. qua prouincia atque munere, qui dignus habetur. is iure optimo Sc probi viri Se industri, nomen habet, commendationemque apud homines non mediocrem. id autem eorum pleris. que stipendium constitutum est, ut rei domesticae non tantum tuendae, sed etiam amplificandae satis sit. Illi autem qui sinit a secretis Senatus, omnes ex populo sunt, patricius nullus. Hic ordo superiore honestior est. iccirco illi ex populo, qui nobiliori genere orti si mr, eo munere fungi solent. reditus habent ex aere publico non mediocres, neque ullum senatusconsultum hos D latet . semper nanque intersimi Be Collegij de Senatus consilitationibus; ex qua re in magno pretio ab omnibus habentur. Ex his nonnulli seliguntur. qui decemviris ministrant, eorumque acta in codices reserunt, ac conscii omnium sunt, quae a Collegio aguntur. quo in honore versantur quoad vixerint, non per vices, quemadmodum patricij viri in suis magistratibus. quorum nullus praeter Procuratorium perpetuus est. Horum qui i secretissent.tus sint, unus primas partes tenet, ac Cancellarius Venetiarum nominatur, qui in rnaximo est honore. Nam θ quouis patricio ei loco ceditur, praeterquam a Procuratoribus. nullum is Reipublicae ignorat arcanum: magni quoque sunt ei reditui ex aere Reipublicae constituti: ac cum diem obierit, sinebri oratione honestatuti quae dignitas nulli in Veneta ciuitate dese
365쪽
ri consueuit, praeterqtiam Duci, aut cuipiam ciui qui si extra aleam, ut dici Aselet, praeterea nemini, quas Cancellarius Duce ex populo reserat. hic unusereatur comitiis magni consilij. caeteri omnes qui a secretis fiant, a decemviris eliguntur, atque si ibduntur eorum censurae, si quid in functione publica, quam habent,deliquerint. Omnes etiam populares coetus,ut artificum clas. ses&cuiusque artificii praesecti, nonnullique alii, de quibus infra dicemus, ex arbitrio decemvirum pendent, atq; eorum ditioni subiecti simit illiusque Collegi j auctoritate & ini tio constituti suere, id nunc continentur. quod sapientissme institutum sitit, ut is magistratus prouideat, ne huiusmodi coetus qui ad bonum publicum sunt instituti quandoque smulatione ossicii aliquid in Rempublicam moliantiam. qui ad eius morbi cautione initio creatus F iiit, ne qua scilicet malorii ciuium conspiratio facesseret negotium Reipub. Sunt praeterea Venetiis quinq; societates initae sub diuorum quorundam nomine te religione, in quibus innumeri homines sunt, Si plebeij dc patricii o dinis. Harum sitas quaeque vestes habent suaque insignia, quibus tamen non semper ac passim V tantur, sed cum simul coacti prodeunt, aut ad honestandaeuiuspiam stimas,aut ad sacrum quodpiam munus. Festis diebus statutis cuncti serὰ in suam societatem conuatur.ibi sacris primum intersunt.deinde inuisunt templa deorum immortalium,deumque optimum supplicationibus, pompaque solenni venerantur. harum quaeque societatum propriam aedem habent, in qua amplum atrium aedificatii est, quo statutis diebus conueniunt, ut exhibeant ossicium religioni,quod debent. Etenim celebrant quandoque Gsacra mysteria, interdum simul coacti templum cuiuspiam diui inuisunt, saepius exequias ac simus fratris exornant cum eorum quispiam diem extremit clauserit: cuius etiam delicta expiant sacriscio, ac precibus identidem repetitis. Praeter amplissima illa atria singulae destinatum conclaue habent, in quod coguntiat societatum praefecti. qui magistratus est annuus, atque inter plebeios non mediocris dignitatis.hi simul congregati de agedis consultant, dantque operam, ne qua in parte desint bono secietatis. eorum quoque fidei magna vis pecuniae pauperibus erogandae commissa est. nam priscis temporibus tam ingentis si ierunt existimationis hae secietates, ut plurimi, qui rem suam testamento legauerant in usim pauperum distribuendam, hos potissimum tutores secerint,quorum arbitrio ea pecunia erogaretur.quo ei etiam Hest ut harum secietatum aliquae copia facultatum,quae in hos usus quotannis erogandae sent, Procuratoribus D sarci minime concedant: qui magistratus patricius amplissmus est. Ad hunc honorem, praesemiram scilicet istam societatum, patrici js viris nullus est accessus quavis sint e numero fratrii sed plebeij tantum homines illius dignitatis compotes esse queunt, ut hac etian in parte populus nobilitatem aemularetur.hi enim secietatum praefecti quodammodo in populo reseriant Procuratoriam dignitatem. Verum, ne qua ratione huiusmodi secietates, atque hi praesecti Reipublicae ossicerent, omnes sub potestate decemvirum continentur, ut ne quid immutare queant, aut in unum cogi prieter tempora statuta, nisi ex eorum arbitrio atque auctoritate. Huius-
366쪽
A Huiusmodi honores in nostra Republica viris plebeiis viritisque ordinis cmstituti sunt,ut omnino expertes non essent iuris publici ac ciuilium munem, sed suae honorum cupiditati ambitioni ve hac ratione satisfacerent, neque statum mobilium aut odio haberent, aut perturbarent. Quo gubernationis temperamento Respublica nostra id c6secuta est,quod priscarum nulla alioquin illustrium. nam i primis initiis usque ad haec tempora mille, ac ducentis annis tuta permansit, non tantum ab exterorum hominum dominatu,
veruq retiam a ciuili seditione, quae suerit alicuius momenti. quod adepta est non vi ulla,aut armatis satellitibus, seu munita arce,sed aequa, ac teperata ratione regendi: adeo ut populus libenti animo pareat nobilitati: neque ullamo mutationem rerum optet, quin potius egregie sit affectus erga nobiles. Quae res nostra tempestate potuit esse compertissima.Nam cum omnes Christiani Principes consipirassent in perniciem atque exitium nominis Veneti, su-siisq; noster exercitus suisseti Ludovico Gallorum rege iuxta Cassanum oppidum agri Cremonensis ingenti clade, imminerentque inde Germani, hinc Iulius Romanus Pontifex, atque uniuersa pene continentis ora ab imperio Veneto desciuisset: ea rerum angustia perturbatus Uenetus populus, adeo nihil in nobilitatem est molitus, ut lachrymantes omnes se, suaqtie obtulerint ad Reipublicae defensionem, reque ipsa praestiterint. Nam Patauio urbe
propter incolarum animum erga nos egregie propensum nullo negotio recuperata , cum Maximilianus Imperator undique contractis auxiliis ingenti C exercitu eam urbem obsedisset, quam plurimi non tantum patricii, Verum-
etiam plebeij ordinis sponte cum militibus stipendio eorum priuato conductis ad tuendam illam ciuitatem profecti sint, egregiamque in ea expeditione operam nauarunt: adeo ut Imperator coactus suerit reducere exercitum expugnatione urbis non tentata. nec maiore negotio aliae quoque ciuitates recuperatae sunt, maximo populorum omnium fauore ex alieno imperio ad Venetum,veluti ad portum tutissimum,confugientium. clarissimum certe argumentum iustae dominationis,cum volentibus imperatur. quod noabsque ratione contigisse, si quis bene attenderit, facile comperiet. Cuique enim ciuitati,quar in secietatem Veneti imperij uenit, municipales leges relictae sent, multisque honoribus ciues in sua qtiisque ciuitate potiunturi. Op- D pida autem non pauca in agris urbium sita a ciuibus ipsarum urbium ibi magistratum gerentibus gubernantur. His adde, quod prauoribus ciuitatum qui illustres sunt, assident cum ius populo dicunt homines iurisperiti: quibuscum consultant, antequam quippiam decernant. qui honos est non exiguus , nec modicum inde emolumentum ad eos uenit. huius generis magistratibus stingi patricij Veneti non possunt, sed vel ex Veneto populo, vel, ut plerunque, ex sectis ciuitatibus deliguntur. Ex quibus facile quiuis intelliget, eam adhibitam fuisse in hac Republica moderationem,qu. e maxime ui deatur rerum naturam imitari. Nam in animantis corpore videdi officium,
respiciendiqtie munus selis oculis est attributum. reliqua ueta munera ignobiliora caeteris membris relicta sunt, quae usu videndi careant, sed pareant,
367쪽
nec aliquo pacto obaudiant his, qtiae ab oculis ita esse nunciata si ierint, ne lae Ealio serantur, quam quo oculi ea direxerint: sicque optime uniuersum compus consstit &conseruatur. N5 dissimi 'i ratione in Republica Veneta summa rerum gubernatio patritio ordini est demandata, veluti quibusdam oculis ciuitatis; ignobiliora officia caeteris ex populo:sicque tanquam bene compactim corpus Veneti faelicissime viuunt, cu oculi Reipublicae non sibi tantum, sed uniuersis membris perspiciant: caetemueia ciuitatis partes, non tantum sit habeant rationem, verum etiam hisce oculis, veluti potioribus membris Reipublicae libentissime obtemperent.Quod s in quapiam Republica eo insaniae venerint ciues,quod in plerisque contingit,ut populus uide-di munere sungi velit, atque oculorum officium usurpet, continuo uniuer- Psam Rempublicam euerti necesse est. Quod s etiam patrici j ciues sibi latum prospexerint, alia uero ciuitatis membra contempserint, irritato popido ad perniciem nobilitatis proculdubio male clam Republica atque adeo pessime agetur. nostri maiores naturam imitati utrique incommodo proii idere, illamque praestitere moderationem, ut nullus, nisi inuidus. locum habeat obtrectandi tam rectae tamque legitimae institutioni. Quam Deum optimum precamur diu seruet incolumem. si enim quippiam boni a Deo immortali hominibus prouenire est credibile. hoc praecipue diuinitiis Venetae urbi obtigisse persuasL G smum esse debet.
368쪽
370쪽
AEPE numero mecum ipse animo reputans, solere ple--q; accidere,vt viri probi,ac honarum artium non ignari , praeter eorum spem, & institutum vocentur ad munus Antistitum, ac Ecclesiis praeficiantur Episcopi;quibus nevotium est, neq; facultas,ut dare diutius operam possnt lectioni Theologorum, & Iuris pontificij peritorum; i qui-C bus singula quaeque doceantur, quae pertineant ad officium praesiilis; nam dc diuturnus labor,& multi loci perplexi deterrent politioribus studiis assuetos ab huiusmodi auctorum lectione: iccirco no putaui rem inutilem me Achi
rum, si praecipuam totius huius muneris partem, eam inquam, quae Versatur circa Sacramenta, compendio quodam comprehendero, ac eam leuem adhibuero, ut cuiuis non ignaro bonarum artium,absque diuturno labore,adi
tus non dissicilis pateat ad Sacramentorum rationem intelligendam j quam perspectam habere, x aliis posse tradere praecipuum est officium Episcoporum, ut inquit Dionysus in libro de Ecclesiastica hierarchia. Deum igitur
Optimum precor, ut coeptis nostris faueat,ic efficiat, ut non indigne omnino pertractemus res tam magnas S diuinas. Antiqua quaedam fuit opinio, iam D serὸ a mundi primis exordiis cum hominum genere nata, indigere humanum genus ad ueram pietatem, & religionem puram expiatione quadam, Sesanctificatione, quam pro hominum natura, etiam existimarunt fieri verbis, te caerimoniis quibusdam: ita nanque natura institutum est humanum genus, ut ex sensibilibus rebus notionem etiam intelligibilium nanci statur. nam veluti naturae hominis vicem, quae & se pollutam esse sentiebat, & maiori quadam sanctificatione indigere, ut digne ad pietatem, de puritatem religionis accederet, inuertit in plerisque omnibus hominibus astutia daemonum; qui sicuti iteram religionem, ac unius Dei cultum peruerteriliat, ac sibi pro Deo sacrificia exhiberi uoluerunt; ita etiam expiationes quaedam, ac sacra, eorum fallacia adinventa sunt, quibus magis se pollueret