Gasparis Contareni cardinalis Opera omnia, hactenus excussa, ad omnes philosophie partes, & ad sacram theologiam pertinentia

발행: 1589년

분량: 693페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

LIBER SEC UNDUS.

De Sacramento Bapti tu C A P. I.

VLLVM esse hominem puto ingeni j pauid perspicacioris, praesertim si ingenue suerit philosophatus, ac in rerum naturae contemplatione versatus, accesseritque ad Christianam philosephiam, qui non summopere miretur Christianae doctri ac religionis progressiim in quo veluti in speculo, facile perspicit eundem sitisse Christiani pietatis institutorem, qui etiam naturam rerum condiderit, adeo similes inter se progressones habet. id quod perspicui3 cuiuis patere potest in hoc, quod aggressi stimus Sacramentorii negotio. Apostoliis Paulus, in prima ad Corint.c. I . inquit:Primus homo de terra terrenus secundus homo de coelo coelestis,s- Gcuti portauimus imaginem terreni ita portemus imagine coelestis.In Euangelio dominus noster Iesus dixit Nicodemo, oportere nos nasci denud, si simus ad regnum coelorum peruenturi, ex aqua, scilicet, N Spiritu Sancto. sicuti ergo cum primum in hanc Iucem homo prodit, seia etiam cum in utero matris formatur, nasci dicitur homo; ita, ut fiat homo Christianus, Dei scilicet filius, oportet hominem iterii in nasci ; sed prior illa natiuitas corporea est,ac propterea sensu percipitur,secunda haec spiritualis est, ideo sense capi non potest. item in priori natiuitate cum homo non generetur ex quopia alio animante,quod mori oporteat,ut ex eo nascatur homo; in hac posteriore nascitur homo spiritualis, & diuinus ex carnali homine, & terreno; ideo secunda haec non tantum natiuitas est spiritualis hominis, sed etiam est in- Hieritus hominis carnalis. iccirco non tantum natiuitas, sed etiam regenerato dicta est, item resurrectio, ut in Apocalyps ὀ Ioanne Apostolo nuncupatur resiirrectio prima, ut praeclare exponit Augustinus in libro vigesimo de ciuitate Dei. Verum, sicuti hae generatione non efficitur totus homo spiritualis; ita etiam non omnino moritur homo carnalis; sed quaedam si inchoatio huius uita .8e illius mortis quae in die iudici j omnino perficietur, cum totus homo erit spiritualis, & nihil carneum remanebit, quo ad corruptione. inquam, Se malum. non quoad substantiam. Hoc arcanum, hoc mysterium. quod exposui, Iatet si ab Sacramento baptismatis, quo seb aqua mergitur, ac sepelitur homo carnalis natus ex Adam, naturae corruptae, & carneae, filius

irae

382쪽

Α itae,5c indignationis Dei. Gerit haec immersio imaginem septi itutae Christi. qua sepulta fuit non caro peccati, ut nostra, quae nunquam suit in Christo ;sed caro habens similitudinem carnis peccati, ut inquit Apostolus, ad Rom. cap. 8. deinde emergit nouus homo sanctificatus per aquam, & inuocationem trinitatis, quod D. Petrus Apostolus in Epistola prima appellat semen incorruptibile, quo nati semus. Vide quam haec generatio respondeat generationi naturae, cum Princeps Apostolorum appellet verbum, quo bapti-1amur,semen incorruptibile. Hoc igitur arcanum latet sub hoc baptismatis Sacramento, generatio spiritualis, expiatio a peccatis, consecratio eius qui baptietatur, sepultura, Sc resurrectio Christi. Id ueia, quod subi jcitur sensui, B quod patet omnibus, est ablutio, seu immersio, de emerso, aqua,& verba sacerdotis, ego scilicet, te baptiro in nomine patris & fiiij & spiritus sancti;

imiocatio, videlicet, trinitatis. Sacramentum baptismatis non est aqna, neque verbum, sed ipsa ablutio, & immersio sub certa hae sotma verborum

expressa. Materia est, aqua elementalis, ic natura constans, non arte ut rosa

cea, seu quaevis alia huiusmodi. Nihil tamen differt siue fuerit calida aut frigida , aut quouis alio pacto alterata, dummodo aqua sit natura constans . Forma, sent verba i sacerdote prolata.Vis baptismatis est conferre expiationem a peccato originali. N aliis omnibus; ita quod neque reatus vllus culpae, nec poenae remaneat, sed si veluti nouus homo genitus. & in lucem editus vir baptitatus suseipit enim in se totam mortem Christi ; in aliis Sacra-C mentis sit particeps eius.Item datur in baptismate participatio cpraedam diuinae narem, efficimur enim in Christo Dei fili j per baptisma, ut inquit Ioannes Apostolus in capite primo sui ei tangelij: Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Item, ut idem Ioannes in epistola prima cap. 3.Fili j Dei sumus, & no

dum appariat liquod erimus.Item Paulus ad Romanos cap.8.Dedit nobis spiritum clamantem abba pater. Innumeri alii sunt in scriptura loci idem allerentes. Praeterea vi baptismatis imprimitur in mente nostra character per consecrationem, quo potentiam nanciscimur suscipiendi omnia Sacramenta, & obeundi omnia munera, quae pertinet ad hominem Christianum. Haec nobis int,aptismate coseruntur. Minister traptismatis proprius, est sacerdos. nam, cum baptismate conseratur gratia, & sanetificatio . per quam pr. ecipue

D illuminamur; ideo minister est sacerdos ad quem in hac Ecclesiastica hierarchia pertinet illuminare, ut inquit Dionysius, scuti Episcopi est perficere Se Diaconi purgare; ex quo fit,ut etiam praesente Episcopo Presbyter possit baptiore. Proprius enim hic minister est. Verum, quoniam hoc Sacramentum

est Sacramentum fidei, & adeo necessarium, quod sine ipso paruuli consequi salutem non possunt; ideo essectium est, ut Diaconi, si Presbyteia copia non fuerit. laici viri, mulieres, etiam infidelis posset esse huius Sacramenti minister; dummodo intendat facere id, quod Ecclesia secit, te si putet illud nihil esse, ut diximns in priori libro, nam Uit ut minister Ecclesiae, Se in fide Ecclesiae. Est tamen aduertendum, quod hoc ministerium pertinet semper ad

383쪽

3s DE SACRAMENTIS

digniores, qui adsunt; quamobrem praesente viro scemina non debet stingi Ehoc osscio; adulto praesente,puer; item laicus,praesente diacono; aut diaconus, praesente presbytero: Presbyter uero etiam praesente Episcopo potestritὰ baptitare, quia eius ministerium est. Quae non accipi volumtis in eam sententiam, ut putet quispiam, sic baptietatum, non esse uere baptiratum; etenim uere baptiratus, sed non rite,neque ex ordine. Narratur in historia Ecclesiastica ab Eusebio de Athanaso, qui puer in litore quosdam cathecumenos baptirauit eo ritu quo uiderat Episcopum Alexandrinum baptiZare; qui de consilio illius Academiae Alexandrinae celeberrimae non fuerunt iterum bapti rati,cum Athanasus sessus suisset se uoluisse facere id quod Episcopus faciebat. Conserri debet hoc Sacramentum &adultis,&paruulis; Fqnia, sicuti per alium contraxere peccatum originale, item etiam per alium remedium, & medicinam possunt capere. Praeclare hoc tractat Augustinus, ubi agit de baptismo paruulorum, in quos gratiam , Sc virtutes infundi secundum habitum, quorum postea usiim habeant, praecipiti Theologi sentiunt. non tamen propterea ab infidelibus parentibus inuitis, abstrahi debent paruuli, ut baptietentur inuitis illis, nam opus Christi non debet inchoati ab iniustitia: filii autem sunt in potestate parentum, quousque ad

aetatem peruenerint, qua sint compotes rationis; quod si baptirentur, putat Durandus, eos non esse uere baptiratos . ego samen credo verius dici,

quod sent baptirati. sitfficit enim fides offerentis, fiamuis userpent ius alienum, ut in decretis distinc. quarta. adultis uero accedentibus ad Laptisma Gneeessaria est praeteritorum peccatorum poenitentia, non dico poenitentiam Sacramentum, sed animi motiam, quo eos poeniteat vitae praeteritae. 3cnecessaria est etiam fides, qua credant sibi praestari redemptionem, & remisso- irem peccatorum per mysterium Christi, de per baptismatis Sacramentum ; quorum alterum si desuerit, ficte accedunt, nec recipiunt gratiam, seu

sinctificationem; recipiunt tamen characterem, & consecrationem; vi cuius, si postea fides, aut poenitentia accesserint, sunt compotes gratiae, & sanctificationis. praeter hoc aquae baptisana, i Theologis ponuntur duo bapti L. malum genera, spiritus, inquam, & sanguinis. spiritus baptisma, est animi, cum scilicet quis credit, &dolet de peccatis, cupit etiam baptiχari, obit autem , antequam posse, baptiratus, hic obit, non aqua, sed spiritu. item, si Hquis nondum baptiratus, pro Christo moritur, si inditque sanguinem, ne Chrisbim neget baptizatus: hic obit. non aqua, sed sanguine. postremum hoc baptisma potius, 3c perfectius aliis est, nam uerer, dr non per similitudinem assimilatur morti Christi; &sicuti Christus lauit nos suo sanguine, ita hic non est lotus aqua, sed sui sanguine, quem sendit. tria haec baptismatum

senem di ista uant tamen non omnia vere simi Sacramenta. primum per aqua

sacramentum est absque dubib, & eam habet vim, quam diximus. secuKdiim baptisma, spiritus,inquam, verὰ non est Sacramentum, neque eam vim habet,quam primum: nam,&si reatus culpaetollitur, unde aequivalit baptisa; mo prio-

384쪽

LIBER SECUN DV S. 343

A mo priori, non tamen necesse est, ut eo tollatur omnis poenae reatuS; Ve. rum, prout est in eo charitas, & contritio, de Sacramenti desiderium.

Nunc paucis agendum est de his, qu ae necessaria sunt ad efficiendum sacramentum baptisimatis; item, quae sunt de praecepto. quae si omittantur, non propterea reddunt Sacramentum inefficax. item, quae pertii Cant ad solennitatem baptismatis. Necessariat ad efficiendum uerum baptismati S Saeramentum, est primum materia, aqua, scilicet, habens spςcicm, de naturam aquae; item, forma, quae est a Chlisto instituta, de C prcita in Evangelio secundum Matthaeum. Ite, do te omnes gentes,

bapi Utes eos, nomine patris, Sc filii, de spiritus sancti. quare di-B ςst, Ego te baptiro, in nomine patris, de filii, de spiritus san- - Gr i ueris, ut euitarent schisma illud, de quo meminit Apostolus in prima ad Corinthios. Ego sium Petri, S c. dicunt, BaptiZatur seruus Christi, in nomine patris, de filii. de spiritus sancti . nec dubitan-

quod conserunt uerum baptisma, quia maxime omnium primum, & praecipuum in baptismate est sinistificatio. & consecratio per inuoc tionem trinitatis. s Latinus hac serma uteretur, grauissime eum Pςῆς xurum certo scio, quia negligeret ritum suae Ecclesiae. non aude-rςm tamen dicere, quod uerum baptisma non conferret, de quod is ςl ptirandus esset. mutatio uerὁ in his uerbis , si fieret ea ratione, ux Douus error introduceretur, nulli dubium, quin sacramentum eo C mn peret: non enim minister seruaret intentionem agendi id, quod δgyt Ecelesa. s uero recta esset intentio , & fieret mutatio, quae non sederet significationem , qua per inuocationem trinitatis , consecratur ptismajiuxta fidem Ecclesiae. vluliae vertim sacramentum consert.

ux in Decr. de consecratione. distinet. q. ὰ Papa Zacharia scribitur. licet peccat ob incuriam 'seua contemptum .ddubitatio est, an, si quis baptitareuir in nomine Christi; sicuti Apostoli leguntur haptisma conis tulisse in Actibus apostolorum , vere baptisma sisti peret. Ambrosius inllib. de Sacramentis . cuius locum adducit Magister sententiarum in quarto lib. videtur sentire , qu H uere esset baptiZatus. Scotus ibi dubitat. B. Thomas sentit, quod non uerὸ ille esset bapti atus . ni-D Xus auctoritate Pelagij Papae ad Gaudentium Episcopuim , qui locus adducitur de consecratione, distinet. q. verum , si diligenter animaduertat, is, quem Pellagus baptitatum . in nomine Christi. praecipit re baptiori . fuerat baptitatus ab haereticis , in quibus fortasse non erat uera fides trinitatis. attamen4Thomae sententia est tutior .QMutatici Verborum ex ignorantia proserentis, uel balbutiei, quae sensum non muatat, quod praecipue contingit. si in fine uerborum fiat, non reddit Sa eramentum irritum. De ministro baptismatis sipra diximus satis. illis addendum, quod nec se ipsi am quispiam bapti are potest, ut habetur exutra de baptismo. nee nisi ab uno potest oonferri baptistia, non autem a pi

385쪽

3 4 D E SACRAMENT Is

tibiis, de consecratione; distinct. q. nam, sicuti unias est Christus, cuius Euirtute consecratur baptisma; ita unum oportet ministrum esse. est enim anadochus, siue susceptor, qui bapti ratus, & confirmatus esse deliet, ea. distincti cap. in baptismate, &unus ea. distinet. cap. non plures. licet nunc plures coadiutores stimantur. dicitur, quod Ecclesa Romana non eodem anadocho utebatur in bapti sinate, catechismo, &clarismate, ut habetur in JJecr. distinc. q. cap. in catechismo, vidi tamen, &re non seruari. De sit scipientibus autem baptisma, sepra diximus, quod oportet voluntarie ac cedere ad baptisna. Voluntarium uero tollitur, uel per ignorantiam, uel per coactionem; ideo dormientes adulti, aut amentes non debent bapti- Tari, nisi in eis apparuerit, cum erant mentis compotes, voluntas si isti- Fpiendi baptisma. ut extra de Bapt. cap. maiores in s. in paruulis sitffici tuo Iunias offerentis, ut in Decr. distinct. . cap. illud, id extra de bapt. cap. maiores , hola Innocentius tertius statuit. coactio etiam, in qua nihil est voluntatis , tollit voluntarium, quod requiritur in baptismate . s uero fiterit coactio mixta, de qua dicit Aristoteles in tertio Ethicorum, ut, s minis, te poenis cogerentur, Utique, quamuis non recte id seret, susciperent tamen cha racterem baptismatis, de cogendi essent ad vitam christianam, ut in Syno do Toletana decretum fuit, extra de baptismo. Immerso ima, uel trina est, secundum morem Ecclesiae cuiusque. Haec sere sunt, quae ut necessaria requiruntur in baptismatis Sacramento: quibus addimus multa, quae sunt praecepta, Se quae, stamen non adsunt, propterea non reddunt Sacra a Gmentum irritum. & inane. Accedamus nunc ad solennem ritum Sacra

menti huius. Qirantum ad materiam Sacramenti huius, selet in templis Episcoporum, ac in aliis praecipuis, die Sabbati maioris hebdomadae, vigilia, inquam. Paschatis benedici aqua, magna cum selennitate; qua baptirandi sint, qui ad hoc Sacramentum accedunt; inspergi etiam in ea oleum chrismatis . hac aqua ita benedicta debent baptirari, qui ad bapti C.

ma accedunt. hic ritus spectat ad solennitatem sacramenti. Apud veteres patres nostros mos erat, ut etiam in vigilia Pentecostes aqua baptismatis benediceretur; quoniam duobus his temporibus solebant catechumenos bapti are . adultos, inquam, quorum tum magna erat copia: quos etiam

ante diebus viginti exorcismis purgabant, & catechismis instruebant, ut HIahetur in Dec. de consec. distin. . cap. ante viginti dies. quod ordinatum sitit ex consito Bracarensi secundo, & Nicolai Papae decreto. Iudaeos Deiam etiam aliquot mensibus, ut habetur in Decr. de consecr. distinct. q. cap Ilidari. quod ordinatum fuit ex concilio Agathensi. Nostra uero tempesta re, qua pauci baptizantur adulti, sed plei ique omnes infantes, omissa est haeo benedictio baptismatis in vigilia Pentecostes: sed in totum annum sian; scit aqua. pia pridie Paschatis est benedicta. quantum uero ad reliquum solennitatis morem, notus est mos nostrae Ecclesar, Romanae inquam nam anadochus ante fores templi, vice infantis respondet inte ogant L presby-

386쪽

A presbytero se fide petere, id est fidei Sacramentii na, ungi uir puellus dorsim

inter spatulas, te ungit tir pectus oleo ad hoc mu nus ab Episcopo co nsecrato, in siqnu crticis, ut athleta. cui sit in vita cum daemone perpetua lucta. sal et i 3, sapientiar smillachrtim ori eius imponitur. Leguntur exorci sint. de infusi latii r daemon legitia ur catechismi quibus in fide christiana instruitur.nares le aures liniuntur suiua, ut aperiantur ad audiendum, & odorem percipi edum

fidei Christi .P. ofitetur lumbolum fidei. interro ganti sacerdoti,petit baptietaries antitatur trina immersione.in verticem ungitur oleo chrismatis. induitur deinde veste cadida. Dionysius in libro de Ecclesiastica hierarchia ritum describit huius Sacramenti, quod ge bantismatis, te illuminationis appellat

B quem puto etiam nost. is temnoribus serὰ i Graecis sertiari. verum in adultorum bapti sinate seruari ille ritus uniuersiis potest, non item in baptisnate paruit lorum adulti is ibi adit hominem Christianum qui anadochiis eius si, id est veluti prontilius. is baptirandii petente baptitari ducit ad Episcopum, couenit clerus. nome bapti radi describitur, psalmi cantantur in exorci sinis. versis ille haptista a petens inqua, ad occidente, reminciat contrariis potestatibus deinde versus ad orientem expans s in coelum manibus,de Christi partici 'em se esse. 8e sacra una diuinitus traditaris benedictionu profitetur. Ter hoc facit. semiexutiis ung ur ab Episcopo ter spno crucis, deinde totus exutus ῆ reliquo clero ducitur ad baptisnatis sonte si Episcopo consecratum, ter immergitur. ac emergit sebinuocatione trinitatiq. induitur clara veste. C vngiti irpostremH ab Episcopo, ac sacrae eucharistiae fit particeps. Hunc ritu Graeci etiam in infantibus seri an di mira Euangeli j secundum Ioan.c. s. Nis manducaueritis 5 c.non hal ebitis vita in vobis. Verum,ut inquit Augiistinus, ille manducat. qui si particem torporis Christi . cui inseritur per baptiisa. Cmne totius huius ritu interpretatione, S 'mysteria praeclare Dionysus exponit. Nos hic logiores esse nolumus, vim postillet ratio instituti a nobis operis. Floc tantii dicenius, ritum hunc patii a nostro differre. immo nostium liuitis imaginc nauald nasmilcm esse. Horti utroq; manifeste spniscatur prioris hominis, que cotraximiis ex Adam. imortiscatio, ac veluti se-sti Itura; ac noui hominis regenerario seii resi1rrectio, qualis suit Christi. in quo bapti a mi ir Quamobre Dionysus trina illa immersonem .ac emerso- item potius fgnu esse volt triduana domani sepulturae, quim triti diuinari mrersonarυ.Irotiit Aros .ad Rom. c. cuicunc; l artiγati semus,in moric ipsus' bari irati si mus,cc serialiten m si reus csi Christo in baptismo, ut inno-Ditate uitae a mi ille iis . Circa quaestiore ille . de pueris existcntii us in utero matris ibi C: π ruit .υ iis si pro eis or do.& speroc λ iidd si turi sint Clitisti participes sci ri ro neremus Dei rotcnti , S misericordist, qucd interducotulerit, de nuc c o serat re Sacra meti sine Sacram cto ita putamus quod assereret' nueris trilitii a Deo eratia ob nostras preces. A quod plures eorsi sali te c5semi turino cosem at sancto ii do it inae,& catholicae ueritati. De pueri siti no 'um inti erre, sin eri in rea risi aptia Etur; si caput egressum l aptiza Ur, cre mus clu duere sint bapti. ati, necue iterandum esse bantisiva, ut

387쪽

3 6 D E SACRAMENTIS

B.Thomas dicit in tertia parte.q. 66. loqiiens de i,aptismo paruulorium. si a- Elii id mebrum praeter caput egressiim bapti etiar, non credimus uere baptiZati impii erium sitisse: quare si vixerit, rebaptiratii r. iudicium tamen certum

Dei est. Reliquum est, ut pauca quaedam perstringamus de Circuncisione, de de baptismate Ioannis Baptistae: quo etiam dominus noster uoluit bapti-γari. praecesserunt baptismatis Sacramentum, quod Christi est, i quocunque in inist ro tradatur, prius Circunciso, quae primum Abrahae data fuit velutisgnaculum iustitiae, quae ei data erat per fidem, ut dicit Apostolus ad Rom. cap.quarto. quae proportione quadam respondebat bapti sinati. licet baptis ma si causa, ut in strii mentum inuisibilis gratia . illa uero tantum signum; Sehoc praestet ampliorem gratiam quam illa.Verum utrunque pertinet ad aho FIitionem peccati originalis. & sunt utraque professones fidei, ac per utrunque suscipientes in coetum fidelium aptantur. Quare non absque ratione expoliatio partis illius est in membro, in quo praecipue regnat concupiscibilis vis, omnium maxime infecta, &corrupta peccato originali ut scilicet significaretur expoliatio corporis peccati, ut inquit Paulus ad Colosscap. 2. in eo

etiam membro taliquam generationis principio, totus homo continetur, mas inquam,& Demina. Ambrosus in epistola ad Constantium aliam praeter ea causam affert. Nam,quoniam pretium nostriam quo i seria itine Diaboli.& peccati redimendi eramus, suturum erat sanguis Christi, ideo sanguiniseMiso ante Christum exigebatur, saltem ut signum quoddam sanguinis infundendi. ante Circuncisionem uerδ. non est dubitandum a Deo humano Ggeneri datum fidisse remedium aliquod ad peccati originalis remissonem. Multi Theologorum putant fidem parentumsatis filisse. attamen, quoniam ea fide omnes infinies poterant esse silutis compotes,cum nunc desectii Laptismatis multi pereant, eorum conditio uidetur per Christum peior facta

fuisse, itim fuerat sutura, si Christus adhuc natus non suisset; ideo sententia Durandi mihi non displicet, qui putat priores seniores, ac etiam Abraham, quodam v ses filiis signo senssili, Deo inspirante, seu orationibus quibus

dam, quo insantes Deo consecrabantur, de in coetum fidelium adscribebantur. Hugo de S.Victore docilit Durandum. Augustinos libio is . de Trinita tale. cap. I 6. in dubio hanc rem ponit. nam idem dicit in libro de Sacramentis.Haec de Circuncisione.Ioanes Baptista.qui missi is a Deo suerat ante Chri H tam in spiritu, de uirtute Heliae, Deo inspirante baptisma instituit in poenitentiam peccatoris,no autem in remissonem,& in abolitionem; quo εe Christus baptiγarias filii.ut aquas sui corporis tactii significaret ad baptisma.smul etiam ea ratione suit institutum a Ioanne Baptista, ut ed accedentibus praedicaret Christum,il quo accepturi essent spiritum sanctiam,& remissionem peccatorum . quam debet in adultis, ut sit pra diximus praecedere poenitentia, ideo profitebatur Ioannes se baptietare in aqua, in medio uero ipsenim stareeu qui baptiγaturus erat in spiritu seneto. Vnde etia hoc baptisana est appellatum Ioannis baptisina, qualiis 2 Deo fuisset institutu . quonia nihil maius eo conserebatur,quim id, quod est hominis,non Dei, prouocatio, stilicet ad poe

388쪽

LIBER SECUNDUS. 347

A nitentiam. Accessit Christus ad Ioannis baptisma praeter alias causas, ut a qi iam tactii corporis sanctissmi sanctificaret, ut eatili immersone consequerentur homines remissionem peccatorum, Se sanctificationem, quam Ioan

nis Baptistae baptisma conferre non poterat. hoc baptisma Christi a quocunque ministro detur etiam pessimo, te impiissmo,est efficax ipse nanque baptirat . Haec institutio suit baptismatis Christi, unde in Evangelio Ioannis cap. .legimus, quod discipuli Christi baptiIabant, de plures quam Ioannes. Praeceptum uero datum Apostolis filii post resurrectionem, cum eis dixit, euntes baptizate omnes gentes in nomine patris, & si iij,& spiritus sancti B De Sacramento Confirmationis. CAP. II. MIT ΑΤ V R. quemadmodum sopra diximus gratiae,& vitae Christianae progressiis naturae rerum progressionem, quae genitum animal, Se in lucem editum infirmum adhuc, & imbecille prouehit ad firmiorem statum, in quo Ze per se gradiri possit, nec egeat fulcimento alio. item postquam quispiami mortuis reserrexit in lucem Christianae vitae, ac per baptisma renatus in hominem spiritualem, adhuc infirmis viribus,& imbecillis, quas intra uterum matris Ecclesar custoditur quousque crescat, Scfiat firmion quam firmitatem accipit melius, de utilius per Christiana Sacramenta; ideo baptisvati succedit confirmationis Sacramentum, quo praesta- C tur spiritualis vigor,& robur; quod nec erubescentia nec timor ullus Vincat, quin palim profiteatur nomen Christi. huius institutio sacramenti, excellentior suit,sgno magis mystico quὰm id si,quo nune Ecclesia utitur.Na quinquagesima post Pascha die missus, ac datus i Christo fuit Apostolis, te discipulis omnibus existentibus Hiero lymis, facto vehementi spiritu, delinguis flammeis apparentibus Spiritus Sanctus; quo roborati coepere palam praedicare omnibus Euangelium, Se fidem, cpiae est per Iesem Christum, in Deum. θ quo spiritu docta Ecclesia ex traditione Apostolorum materiam huic Sacramento accommodauit, non enim decet diuinam sapientiam ut semper.&ubique miracula sectat qua maximὰ, de igneae linguae, & nus spiritiis fgnificaretur. Nam oleo olivarum,quod proprie est oleum,immi- D scuit balsamum, ac benedictione Episcopi consecrauit quo frontes accedentium ungerentur; oleum enim Sc facile accendi potest, de mutari in ignem; item innato quodam splendore, de claritate lumen imitatur; balsamum uero odorem fragrantem emittit, Se i putredine praeseruat; quo, seno illi spiritus vehementis proportione quadam respondet. Materia haee ab Episcopo benedicitur, quod necessarium est in hoe Sacramento; no item in baptista te,cuius materia aqua, scilicet, sanctificata fuit tami eorporis Christi in Io dane. Materia haec contienit maxime unctioni, unctio uero sanctificationi per spiritum finem m.unde saepe in sacris literis inuenitur hic unctionis modus, ut inafLApostolorum cap.primo: Quem Deus unxit spiritu sancto.

unde Christus quasi unctus, Se Christiani fiant appellati cum ergo hoc S

389쪽

3 8 DE SACRAMENTIS

cramento conseratur Spiritus Sanctus, id est quaedam amplior ipsus gratia, si

ilire unctione conficitur, Sc materiam silmpsit unctioni accommodam. minister uero consecrationis olei, scii chrismatis huius,cst Episcopus,qui quinta seria maioris hel, omadae, nudius quartus, inquam. ante Pascha, magna selennitate consecrat sanctum chrisma. Dionysus in libro de Ecclesiastica hierarchia praeclare tractat uniuersum eum ritum, simulque arcanos sensus exponit. Item minister Sacramenti huius, de quo agimus, confirmationis, scilicet. est Episcopus, qui in Ecclesia est princeps. nam cum hoc Sacramento constituantur accedentes, in statu persectiori Christiani populi, utique hoc iure spectare uidetur ad Christiani populi praesdes. nihilominus ut habetur, ex iussu Pontificis etiam presbyter potcst hoc Sacramcntum conser- Fre: non posset tamen alii hoc committere, quam presbytero. cuius ossicium est in hae Ecclesastica hierarchia illuminare, quod fit per gratiam, quae traditur Sacramentis. Haec Thomas tertia. quaest.72.art. 2. Quamobrem sequi reor, hanc potestatem mediam esse inter potestatem ordinis. &iurisdi ctionis. nam quia committi potest non Epistopo, uidetur iurisdictionis ecse; quia uero non cuicunque clerico committi potest praeterquam face doti, Dideri iure potest esse ordinis potestas. Haec deministro. Forma uero Sacramenti huius. huiusmodi est, fgno te Ioannes, seu Maria, fgno crucis, Si confirmo te chrismate salutis, in nomine patris, de filii, te spiritus sancti. horum, neutriam est Sacramentum, scuti diximus de baptismate, sed quemadmodum ibi ablutio est bapti sinatis Sacramentum, non aqua, aut Guerba; ita in confirmatione iniunctio est S. acramentum, de confirmatio; indigemus tamen de materia, de qua iam dimina est, & certa ea uerborum sorma. in fronte uero fit haec unctio, ut fgnificetur palam, & coram omnibus nullo pudore vetante, nulla formidine, datum illi esse hac unctione, ut nomen Christi consteatur, ubi scilicet oportet,& quando oporteat, c. aeterisque seniatis circunstant ijs, quae requiruntur ad seruanda praecepta assirmat tua. Accedentes ad hoc Sacramentum necesse est, ut fiat abluti baptismate, secus nihil acciperent; nam potentia, qua quis potest capere Ecclesiae Sacramenta,traditur in baptismate iaeque quispiam capit id, cuius capiendi potentiam non habet. si fuerit insatis, sitsficit, si merit baptiratus; quod si adultus accesserit, requiritur insuper, ut si consessiis, si inquam silerit sibi conscius Hs licuius culpae mortalis.nam cum hoc Sacramento tribuatur accedenti amplior mensura Spiritus Sancti, is utique efiigit scium, neque habitat in anima siti ita peccatis.In hoc Sacramento item,est anadochus,qui sitstineat cofrmadum quoniam adhuc imbecillis est, te infirmus, ideo eget filicimento, cum quo contrahitur spiritualis cognatio sicuti in baptismate. verum.de hac

cognatione la e lisseremias in tractatu de Sacramento matrimoni j. B. Thomas tertia.q. 2.ar.8. rutat hoc sacramentum tribui debere etia ualde insantibiis.Quia ampliorem gratiam consequuntur, Se ideo ampliorem gloriam si decesserint. Que more etia nos seri allimus,lanti viri auctoritate nixi. verum.

s maior esset habenda ratio Sacramenti, visibilis scilicet sint, scuti renasci

390쪽

LIBER SECUNDUS. 3 9

in non potest, qui non natus, ita etiam, qui natura non est famis paulo firmior, non uideretur congrue accedere ad firmitatis. Se roboris spiritualis Sacra mentum; gratia nanque Se perficit naturam, & eadem habet progressionem. Haec nobis notasse sufficiat, peritiores statuere uerum poterunt,& melius diiudicare. Anadochus praeterea in hoc Sacramento Iocum habet, qui veluti infirmum adhuc S imbecillem sustinet confirmandum. cum hoc etiam contrahitur spiritualis cognatio, ut insta dicemus. Usus Romanae Ecclesiae fuit, in patet in Decr.de consecr.dist. . c.in catechismo, ne idem esset anadochus in limc Sacramento,& in baptismate,neque etiam in catechismo. mos ille noseniatur in pluribus Ecclesiis. Hoc Sacramento largitas quaedam amplior B gratiae darii sile maioris sanctificationis. datur item sacramentalis gratia illa, in remedium imbecillitatis animi,ad consessionem Christianae fidei; consertur item consecratio,&character, quo statuitur in ordine persectiorum, de veluti adultorum in populo Christiano. Sacramentum hoc est baptismate persectius, vehiti inchoatione rei, ipsus persectio, ut habetur distin.v. c. de his uer Melchiade Papa auctore. neque iterum assimi potest hoc Sacramentum, sicuti nec baptisma, ed quod consecratio in ipse conseratur, de chara--cter imprimatur. Haec de Confirmatione sint satis.

De Sacramento Eucharisiae. CAP III. INSTITUT VM naturae progressum nulla in parte deserentes in spirituali vita donec mortalis suerit,ic in carne peccati constituta,indigemus etia, postquam robur adepti sumus nutrimento, de mento ne ad carnis desideria defluamus; quemadmodii in hae 3 natura nobis praestita vita indigemus nutrimento,cibo, inquam, S potu, quo si diutius caruerimus, tendimus in corruptionem, Sc interitum. hoc nutrimentum, quamvis & frequens meditatio,ic oratio,caeteraq; id genus nobis praestent, opportuit tamen institutum i Christo in Ecclesia Sacramentum, id est sensibilem rem,quae arcanum hoc, de mysticum contineret. non defuit hac in parte Eeclesiae suae diuina bonitas. quamobrem in postrema coena dominus noster Iesus Christus hoc Sacra metiam omnium praecipitum reliquit Apostolis, & in D siti memoriam praecepit celebrati. hoc Eucharistiae Sacramentum sciati Iongὸ omnium maximum,3c excellentissimum est, ita in multis differt a caeteris Sacramentis. Caetera nanque sacramenta continent gratiam imperfecte , ut inst umenta sicliti diximus in priori libro; hoc uessi continet cilitiscunq; gratiae fonte,Christirin,inqua Deu θ quo omnis gratia,& homine qui nobis omne gratia meruit,& per que omne gratia cosequi mutat te differt ab aliis,quonia alia persc iutiir in usii materiae, scuti baptisma ablutione, c5firmatio Vnctione. non alite in eius benedictione, seu consecratione; hoc ueia Sacramentum conficitur in consecratione materiae. Praeterea dissert ab aliis, quoniam omnia alia, sciit utuntur enunciatiua oratione ita dispensat sacerdos, ut ipserersenam ministri gerens ea coficiat; in hoc uerd sacerdos inquit persenam

SEARCH

MENU NAVIGATION