Gasparis Contareni cardinalis Opera omnia, hactenus excussa, ad omnes philosophie partes, & ad sacram theologiam pertinentia

발행: 1589년

분량: 693페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

3no DES A C. CHRIST. LEGIS

humanum genus,ac magis,magisque a Deo recederet,daemonum malorum Ecultui emancipatum. Mansi tamen apud nonnullos homines, paucos quidem, sed optimos, Sc sanctissi m os unius ueri Dei cultus, ac diuino instinctia, Sacramenta, &sacrificia quaedam instituta; quibus veluti signis fidei, quae illis inerat, redemptionis nostrae per Christum, & expiabantur, de sanctificationem recipiebant. Moses his superuenit, per quem data es sex populo illi,semini,inquam, Abraham, Isaac, de Iacob, quibus promissum a Deo

fuerat ex eis oriturum semen, in quo benedicerentur omnes gentes: in lege

uero a Deo instituta suerunt quaedam Sacramenta, in quibus apertius signicata fuit redemptio sutura per Christum. In Mosaicis Sacramentis prae aliis omnibus expiationibus, ic lotionibus praecipuum obtinuit locum Circun- Fcisio, quae Abrahae ante legem tradita suerat,il lege uero summa cum veneratione accepta.Haec,ut inquit Apostolus,suit signaculii iustitiae fidei quae suerat etiam in praeputio patris nostri Abrahae. Expiabantur infantes Circuncisione a labe peccati originalis ratione fidei cuius signit suerat Circuncisio.no ergo Circuncisio aliquo pacto efficiebat iustitia, quae occulte diuinitus infimdebatur,sed tantu fgnificabat reconciliatione, Sc expiatione, quae tunc conserebatur diuina vi homini circuci Q. Alias uer3 expiationes, quae lotionibus , de aspersoniblis fiebant, Apostolus appellat iustitias carnis, ed quod non pertinebant ad emundationem animae, de spiritus purificationem, te peccatorum abolitionem; sed tantummodo ad expiationem immunditiae carnis contractae,uel ex contactu cadaueris, uel ex lepra uel ex quapiam huiuscemo Gdi causa, sed etiam ex peccato quopiam: significabant utique suturam expiationem animi, de eius figurae erant, non tamen ad eam attingebant ullo pacto; quod tamen in circuncisione famam filisse, iam superius dictum a nobiς est. Sacramenta ergo Veteris legis, proportione quadam, legi ipsi respondebant.Nam scuti lex non ducebat ad persectiam, sed finis eius erat quantum ad hanc partem de qua agimus,quae ad caerimonias spectat perducere homines ad cultum Dei spiritualem, per fidem Christi explicitam hoc carnali, Mcorporeo cultinita etiam Sacramenta legis, i et signa erat expiationis animi, quae in aliquibus fiebat diuina vi, ut in Circucisione, uel corpus expiabant ab irregularitate quadam contracta ex immunditia quapiam corporea aut ex aliquo peccato, quo impediebantur a coetu sacrorum, depopuli. Post Mosem Hpromulgato Euangelio per Christum, longe nobiliora ab ipse instituta fiant

Sacramenta, quae 3c significarent expiationem, Se sanctiscationem, Se significatione ipsa efficerent, de quibus θ nobis hoc opus est institutum. Venim, ut colligamus id, quod ex stiperioribus patere sicilὰ potest, communis quaedam animi conceptio semper fuit, Sacramenta ea esse, quibus spiri tuale quodpiam arcanum fiat, re sensibili contineretur: unde e Graecis appellata suere Mysteria,id est arcana. Illud hic animaduertendum, ne decipiamur, ut quibutiam accidit. Nam apud Veteres, &in Sacris literis, ει pius Sacramentum dicitur id arcanum, quod latet; interdum uerd sensibile smum illud, sub quo latet arcanum, dictum est Sacramentum: non quod

ipsum

372쪽

A ipsi im si arcanum, quippe Wiod patet sensiti sed quoniam sit, se contineat arcanum; quod quidam ignorantes non intellexerunt locum Pauli in Epistola ad Ephesos, ac propterea negauerunt matrimonium esse Sacramentum, eo quod Paulus dicat, postquam disseruerat de uxore, de viro: Hoc autem magnum Sacramentum est, dico autem in Christo & ecclesia ; quasi ex his Pauli verbis sequatur, matrimonium non esse Sacramentum, sed coniunctio Christi cum Ecclesia; verum, si accuratius animaduerterent hi scioli, inuenirent fere semper in sacris literis Sacramentum appellari arcanum . haec

etenim magis propria est Sacramenti sgnificatio, in qua Mysterium d Graecis appellatur. Nam apud Thobiam angelus Raphael inquit capite duodeci-B mo Sacramentum regis abscondere, bonum; id est, arcanum; opera autem Dei praedicare conuenit. Item in libro sapientiae de iniquis dicitur,qui irriserunt pios, nescierunt Sacramenta Dei. Item apud Danielem.Vt quaererent

misericordiam a Deo coeli seper Sacramento isto. se in Apocalypsi: dicam

tibi sacramentum. Quibiis omnibus in locis Sacramentum dicitur arcanum. Uerum apud Theologos posteriores immutata fuit huius nominis ratio, ac appellarunt Sacramentum signum illud sensibile, sub quo latet arcanuspirituale; arcanum uerd id,quod latet, appellauere rem sacramenti. Nobis ergo tractaturis de Sacrametis Christianae legis & Catholicae Ecclesiae, illud exordium est stimendum nullum humano generi polluto per peccatum originis,quo insechis unusquisque nascitur,qui per seminalem rationem, id est, C paternam originem trahit ab Adam, itemque magis ac magis polluto peccatis,quae in se umisquisque adultae aetatis admisit, nullum inquam, patere aditum ad peccatorum abolitionem, se expiationem, ad reconciliationem, Scgratiam ineundam cum Deo, nisi per Christum Iesim dominum nostrum, qui unus mediator est Dei,&hominum,ut atrApostolus,neque aliud datum

est nomen, in quo oporteat nos saluos fieri o vertim Christi redemptionem nobis applicamus per fidem in finguine eius. ut item ait Apostolus .iopo tuit igitur homini,qui ex sensbilibus ad intellectualia peruenit, & cui conti git salus per hominem Christum constantem ex corpore humano & sensibiali, tauriscationem expiationem adhiberi quibusdam rebus sensibilibus ς sub quibus lateret haec sanctificatio, de gratia,qua spiritualiter il Deo per Chri D stum sanctificatur; oportebat etiam accessum sensibilem, Sc corporeum hominis sanctificandi esse a s res illas sensbiles,quo testatum saceret, se fide a cedere ad suscipiendam sanctificatione, & gratiam. Qira de re B.Thomas exaeellentissimus Theologus saepenumero appellat sacramenta protestationes fidei,quamuis etiam sint protestationes fidei in ministris, qui ex fide Ecclesiae

Sacramenta dispensantistis sundamentis iactis,accedamus ad institutiam, ac prius ordiamur il definitione Sacramenti. Duas ponemus quae cum eandem

vim habeat,posterior tamen est priore explicatior. Prior est Augustini qui dicit sacramentum esse inuisbilis gratiae visibile rinam.posterior est Ugonis de S. Victore viri doctissmi. qui desilit sacramentu esse sensibile elementusimilitudine repraesentas, institutione significas, & sanctificatione cotines in Ff uisibi-

373쪽

33α DE SACRAMENTIS

uisibilem gratiam. Haec, ut dixi, posterior, quamuis re eadem sit cum pHo- Eri, est tamen longe explicatior, attamen utitur vocabulo hoc elementum pro sensbili re quacunque. Res ergo sensibilis est Sacramentum, quae natura constat, & habeat oportet ex insitis d natura similitudinent quandam cum re, quae spiritualiter agitur, ideo addidit Ugo, similitudine repraesentans. Verum, quoniam Sacramenta vim habent ex institutione Christi , ut infra dicemus, ideo adiunxit, institutione significans. Nam naturalis illa similitudo non significaret gratiam dari per rem sensibilem. nisi a Christo ita filisset institutum; de quoniam, ut inserius dicemus, unum quodque Sacramentum conficitur rebus, & verbis, in quibus continetur sanctificatio,& forma Sacramenti, ut itidem dicemus, ideo additum est. sanctificatim Fne continens gratiam spiritualem, qua sanctificamur. Ex hac definitione Sacramenti, cuilibet patere potest, institutionem Sacramentorum omnium non potuisse a quopiam homine fieri, praeterquam a Christo, qui item Deus est. Nam, cum Sacramenta contineant gratiam, Sc sanctificent; gratiam uerd det Deus per Christum, nullus homo. neque etiam Ecclesia uniuersa potuit instituere. 8c sanctificationem adhibere rei sensibili, ut per eam praestetur accedenti. & credenti gratia, Bd sanctificatio. Solus e go Deus, qui dat gratiam, & non nisi per hominem Christum potuit instituere Sacramenta, quae habeant hanc vim certam. Ex hac etiam definitione exploratum esse potest sensibilem Sacramentorum sormam. fgnum esse diuinae largitionis, qua nos per ea sanctificaret. Verum ex parte acce- Gdentium ad ea, sunt fidei protestationes. Is enim accessus, quo quispiam adit Sacramenta. protestatio quaedam est illius, quod credat. non tantii marticulis fidei, sed etiam diuinae promissioni. 8c institutioni. qua pollicitus est per se ea sanctificationem traditurum. Verdm, quoniam diximus Sacramenta sanctificari per verba, Se quod quodlibet Sacramentum constat ex rebus, & verbis ; ideo totum illud est latius explicandum. Primi m explicabimus id, quod supra tetigimus, Sacramenta iure constituta esse in rebus sensibilibus, tum ex parte instituentis, & in eis operantis, tum ex pam te hominum, qui accedunt ad Sacramenta ; ex parte instituentis, cum in redemptione humani generis uerbum diuinum sibi assumpserit hominem. quo uti instrumento operaretur salutem nostram. qui corpus habet, &est risensibilis. quamobrem Damascenus in libris de fide. appellat corpus Christi Oiganum diuinitatis coniunctum, scilicet, sicuti manus organum hominis est; inquit enim , tactu sanabat, aliaque mira operabatur, diu intras utique sanabat. sanabat tamen tangendo, quod corporis erat, sicuti serra suber facit scamnum secando, utique forma scamni ab arte est, organum tamen est serra, cuius est secare, quia ergo secando facit scamnum faber, utique serra organum est artis. Redeamus ed. unde sumus digress . Cum organum diuinitatis Derit humanum corpus sensbile, quod agendo. 8c patiendo, ut organum diuinitatis operatum est salutem -- suam, utique rationi consentaneum omnibus uideri potest, alia quoque

ossiana

374쪽

A organa,disiunctiora, inqium, Sacramenta esse in rebus sensibilibus constituata. ex parte uero hominis perea sanctificandi, nulli dubium, quin maxim Edebeant Sacramenta esse in rebus sensibilibus constituta. Nam homo ita esta natura famis, ut ex rebus sensibilibus capiat notionem rerum intelligibilium. immo in his, in quibus haesitatio esse potest, maxime homo si certus ex signis sensibilibus, quale est in Evangelio,cum dixissent Pharisaei, quis est hie, qui peccata dimittit: dominus noster, ut eos certos redderet, respondit, quid est facilius dicere , dimittuntur tibi peccata tua, an dicere stirge , deambula; ut autem sciatis filium hominis habere potestatem dimittendi peccata, conuersus ad aegrotum illum dixit, surge, tolle grabatum tuum, &an B bula; ecce signo sensbili reddidit illos certos rei insensibilis, in qualia sita' bant; se in hac sanctificatione hominum, ut omnis haesitatio i corde nostro pelleretur, suit necesse signo sensibilii Deo instituto animum hominis firmare; tat,scilicet certus esset nisi ficta accederet, se consecuturum gratiam de reconciliationem per illud fgnum.facile ex his cuilibet apparere potest merito sacramenta esse in signis sensibilibus Verum. quoniam Sacramenta in stitutione significant, &sanctificatione continent gratiam . oportuit fgnum Sacramenti sensibile duplex esset alterum, in quo esset praecipua & prahia vis smi scandi cuiusmodi sunt uerba: alterum taeris, in quo esset naturalis smilitudo repraesentans. Huius ordinis sunt res aliae natura constantes, in quibus apparet similitudo,natura reserens id quod inuisibiliter si interius: uerba ueC ro praecipuam habent vim significandi Constat ergo unumquodque Sacramentu ex rebus,&verbis:vnde nec res sine verbis, nec verba sne rebus perficere queunt Sacramenta. omodo autem in unoquoque Sacramento s l- Iatim id fiat, infra,cum de unoquoque per se Sacramento loquemur. liquido explicabi mus. Non enim omnium est idem modus, te eadem ratio Cum igitur res, & verba unum Sacramentum costituant, necesse sitit Theologis hoc in loco mutuare vocabula a Philosephis unde appellarunt verba, formam Sacramenti, res nero alias sensi iles,materiam,ea ὸe causa, quod materia per se indeterminata sit, terminus ueia fiat i sorma.Itaque,cum res,quibus utimur in Sacramentis non ita determinate repraesentent, Sc fgnificent quid agatur, determinatio uerὰ fiat i verbis,dixere verba sermam e se alias res materiam. D Verbi gratia. in baptismate aqua ες ablutio diuersia possunt referre, ut scilicet, mundetur corpus ut finitati consillatur,aliaque huiusmodi; verba addita,scilicet, ego te baptim in nomine patris, & fiiij.& spiritus sancti, determinant,quid fiat ablutione illa. His expositis, restat,ut explicemus tres quaestiones in quibus solent multum digladiari inuicem Theologi iuniores. Prima pertinet ad vim esscientem Sacramentorum, an, scilicet, sint tantum signa rei spiritualis,quae fit; an de ipsa quippiam efficiant. Altera quaestio est, de Sacramentorum effectibus, quorum prior est in quibusdam Sacramentis character quid'nam, inquam,st is character. Altera uero est gratia,an scilicet Sacramentalis gratia sit quippiam aliud a gratia illa,quia iunificamu r, & ὰ re catis expiamur.In ea dubitationeri pruno loco proposuimus, inter iunio ,

375쪽

res Theologos controuersia est,nam nonnulli,ut Ioannes scottis, cpie in hae npane secutus est Durandus, putant, Sacramenta Ecclesiae . esse tantum signa ct tardam gratiae,&sanctificationis, quam nobis Deus solus, & immediate praestat, & in anima gignit ,veluti ex pacto qubdum nobiscum inito, qu/d

andoctinque contigerit nos accedere ad sacramenta, Si eis initiari, ii dis occultam nos A daturus est grauam. huic sententiae uideri r Psalmus ad

stipulari, in quo die iam est, gratiam 5 gloti 'dabit dominus. Praeterea Charitas Dei, quae est gratia, uel inseparabilis est a gratia, datur nobis; de in ditur per spiritum sanctum V item quemadmodum nihil potest igni M. id est fieri particeps naturae igneae, praeterqiuam ab igne; ita nihil potest fieti particeps naturae diuinae. quo u nos is contingit per gratiam, prae- si rei'uam a Deo. Asserunt hi praeterea alias rationes, quibus ostendere conantur, impossibile esse virtutem essicientem, etiam instrumentariam contineri in Sacramentis quae nec diuisibilis, nee indivisibilis in eis constititi rotest commode; Min verbis neque permanentem, e si verba sequantur m tum, neque si iccessivam, quae in ultimo instanti prolationis verboni in nulli esset,sicini time nullus est motus, qui iam esse desit. Hae ser 3 rationes potiore; adduci lent a Theologis magni nominis, quas ut euitent, in eam adducti sunt sententiam ut dicerent Sacramenta non tantum veteris,sed etiam nouae legis, Se Christianae ecclesiae.esse tantum signa arcanae gratiae, & sanctificationis, quae in illis praestatiir. Verum B.Thomas & doctissimus. 3e sanctissimus viri cum animaduerteret dilata sanctoriam, Augustini inqtiam.qui, otii magister dicit in quarto libro, cum loqueretur de baptismate, quae est virtus , quae tangit corpus 8c abluit cor, item omnium Theologorum sua aetate superiorum, epit dixere sacramenta nouae legis differre 4 Sacramentis legis Molis, quia emciunt id qtiodsgnificant non est horti sententiae assenstis; sed dixit, praesertim in summa theolagiae, quam postrema aetate composilit, in Sacramentiis esse quandam causam effectricem sanctificationis. & gratiae. non quidem primariam, sed instriimentalem. Nos quidem, qua mitis non dissileariuir superiorum auctorum sententiam posse defendi, & euitare nodos earum rationum, qlias attulimus; nihilominus putamus veriorem esse. εe magis consonam dictis sanctoriim, nec alienam a progressia rerum naturae Thomae sententiam. Nam quamliis in alijs sacramentis veteris legis di- Hel posset non fuisse illa certa signa collatae gratiae, sicuti sent Sacramenta Christiana; in Circuncisione tamen hoc dicere non possunt; ideoque Circii iaci sciiqitari poterit Sacramentis Chrismanis r ias velint dicere, quod malos gratiae copia traditur in baptismate, quam in Circuncisione: quod quam uis sit probabile, non tamen essicit in genere Sacramenti nostra esse potiora Irelincisione. Nam cum sacramenti ratio signiscatione constet, oportet nostra Sacramenta in signiscatione quippiam maius habere, qui in signi tesse; ideo significando emciunt id. quod significant, eo tamen modo. qu6 uirtus emciendi est in instrumetuo. tota haec res probὸ declaratur ab Aristotele in secundo libro de Generatione animalium nos paucis -

- rabimus

376쪽

A rabimus hane satis implicatam rem illustrare. Omne, quod fit, ab aliqua causa fit, quae actu est id, quod facere debet; verum quaedam statim absque ullo medio a causa fiunt, ut ignis, qui ex ligno generatur ab alio igne; quaedam uero fiunt mi ibusdam organis, &in strii mentis, in quibus id, quod fit, non est in acti ex propria ipserum natura, Se forma; sed tantummodo quatenus mouentur a causa mouente, & efficiente. Huius rei exemplum clarius simi potest ab his, quae arte fiunt: Utique pictor, seu faber

mente conceptam habent formam, quam uolunt effingere; fit ergo res illa ex potentia, acria a sorma concepta, quae est in mente artificis; verum penicillo, Sc coloribus pictor, uariis ferramentis faberrea forma in illis instriis mentis non est ama secundum eorum naturam, ut perspicuum est, sed quatenus monentur ab artifice, de hic motiis localis est, quare magis subtemissensui de villii; alio namque modo mouet penicillum pictoricum vult essngere caput hominis, alio cum pingit pedem; sic facit faber quilibet. Se modus ille motus accommodatus est formae pingendar, seu suscipiendae; unde serma illa est in instrumentis per modum motus,id est, in quantum mouentur ab artifice; ideoque incompletὰ, ac veluti per transitum quendam, quo ut ita dicam, gratia melius explicandi hunc Iocum forma, quae est in mente artificis, transit per modum instria mentorum in materiam illam; non est ita re itera, sed modus quidam similis est. ab arte taeniamus ad sim stionem naturae, si animal generatur, utique generatur ab animali alio actu existen- C te, sed medio semine, veluti organo, in quo fit impressio quaedam, S m tus ab anima generantis, non localis, ut ab arte, sed alterationis cuiusdam sensi, non perceptibilis, sed ratione secundum analogiam, Se proportionem artis, quo motu medio generatur aliud animal. utique, ut inquit Aristoteles in eo loco quem adduximus supra. anima non est a tui in semine; sed in animali , a quo dicisti m est semen; in semine ueta est motus ille impressus a generante, in quo est anima, sicuti forma artis est in motu penicilli, alit sera

ramentorum. Explicatis his, quae pcrtinent ad artem, de naturam, ueniamus ad exponendam hanc vim efficientem, quam ponimus in Sacramentis no-

uae legis; in quibus dicimus, esse vim instria mentalem, ad efficiendam sanactificationem . Vertim, quoniam primum & proximum diuinitatis instrua D mentum est homo ille, id est, natura illa humana, quam uerbum assumpsit

ut inquit Damascenuscin qua corpus est sensibile,cuius opera ut instrumenato miraculat diuinitate fiebant, sicuti tangendo sanauit leprosum, S expuendo caecum, Zeuocando Lararum siscitauit: in Christo prinium speculeamur hanc vim instrumentariam, Se ab eo potessimus comodi iis accedere ad

Sacramenta.Sanatur leprosus tactu Christi,non potest dici tam in illum suisse tantum signum.immo uim habuit ad sanationem illam, nec possumus diticere primam uim efficientem miracula non esse in Deo, uis igitur in taciti corporeo fuit uis instrumenti:quar uemadmodum motus ille penicilli,inquantum dirigitur ab arte pictoris . habet uim efficiendi imaginem. quae uis

nihil aliud re is,quim motus petii illi,quatenus scilicet ab arte dirigitiir ira

rs iij in

377쪽

DE SACR AMENT IS

in semine impressio illa, seu alteratio facta ab anima generantis est vis ih stru nmentaria, per quam fit aliud animal, & in ea est potentia anima non alia res ab ea impressione, sed ipsa met impresso, prout directa est.&impressa ab anima generantis; ita laetus ille corporeus Christi,qui prout dirigebaturi diuinitate, sui vi s instri: mentaria, qua leprosus sanatus suit. non alia res praeter tactum; scuti nec alia res praeter motum penicilli est vis instrumentalis picturae: taciti ergo Claristi mauit diuinitas,sicuti motu penicilli pictor pin git,& diuerso motu dii tersas quoque estingit imagines. His expositis de Christo, in quo primum est diuinitatis organum . accedamus ad Sacramenta Euangelicae lcgis. In Sacramentis est vis instrumentaria sinistificationis. Miarum quoniam ut diximus vis instrumentaria non est in instrumento secun F dum forma m proprialia, sed pro ut dirigitur, & mouetur ab agenter quare Aristoteles in eo. quem adduximus, loco de generatione animalium, inquit, formam rei sachar csse in motu instrumentorum; necesse est ergo vim bane instrumentariam esse insignis sensibilibus, secundum aliquam eorum. ut ita dicam, actionem uel actioni rem similem. haec uero in Sacramentis est etiarnsignificatio; idest vis diuina, Deus ipse, scuti usus est tactu corporeo Christi,ut vi instrumentali ad sinationem,ita in Sacramentis nouae legis utitur sgnificatione eorum, qua eisciat ipse, quod significant: significatio uero est relatio ad rem significatam, ex institutione Christi procedens ut ex catisa,

- & fundamento. Illa ergo Sacramenta.quae tantum sanificant, de qitoriim significatione Deus non utitur ut vi instrumentaria. sicuti usus est tami Chri GV sti, sinit tantum signa, cuiusmodi suit Circunciso: sc etiam fuit tacitis Heli

set quando extendit se super cadauer fili j Scennamitidis:non rnim tamisit - le habuit ullam vim efficiendi miracii luit a. ut tactus Christi; eodem pacto Sacramentis nouae legis Deus dedit; ut signiscando eficiant. scuti voci Christi vina dedit, ut vocando suscitaret Laetarum. Hac re difficillima fati vi puto explicata, Ze illustrata, non est dissicile soluere rationes cotra sentienti lim.Nam verum est solum Deum dare n aliam, ut agens principale, Se primum, sicuti animal non generatur nisi ab animalii; nihil tamen prohibet. quin Deus viatur instrii mento ad hoc eficiendum; sicuti animal semine utitur, seu vi seminali ad generandi im alii id animatu Ad ea, quae adducuntur de vi illa. an si diuisibilis, an indivisibilis &e. mani sinum est, quod isti, laquaintiis grauissimi auctores, non bene: intellexere, quid sit vix instrumen taria, quae in quibi istam est localis motusan quibuslam alterationis, in qui-bii Man, similis actione; in re igitur hac nostra, vis ista est cum significationo,

quae est relatio'. quae non isemper est in re, quae dicitur, relative ut ei inhaia tens. ideo fgni filatio, verbi gratia, sermonis; quoniam non est compisia significatio, nisi in laltimo sermonis ni omento. quodam modo, inditiistali Is est euenim quoniam non est in eo completa, nisi ratione praecede nium se mortis partium, quodam alio modo est diuisibilis. hi ueta put merunt hanc vim esse quoddam accidens inhaerens rebus Sacramentoruin . mee bene perceperunt modum, quo res, quae essicit ut est in instrumento, St

378쪽

A qtiam diuersis modis sit in dii tersi generis instrumentis, ideo in eas angi stias inciderunt. Hac explicata quaestione, ad alteram accedamus exponendam : quoniam stini quaedam Sacramenta, quibus non tantum sanctificatio, sed etiam qti edam consecratio adhibetur suscipientibus, quemadmodum baptismate, confirmatione. 5 ordinis Sacramento. quae iterari non possint, utique sancti auctores, in quibus Augustinus,le in furis canonibu sPontifices dixere, his Sacramentis imprimi characterem suscipientibus: inde inter iuniores Theologos controuersia orta est, qii id nam sit hic character. B. Thomas putauit characterem nihil aliud esse, praeterquana spiritualem quandam qualitatem. quae pertineret ad potentiam, non naturas lem,sed spiritualem suscipiendi uel agendi aliquod sacrum; non tamen completam, & persectam, sed incompletam, instrumentalem, inquam, qua spiritus sanctus, ut instrumento utatur in actionibus sacris r hanc potentiam posuit Thomas in intellectit hominis, non autem in voluntate, aut in stab- stantia anim. e. Nam, cum principium actionis, de passionis proximum stanimae potentia, non autem essentia; ideo haec qualitas spirititalis in essentia non erit. potentiae autem mentis cum duae sint, intellectus innuam,& voluntas , subie mim huius notentiar, seii characteris non potest esse voluntas, qua homo bene, uel mala omnibus aliis utitur: non enim character efficit uotiuitatem bonam, Athonum hominem : non erit igitur perseetici voluntatis, sed erit persectio intellectus, qua tum bene, tum male homo uti po-M test. haec Thomae sententia. contra Scotus existimat nulla firma ratis ης . auxauctoritate niti hanc Thomae sententiam; quamobrem putat ipse hunc characterem nihil aliud esse, nisi relationem quandam inhaerentem essentiae animae.qiia is deputatus est. 8e respectum habet ad illi id sacri m quodcimque illud sit; flauti in calice consecrato. nihil aliud est.nisi relatio ad continendum .sanguinem Christi. sic si quispiam in ciuitate fiat Consiit aut Praetor. nullaei qualitas additur ex ea electione . sed relatio quaedam noua acqui is ur ad agenda illa, quae pertinent ad Praetorem.uel Consilematqtie ad his potiti dum, quae Praetori. Consilli,e debentur. Haec Scoti opinio magis uide tur conuenire philosephiae principiis, prauerquam quod ponit relationem

necessarid esserem quandam inhaerentem ei, quod dicitur secunditiam eam xi . . lationem, confestim illi inditam . cum primum incipit disi relatiite. Hoc meo iudicio non est satis Aristotelicum. Nam relatio aduenire potest . alicui , & recedere, nulla in ipsis facta mutatione. Verum haec omittamus quae non multum iaciunt ad hoc opus.quod de Sacramentis instituimus; conuenit, inquam, haec sententia philosephiae,&principiis naturae. Verum ductis Sanctorum mihi uidetur prior sententia magis conueniro. Inquit Augustinus saepenumero contra Donatistas, & praxipue in libro de unico baptismo. In haeretiuis si itidem notam . Sc characterem Christi, rei lcio id, quod est

haereseos notam tamen domini ubicunque veneror, agnosco, S . tueor. Hic

sensi is, & aliis sortasse uerbis expressitis. Primo non satis uideo quo nam pacto presbyter excommunicatus, sissipensus, ut degradatus s e secret.

379쪽

eonficit corpus Christi, si charaeterest tantium relatio, de non potius potetia Aquaeda. oer consecratione impressa sacerdoti,qua illud sacrum agit etiam peccmς etia degradatus. Non eo infitias nostris rationiluis his posse responderi ab his, qui aliam sei uentia uellent tueri, attamen iudicio meo magis quadrat obieetio. qi iam quadret s littio. Tertia quaestio est de gratia sacramentali, quam Thomas posuit; aliqui item posteriores nullam putant esse. praeter primam illam gratiam, qua iustificamur. Paucis exponemus utranque sententiam. in anima hominis ab originali peccato , veluti vitium S vulnus quoddam . relicta est infirm itas quaedam, de imbecillitas. ex qua facile deficimus, ruimus in peccatum; quoniam uero ut sit peritis diximus .sacramenta instituta sunt contra peccata, ad eortimque abolitionem. uidetur probabile FB Tholmae, ex Vi Sycramentorum, praeter abolitionem reatus peccati, quotid culpam, de ex gratia, qua iustificamur, quam saepenumero habent accedentes ad Sacramenta, defendere etiam in vires animae spiritualem quedam vigorem, quo finirentur Vires animae, ne adeo facile in peccatum labantur, te speciatim iii uentur ad certu sacru munus obeundum . hanc appellat Thomas gratia sacramentale, ratione principi j εc radicis. ὀ qua profluit gratia scilicet ii istificatis. posteriores uero auidiores fortasse gloriae siti acutiores , qui innituntur hoc principio,non debere induci multitudinem rerum. Sc entium absq; necessiate,conantur ostendere non esse necessaria hanc gratia, sed prim, illam gratia simul cum virtutibus ab ea procedentibus, qMibus vires animae perficiuntur, satis esse ad praestandum hanc firmitatem animae hominu . Gnolo ego subtilius discutere hanc quaestionem nullam etenim uideo cogentem rationem, ut alteri potius adhaeream,quam alteri: nihilominus. qitanid hira nobis dantur a Deo optimo adiumenta. ut 3c bona faciamus, Si a malis abstineamus, tanto mihi uidetur diuinius debere existimari, Si maiores dnobi, Deo optimo habendas esse gratias per Christiam'. per criem nobis tot, si talia bona concessi. His quaestionibus expostis, redeamus ed, unde di- pressi stimus. Dicebamus Sacramenta, quoniam significando agunt, consta- ,e HY sensibilibus fgnis duplicibus ex rebiis inquam, dc verbis; quorum ve 'ba se habeant ut forma, res alia , Ut materia; verum, quoniam verba prim3 significant conceptum, de intentionem proserentis, ideo oportet in Sacramentis esse praeter ea, intentionem ministri, qui, cumst minister Ecclesar, FHonortet. ut intendat id agere, quod Ecclcsia agit, quamuis ipse putaret nihil illud esse aut vanum, aut etiam impium. Hoc enim totum malum pertinet ad personam per se si impiam. non autem ad ministrum, quatentis ministerest. cum ergo velit ipse si abire persena ministri, de fungi Ecelesiae ministerio. utique intendit etiam id agere, quod agit Ecclesa qualecunque existimet ecse i lud. Quis autem in Sacramentis minister esse debeat, exponemus. cum ' fgillatim agemus de Sacramento quo te; nam alius, atque alius est in sacramento quoque. Verum primum in Sacramentis agens Deus est, Christus deinde per passonem suam perquam meruit vim illam Sacramentorum. Sapotestatem habuit instituendi, unde per excellentiam quandam agit, minita, stet

380쪽

LIBER P R I M V S. 339

A ster homo postmodum, ut organum propinquum. Numerus Sacramento. rum nouae legis, MCMistianae Ecelesiae septem continetur:quorum tria pertinent ad regenerationem, seu generationem spiritualem in Christo, augumentum, de nutritionem ; duo ad sanationem; item duo ad propagationem, tum spiritualem,tum corpoream humani generis,seu ut rectius dicam. Christiani populi. Omnium persectissmum est Eucharistia sacramentum, in quo continetur non gratia Christi, sed Christus ipse, in quo est omnis gratiae plenitudo. maxime omnium necessarium ad salutem est haptisma, per quod renascimur in filiost nei: His addendum, quaedam Sacramenta instituta suisse tantum ad maiorem sanctitatem acquirendam, ut Eucharistia,quae in-B directὰ tamen peccata venialia a letia Quaedam ad expiationem peccatorum, & sanctitatem acquirendam, ut poenitentia, cuius veluti perfectio, &consummatio est extrema unctio. Quaeda mad rhmedium peccati . S: aliquam sanctitatem; ut matrimonium. Quaedam ad consecrationem , de maiorem quandam satustitatem ut sacri ordines S Chrisma.Baptisma uero institutum est ad expiationem peccati briginalis,item aliorum,si qua filerunt illi addita, insuper ad sanctifieationem, di consecrationem. Nam in baptismato thserimur

SEARCH

MENU NAVIGATION