Gasparis Contareni cardinalis Opera omnia, hactenus excussa, ad omnes philosophie partes, & ad sacram theologiam pertinentia

발행: 1589년

분량: 693페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

sciant. Arbitror ego in hac re,si praecep to Augustini utatur, eu optime fami- Erum . ille enim inquit oportere ani mi intentionem esse in occulto, bona uero opera, si inspiciantur ic Iuceant , ut lux coram hominibus prodesse. Non ergo ex his officiis laudem sibi Episcopus, aut ullam nominis celebritatem, ambitiosum enim hoc esset) sed Dei Iaude quaerat. hac enim rati one intentionem in occulto habebit, opera uero bona, quae lucebunt coram hominibus, in laudem Dei cedent, omnibusque exemplo proderunt atque imita-ione: ut ergo laus Dei celebrior fiat, simulque ut ciuibus suis exemplo prosit, optime famarum reor, si non clam ossicia haec virtutum praestiterit, sed

palam. in quo illud obsemet, ne aliquis iure suspicari queat fieri ea palam

propter ambitionem, aut aliquam improbam causam, sic enim dum exem- Pplo prodesse vellet, multum obessetnd ergo si cauerit,saetiarum optime arbitror,si palim,tum munificentia in egenos, tum caeteris virtutum muneribus utatur. Nam inquit Christus,vos estis lux mundi.vicem igitur lucis praestare non pigeat.Hoc uero nequaquam fiet,nisi virtutum officiis veluti luce quadasiilgentissima coram omnibus noster Episcopus luxerit. His ossiciis, quae ad impensas ac sumptus pertinere uidentur, ea attinent, quae ad exigendos spectant reditus Episcopatus. Nam si hoc.minus neglexerit, neq; erga pauperes liberalitate ulla uti,neque diuino cultui satisfacere poterit,prouidendum ergo pro viribus ne reditus Episcopatus per inertiam pereant, sed adhibeat diligentiam sedulusque curet,ne procurator urbanus aut villicus bona pauperibus eroganda dilapidet,sed fidis ministris diligentissimisque utatur. qua in Gre illud cauendum est,ne i debitoribus,qui plerunque rustici sunt admodum segeni, crudeliter ea qtiandoque villicus exigat, quae seluendo ipsi non sunt. nisi i siti; totaque familia victiis extorquatur.Hoc nanque maxime alienum censeri debet ἱ Christiana pietate, quodque in quovis prophano sit ualde reprehendendum, nedum in Episcopo Christiani gregis pastore, praeterea

quae nam maior dementia esse potest, quam velle, dum inopum necessitati inseruis, in egenos rusticos continuo criidelem esse, atque pietatis officium ab impietate auspicari ξ medium igitur tenorem quendam seruabit: ne scilicet sinat per inertiam, aut cupiditatem ministromna bona Episcopatus dilapidari,ne 've patiatur examone pauperibus iniuriam fieri.satis sit perque ἱ nobis exposita nidentur ea quae ab Episcopo in seriis rebus praestanda sunt. Cae- Hierum, quoniam animus interdum requie indiget, quadamque curarum uacuitate: iccirco laxandus honestissmis iocis quandoque erit, alicuiusque secessus amoenitate leuandius, tibi & deambulationibus & aucupijs, venationibusque & reliquis rusticis oblectationibus relaxari poterit. Hac enim ratione S animum recreabit, id valetudini consulet. Sed in iocis grauitatem seruare oportetmeq; semptus faciendi in venationes Sc aucupia. Nihil enim magis Episcopo indecens, magisque eius ossicio cotrarium existimari debet,quim quae fiunt in huiusmodi res impens e. ab vine uero non secedat, nisi ijs diebus quibus si secesserit ossicio tamen non deerit. Haec serὸ 0sscia esse puto, quae pro operis nostri breuitate Bictim eolligenda censuimus. Reliqua

Uero

472쪽

LIBER SECUNDVS. Mi

A nero, quae omissa sent, ex horum similitudine facile intelligi posse existimo. Hactenus nobis disseruisse sufficiat de officio viri boni, ac probi Episcopi rquales nostra hac corruptissima tempestate pauci sunt. quamobrem nequaquam in animum inducas velim, aut turpe esse hisce temporibus alio rum vita ac moribus spretis, proprium quoddam sequi vivendi genus, aut

difficile esse, ac prope impossibile muneribus hisce fungi, atque hanc uitae normam seruare. Nam illud est in primis viri Christiani,nullo pacto duci humana laude, aut hominum iudicio, secydiuina praecepta ibi seruanda esse censere, quicquid de ipso loquantur homines, charumque 3c honorificum sibi putare, si pro Christi nomine, ac Christiana uita dignus si ignonimiam M pati. de quare Christi Apostolos plurimum gavisos sacrae literae testantur.

ὀeinde certo sciat frustra se hoc metu terreri :'nam virtutis officia eo sunt praeclariora, quo maiora; neque vereri debet difficultatem ullam sbi sore in hac uiuendi norma i nobis praescripta, si non in se, aut in virtute sita speraueriti sed tantum a Deo optimo auxilium implorauerit. Nullus enim, qui in eius ope confidit, uel in perquam arduis prouincijs v quam desecit. Habes itaque Reuerendissime praesul amici munus, neque re ipsa de qua tractat, neque te

dignum,sed ni fallor ex animi nostri e

ga te propensione non ingratum in omnino tibi futurum.

474쪽

GAS PARIS

CONTARE NIS. E, CARDINALIS,

SCHOLIA IN EPISTOLAS

476쪽

SCHOLIA IN EPISTOLAS

DIU Ι P A, V L I. IN CAPUT PRIMUM EPISTOLAE

sanctificationis, ex resurrectione mortuorum Iesu Chrim v mini hostri J Locus hic dissicilis est. nam primo, quomodo Christus sit praedestinatus filius Dei, multa dicunt Theologi recentiores. Textus Graecus habet Definitus, id est ostensius ; ut etiam totum quod sequitur, reserariit ad hanc ostensionem; quod scilicet ostensus sit filius Dei propter vir tutem, id est potentiam, qua per spiritum sanctum resuscitauit se ex mor- C tuis. In Actis Apost. cap. I 3. Paulus hunc sensium innuit: Ze versiculum Psalmi, Filius meus es tu, ego hodie genui te, refert ad diem, quo Christus a mortuis resurrexit. Mobediendum fidei in omnibus gentilus J Fides quacredimus,quamuis sit in intellecha pendet tamen i voluntate. Credimus etenim,quia uolumus obedire Deo. Hoc ergo praedicabant Apostoli,Deo obediendum esse, & illi subi jciendam ceruicem, qui uoluit homines iustificari per fidem, & uiuere ex fide; cui obediendum est, & recurrendum ad fidem ut infra amplissime ostendit. Primum quidem patias ago Deo meo per Iesum Chri lam.J Notandum Paulum in locis innumeris, eum morem secutum; ut semper utatur mediatore Sc interpellatore Christo, cum ad Deum conuertitur. Nam nihil nostrum Deo placere potest, nisi per Christum, N in Chri- D sto; in quo nos elegit, & in quo nos gratificauit, id est, gratos,sibi secit. Iudaeo primum O Graeco.J Vel uoluit praeserre Iudaeos Graecis, id est, Gentilibus, ad retundendam seperbiam Getilium: uel primo loco posuit Iudaeos, ut retunderet eorum saperbiam. cum dicit, primum illis ad salutem opus esse Euangelio Christi. Eode in fidem.J Quonia omnis Christiani vita nititur fide. Ιnnuit ergo semper nobis, qui incipimus i fide & nitimur fide, tendendum esse ad maiorem fidei prosectum. vel ex fide, refert ad Deum, qui promisit & dedit nobis fidem. Ad fidem, uero resert ad nos, quom in assensus & fiducia nititur promissioni diuinae, &fidei nobis datae a Deo. Reuelatur enim ira Dei de esto super omnem impietatem, σiniustitiam hominum detinentium veritatem Dei ex iniustita.J Locus hic valde difficilis est. si uolumus reddi rationem & ca

477쪽

4; s s CHOLIA IN EPIST.

sam, quamobremit istus uiuat ex fide, S: quod iustitia Dei reuelatur ex side si in fidem; Duobus modis reddi causi potest. Nam cum ex Euangelio reuelatur ira Dei super omnem impietatem, Sc super omne peccatu, cogimur nos qui ex lege naturie, quantum ad Gentiles; Sc ex lege Moysi, quantum ad Iudaeos pertinet, cognoscimus nos esse peccatores coniugere ad iustitiam s- dei . 8c ad iustitiam Dei, quae est per fidem. Vel impietas 3c iniustitia, de qua fit hie mentio non est reserenda ad quodcunque genus peccati, sed ad super-hiam philosophorum Gentilium; qui cum agnouissent Deum, a quo erant, uolueriint tamen bonos de persectos fieri S esse, non a Deo, sed a seipsis, ob animi tumorem. ac ideo non glori scauerunt Deum cognituna tanquam Deum: quemadmodum nec Lucifer, cum cecidit i Deo, elatus in seipso: Sc Pprimi parentes, qui uolueriint esse tanquam Dei, scientes bonii Sc malum tacpropterea derellia a Deo, traditi sunt in reprobii sensium, de in immunditia.

VM iugi calis Deus Occuha cordiam secundum Emmgelium meum per I μm Chri tam JSic Ioannes Euangelista; Pater non iudicat quequam,

sed omne iudicium dedit filio quoniam filius hominis est.

V ID ergo amplius tu esseaut pia militas Circunei is' Multum romnem dum primum quid quia oessita fiat illis eloquia Dei.J Non G intelligedus est locus, quod ab ipsis Iudaeis fiterint credita Dei eloquia; sed quod Deus crediderit eis sita eloquia.Nam aliis nationibus non filii lex data, sed Alis Iudaeis. Quid enim,siquidam illorum non crediderunt ' Nunquid incredulitas illorum fidem Dei evacuavitet J Solet dici de est regula iuris Frangeti fidem, fides frangatur eidem. Quapropter posset aliquis su spicari, cum pactum & scedus fuerit factum inter Deum & nationem Iudaicam ,.ac ipsi fide fregerint,& recesserint i fide data. Sic enim puto intelligendum esse No cre. diderunt;& significantius exprimitur in Graeco textu quod propter hoc etiaDeus non seruaturus esset fidem datam. Hanc suspicionem remouet Apostolus dicens.quod mendacium hominum non evacuat fidem Dei; ed quod Deus sibi ipsi debitor est, de seipsum negare non potest; ut dicit idem Apo- Hstolus in secunda adTimotheum. Quid ergo ' praecellimur eos' nequaquam, .ὶ Videtur contradicere his, quae paulo ante dixerat, quid, scilicet, amplius est Iudaeo 3sensiis est, quod ex parte beneficiorum Dei, Iudaei praecellunt gentes, ut si pra. Sed ex parte ipsorum minime praecellunt, ed qudd peccauerint, scuti gentes. nra enim peccauerunt, gentrio ria Dei.J Ex textu Graeco colligitur, omnes inseriores esse gloria Dei, id est, ut coram Deo iustificentur, eo quod peccauerint. Ad ostensionem iustitias propter remissionem praecedentium delictorum.J Hoc in loco fere reddit causam, cur Deus gratis iustificet pecca tores per fidem, in sanguine Christi; & inquit. Voluit Deus gratis dimittere peccata nostra, seruata tamen iustitia sua, quam exercuit Christi sanguine

478쪽

Α esBA; ulciscens in eo omnia peccata nostra, ut non dimitteret peccata impunita : sicut dicit ad Corinthios . Eum, qui non secit peccatum pro nobis peccatum fecit; ut nos efficeremur iustitia Dei in ipse. Estias quoque ait,Po. Qit Deus in eo iniquitatem omnium nostru , dc ideo subiungit in textu Paulus, in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae sitae in hoc tempore. Sustinuit,inquit,Deus peccata, nec puniuit, ut per iustitiam ea puniret in Christo:

εc ita hoc in tempore ostenderet iustitiam sitam; ut scilicet sit ipse iustus, peccata puniens; & tamen gratis iustificaret eum, qui est ex fide Christi.

B VID ert' dicemus inuenisse Abraham patrem nostrum scandum eviseliae η n se d.J Notandum primo Verbum illud,secundum carnem,posse reserri ad patrem nostrum. Nam Apostolus Hebraeus erat: & in hac parte Epistolae potius alloquitur Iudaeos, quam Gentiles, ad quos lex n5 pertinebat; qui omnes carnali generatione descenderant ab Abraham. Uerreferri potest ad Verbum inuenisse, id est, inuenisse secundum carnem; quod& de circuncisone potest intelligi; id est, quod contulerit Abraham circuneisio; de qua infra inquit, quod accepit illam fgnaculum iustitiae, quam habuerat in praeputio. Vel secundum carnem possumus interpretari,opera illax bona de secundum legem, quae Abraham operatus est. Nam cepe Apostolus utitur hoc modo loquendi. ut per carnem intelligat legem: dum essemus in C carne, infra dicit, id est. siab lege; utpote ex qua de ex cuius operibus non trahamus spiritum, Se ideo adhuc sumus in carne. Praeterea notandus est Se colia

ligendus senses Pauli totus, quid 'riam sibi velit ex hoc exerto Abrahae. quoa adducit. Abraham, ut in Genesi legitur, vit bonus suit, ic sine iniuria cuiuia piam vixit: unde posset facile quispiam credere. eum filisse iustificatum Meffectum amicum Dei ex sitis operibus . Attamen scriptura non dicit Disse eum iustificatum ex operibus; sed dicit. Credidit Abraham Deo, de reputatum est i lii ad iustitiam.Ergo scriptum' intentio est,quod quamuis Abraham potuerit apud homines iustificari,id est haberi de pronunciari iustus; non tamen apud Deum,cur inquies. scriptura dicit, quod reputatum est ei ad iustiatiam quod credidit Deo Vbi notat Paulus primo. Verbum hoc,reputatum; D quod non habet vim, nec eo uti recte possumus nisi cum ex gratia prouenit reputantis, non ex meritis eius cui reputatur. Cum igitur dicat scriptura, mputatum est ei ad iustitiam; manifestὰ apparet,qudd non tribuatur operibus; quia merces operum imputatur secundum iustitiam Sc secundum debitum . non autem secundum gratiam. Cum ergo dicat scriptura, reputatum est, innuit gratiam,& excludit iustitiae debitum. Notandum etiam, quod hanc imputationem iustitiae scriptura tribuit fidei. Credidit Abraham Deo, inquit, Se reputatum est illi ad iustitiam: quod confirmat ex testimonio David; qui attribuit beatitudinem hominis remissoni peccatorum . de non imputationi peccati. Et huic beatitudini, tanquam primar, innituntur aliae beatitudines. in aliis Psilmis dictaea David. H propterea ex fide, πιλ

479쪽

dum pratiam sit firma pmmisse.J In Graeco significantius, te ideo ex fide, ni Esecundum gratiam. ad hoc ut sit firma promissio. quasi dicat, ideo Deus iustificat ex fide, ut iustificatio sit ex gratia Dei. & non ex nobis. Ideo autem secundum gratiam, ad hoc, ut promissio sit firma: nam si res penderet ex iustitia, ut scilicet redderetur operibus nostris , & non ex gratia Dei; promissio nulIam haberet firmitatem, ob desectum nostrorum operum.

I enim eum inimici Usimus, reconciliati sumusneo per mortem Aj eius, multo magis reconciliari siluabimur in vita ipsius J Vltima haec particula Saluabimur in uita ipsius duobus modis potest intelligi. vel in ui Fia ipsius quoniam non oportet amplius Christum mori,ut priusquam reconciliaremur, mortuus est; sed uiuete ipso,de ideo in uita ipsus saluabi mur. vel innuit id. quod dixerat in fine superioris capituli; quod scilicet Christias traditus est propter delicta nostra, dc resurrexit propter iustificationem nostra;

quia eius uita immortalis, est causa exemplaris, & efficax nostrae saluationis& uitae spiritualis. Tropterea, siculper unum hominem pereatum intrauit in mundum,m capax sequuntur.J Nota sensium totius huius loci pulcherrimum scilicet Apostoli argumentum. Et est argumentum a simili, & a minori. Adam primus homo de terra terrestus , typus 8c forma fuit, secundi Adam de eoelo G coelestis; in contrariis tamen rebus. Nam primus origo fuit mali,5c detrimeti hominum; secundus ueta omnis boni. Igitur ab detrimento illato per primum, possumus a simili coni j cere bona acquista nobis per alterum. Immὀ, quoniam donum Dei seperat delictum S: longe est eo essicacius: iccirco bona, quae nobis Christus largitus est, superant mala, quae primus Adam nobis intulit. Enumeremus nunc mala, quae intulit nobis primus Adam. primum per ipsum peccatum intrauit in mundum, Sc in omnes homines.nam in ipsci

omnes peccauerunt. inclinatio ergo ad malum per Adam intrauit in muniadum, Zcreatus peccati et quoniam eius peccatum omnibus imputatur, qui ab eo originem trahuntper Dirtutem seminalem: na in eo omnes peccauerunt.

8c per peccatum intrauit mors:nam mors est poena peccati Inde arguit Apostolus quὁd peccatu intrauit in omnes,mila omnes ab Adam usque ad Moy sim mortui sunt;ne putaret quispiam peccatum inccepisse post legem datam Hὸ Moyse. Cum igitur mortui sint omnes, etiam ante Moysem; in omnes intrauit peccatum. Lex autem operata est maiorem imputatione peccati propter transissonem legis. Haec detrimenta accepimus a primo Adam, qui est Wpus ZHorma suturi in rebus contrariis.Asmili ergo computabimus hona per Christum donata nobis,immo maiora quoniam donum superat delictum: Primo namque in Iocum peccati & mortis, quam contraximus ex dam, per Christum adepti sumus gratiam 5e iustitiam in uitam aeternam. Ex opeccato Adam cecidimus in condemnationem. Per Christum auten, non taniam surreximus ab eo peccato. sed il multis aliis peccatis, no tantum

in Asblutionλ sed etiam in iustificationem: quia habemur apud Deum iusti

480쪽

Α per Christum dominum nostrum. quod ratione probat ApostoIiis. Nam si delichim unius hominis tantum potuit, multo magis poterit donum per unum hominem Iesem Christum. concludit deinde: igitur sicuti per unius peccatum, M. quae fuit conclusio primum proposita. Et, quemadmodum summa totius mali, quod contraximus ex Adam, suit ex eo, quod omnes in eo peccauimus,& ideὰ multi sunt constituti peccatores; sc per obedientiam

unius hominis Iesia Christi, iusti constituuntur multi; illi scilicet qui renati sunt,de inhaeserint Christo per sdem & charitatem, quia scilicet in ipso obedierunt; & ita iustitia, ac propterea meritum Christi nobis applicatur .

VOD enim mortuus in peccato mortuus ensemel, quodautem etiuit,etiuin

Deo.JReddit rationem cur mors illi,scilicet Christo,ultra non do- minabitur:quonia, scilicet,semel mortuus est peccato; id est,addestruendum peccatum. Vnica etenim oblatione consummauit in sempiternusanctificatos ad Hebr. i o. Vel per peccatum intelligit corpus Christi morta-lς,in quo praefiguratur peccatum:nam mors peccatum seqititurn& ideo Christus habuit smilitudinem carnis, id est . came mortale smile earni peccatrici, quod aute vivit.vivit Deo, id est virtute diuina, ex qua corpus eius est immortale,& impassibile.Iccirco denos,qui in baptismo mortui sumus pecca-c to,id est,uitae peccatrici. vivamus Deo, id est, in spiritu Dei, que accepimus; perque adipiscemur etiam torporis immortalitatem. Hunianum dico propter infirmitatem earnumestrae. 1 Dicit se dicere humanum am multd magis debemus seritire iustitiae quim seritiuerimus peccato. Stipendia enim peccati mors; alia afuem Dei vita aeterea, in Gristo D 2 domino nostro.' Notandum hic. quod innuit Apostolus; ex iustitia peccato deberi mortem. Nomen enim stipen- dij uidetur hoc significare vitam autem aeternam esse ex dono Dei gratuito.

N ignoratustat res scientibus enim lege loquor. quia lex in homine domin tur,oe J Sensus primae partis huius capituli itidetur satis perplexus. explicari tamen comode potest. inquit Apostolus, lex tandiu homini dominatur quandiu inuit id est vel homo,vel lex. Nam si moritur homo, quis dubitat eu no esse amplius si h lege3Si etia lex moritur verbi gratia si cotraria lege abrogaretur, uel consiletudine dii mirna: pariter homo amplius noest siti, lege..Hoc quod dixerat, morte inquam. tolli St auferri seruitute legis, probat excplo.Na vir Sc mulier matrimonio coniuncti, alterque sit, alterius lege Sc potestate constitutus,si mors alterius euenerit,alter qui sepe est, soluitur a lege Sc potestate mortui; ac multo magis mortuus soluitur i potestate uiuentis.Haec,quae dixerat applicat legi Mosaveae se homini Christiandi; licit te, quod, donec vivebat vita contracta ab Adam, cui vitae data sitit lex, erat subseruitute legis; quia suberat inaledicto legis, de non accepto spiri-

SEARCH

MENU NAVIGATION