Gasparis Contareni cardinalis Opera omnia, hactenus excussa, ad omnes philosophie partes, & ad sacram theologiam pertinentia

발행: 1589년

분량: 693페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

sro SCHOLIA IN EPIST.

elii sedech ; de qtio inquit gradem sermonesti esse, ob eorum imbecillitatem, PHebraeorum scilicet, qui nondum erant apti solido cibo, sed lacte erant nu triendi. Omnis namque Pontifex ex hominibus assumptus, o hominibus constituitur in his, ad Deum, e M J Conditiones Pontificis,quod homo sit, qu0d co .stituatur pro hominibus in his,quae ad Deum pertinent, ut pro populo offerat munera de hostias Deo; quod sit circundatus infirmitate, ut condolere possit peccantibus; unde & pro se debet offerre pro peccatis, scuti pro aliis hominibus. Harum conditionum priores sunt necessariae; ut scilicet,sit ho mo, ut constituatur pro hominibus ad Deum, ut os serat munera & victimas Deo: quod uero si circundatus infirmitate; unde debeat & pro se ipse offerre pro peccatis;non sunt necessariae conditiones Sacerdoti; sed consequentes Fhumanae naturae corriaptionem.vnde non fuerunt in Christo. Sed ad bene esse Sacerdotis requiritur,quod sit etiam ipse corpore infirmus qui pati possit, qui tentari possi; immo qui passus Se tentatus sit; ut ex experientia cognoscens vim passionis te tentationis misericors sit.Et haec conditio fuit in Chriflo. Sequitur alia conditio Sacerdotis, ut si uocatiis, non ut ipse sese ingerat huic muneri. mpos reum salis scere amori'J Non ut non moreretur, id non pateretur, sed ut a morte non detineretur. Sic Petrus in sua Epistola, Se in Psalmo; non detinebis animam meam in inferno nec dabis sanchim tuu niuidere corinptionem, id est corporis dissolutionem. Et quidem cum essetfilius Dei, didicit ex his, quae palsius es, obelenuam. J Non dicit obedientiam , quam nesciret, Se cuius habitum non haberet; sed didicit experiendo. Se actu ol e- Gdiendo: unde eius obedientia iusti effecti sunt multi; sicuti inobedientia Adam peccatores costituti si int multi.'se has est enim obediens usque ad moriatem dic. ad Philippenses. Et facti estis quilus lacte opus est, non sol do cito me. IIdem est cibus, de lac. le solidus: lac quidem, secundum sensium quem praesesert litera: solidus uer3, secundum sensem interiorem, qui latet stili litera. Ideo Apostolus cum interiorem sensiim scrutaturus esset Sacerdoti j Chri sti, qui constituti is est per iusurandum ὀ Deo Sacerdos secundum ordinem Melchisedech; Hebraei autem addicti essent cortici literae, eique inhaererent, ac caeremonias legis aegrὰ relinquerent; iccircis eos Paulus hic reprehendit, ac paruulos vocat licet postmo)um in fine dicat se de eis credere meliora; de accedit ad interiorem sensum huius Sacerdotii. Qui exercitatos habent senses Haggiscretionem boni σmali. J Lac non est cibus malus, immis bonus, sed paruulis: grandibus ueris malus est cibus; quia eis non conuenit. Sic exterior

Isterae sensus bonus est, sed paruulis, Iudaico scilicet populo; qui ut paruulus detinebatur siti, paedagogo. At factis grandibus in Christo non est conueniens; ideo illis malus efficitur.

562쪽

AD HEBRAEOS. yri

A de parenthesim magnam facit pertinentem ad ea, quae supra tetigerat, ut scilicet, deterreat eos a cortice legis, ted caeremoniis Iudaicis, quibus annexierant. & tandem in fine capitis redit ad id quod instituerat;ut scilicet,ostendat ex interiori sensu legis, Sacerdotium Christi longe praeserendum esse Sacerdotio Leuitico. Hare summa. Quapropter, intermittesites inchoationis Christi sermonem ad perfectior eramm non rivisum iacientes fundamentum poenitentia asoperibus mortuis, σfidei in Deum, baptisimatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, σiud ejaeterni.J Sermo inchoationis Christi. sunt elementa Christianae religionis, quae doceri debent Sc solent Catechumeni; Se Sacramenta,quibus inserimur Christo.Primum horum est posB nitentia i peccatis, quae hic appellat mortua opera. Alterum post poenitentia est fides ad Deum per Christum. Sequitur baptisma, quod est Sacramentum fidei. Sequitur doctrinae. Hoc uerbum ad omnia superiora te inseriora referri potest, ut scilicet, dicamus,iacientes sundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, & fundamentu doctrinae fidei ad Deum. Zebaptismata&impositionis manuum. Sc resurrectionis mortuorum, de iudici j aeterni. Haec enim omnia doceri solebant Catechumeni,& huiusmodi doctrina pertinet ad lac.potest etiam exponi & accipi doctrina per se,id est iacientes sundamentum. Nam Catechumeni de docebantur, Se simul praestabant ipsi omnia haec, quae memorat Apostolus. nam Se poenitebat eos veteris vitae. Sc baptirabantur, Sc manus cis imponebatur, de per baptisma resurgebant i mor- C tuis .ic expectabant iudicitam aeternum.Dixit autem baptismatum; quia plura sunt baptismatis genera ut dicunt Theologi, te Damascenus meminit. Uel sertasse hic Hebraeos perstringit Sc carpit quod obseritarent caeremonias Iudaicas, inter quas in Evangelio si mentio baptismatum. I Usibile essenim eos, qui semel siunt istuminati m. Erprolapsisiunt rursum, reuocari ad paenitentiam porsum crucifigentes sibimet psis filium Dei, σ ostentui habentes.J Diximus supra

omnia superiora quae sunt lactis, pertinere aὸ Catechumenos: nam Sc ea docebantur, de re praestabant, ideo docti, ad baptisma accedebant, quod iterari non potest: cum sat in mortem Christi, qui semel mortuus est, de resurrexit, non moriturus. Ideo qui baptisma iterant, irrident Christi mortem; dc quansiim in se est,profitentur eum non resurrexisse immortalem. Sicuti ergo ba- D ptisma iterari non debet; ita quae ante baptisma ab ijs percepta merant, non debebant ex eorum memoria decidere, ut essent iteranda, siue iteriam inculcanda. Non enim intulus estDeus, ut obliviscatur overs v bri, σάilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius sex.JIncrepavit supra Apostolus Hebraeos, ut paruulos. hic uero delinit animos eorum,laudatque eos ab operibus eorum; quibus retributionem a Deo sperandam asserit: simulque ad perseuerantiam in huiusmodi operibus Hebraeos hortatur; ostendens maxima uoluisse Deum suae promissioni adhibere firmitatem; cum Sc promiserit,& iurauerit persemetipsum, ut spem nostram firmam statueret; quae est velut anchora, quae

penetrat usque ad interiora velaminis; id est, ad bona aeterna Se spiritualia quae latent ultra temporalia de sensibilia; quibus coniungimur 5c nitimur

563쪽

111 SCHOLIA IN EPIST.

per spem,donec peregrinamur a Domino. Gipraecar'pro nolisintroivit IN Esus, secundum ordinem Melchisedech Pontifexfims in aeternum.J Apte reuertitur eo unde digressus erat ; ad Sacerdotium, scilicet, Christi secundum ordinem Melchisedech. Dicit autem,quod Iesus introiuit praecursor pro nobis; quia eius introitus aditum nobis reseravit ad ea interna & spiritualia bona.

N hoc capite rem aggreditur, de qua se diminam proposuerat distulerat tamen. dicitque primum, quae ex scriptura colligi possunt de hoc Melchisedech; secundum cuius ordinem est institutiim,& prae Fdictum in psalmo, sacerdotium Christi. Huius nomen interpreratur per ea, quae conueniunt Christo. De patre,& matre,& genealogia huius nulla fit metio in scriptura. Sic dichim est de Christo; Generationem eius quis enarrasit Comparat deinde ex historia Cenesis,hunc Melchisedech Abraam, longeque illi eum praesert: unde Sc Levi praeserri ostenditur,& translationem Sacerdotii debere fieri; quare etiam legis: A hoc propter imperfectionem prioriς,quae non poterat viviscare.Multa postremo addit de excellentia Sacerdotii Christi; & quantum utilitatis nobis attulerit, de afferat eius sacerdotium. Haec satis. Sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium Herum halens neque finem. J Non vult Paulus ex his, ut nonnulli crediderunt, Melchisedech non habuisse patrem & matrem; sed quod in scriptura, nulla fiat mentio de Gpatre, aut de matre Melchisedech, neque de eius ortu aut obitu; ut scilicet in eo possit constitui conueniens figura filij Dei, & eius Sacerdotii. Et amplius actae manifestum e s secundum ordisem Melchisedech exurgat alius Sacerdos,qui non secundum mandatum legis earnali actus eamsicundum etirtutem Utae indissolubilis fuctus est. contestatur enim, quoniam tu es Sacerdos in Gemumsecundum ordinem Melchisedech.) reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmita-ιem eius σinutilitatem. Nihil enim ad perfectum Aducit lex; introductio et ero melioris θ ei, perquam a propinquamus ad Deum, Ge. J Supra dixerat Apostolus. quod. translato Sacerdotio a tribu Levitica ad tribum Iuda, necesse erat fieri legis translationem:nunc uerd quanto hoc Sacerdotium sicillo praestantius. nam illo constituebant Sacerdotes mortales, Se ad adipiscenda bona morta- Hlia. Hoc enim vult Apostolus cum ait,qui non secundum legem mandati carnalis se his est.Nam mandatum carnale,quod non vivificat, bonis sensibilibus,tanquam praemiis, allicit ad virtutem; Se poenis temporalibus deterret avitio. In seper ministrabatur hoc Sacerdotium ab hominibus in carne mortalibus: at de Sacerdotio Christi cum dicitur, quod est Sacerdos in aeternum; constitui sginificatur Sacerdos secundia virtute vii. e indissolubilis.infert Pati Ius ex his, quod fit reprobatio prioris testamenti, tanquam infrini: quia lex non poterat viviscare; Se ideo inutilis. & fit introductio melioris spei, per quam proximamus ad Deu; ut scilicet fruamur Deo, de diuina nobis debeatur haereditas; quamobrem de . t terna. Vide quam acute Paulus ex aeternitate Sacerdotis,

564쪽

Α Sacerdotis,arguit aeternitate bonorum nobis promissorii m. His addit, quod hic sit factis Sacerdos cum iureiurando; n6 item ali Latii plures,quia mortariles; hic unus latum,quia immortalis. Hoe enim fecissemelyemet sim serererict Differt huius Sacerdotis oblatio ab oblationibus Sacerdotum Levitici generis.quia illi saepὸ offertit hostias pro peccatis,primum silis,deinde populi .Hic uero pro suis peccatis non opus habet, ut offerat; quippe qui innocens est Scimmaculatus: pro peccatis itero populi semel obtulit semetipsu; cuius oblationis virtus manet s aeternu,quae quotidiὰ per eade hostia nobis applicatur.

IHIL aliud agit in hoc capite,quim quod conatur ostendere excel-B lentiam Sacerdotii Christi;&quddin Sacerdotio Leuitico umbra quaeda fuit eorum,quae sunt praestita per Sacerdotium Christi; quae

enumerat & declarat. Capitulum super ea quae dicuntur. J Sumntia eorum quae vult Paulus nos docere de Sacerdotio Christi haec sunt. lembuemus Pontificem, qui eonsidit in dexterasedis maniitudinis is estis, Sanctorum minister, σι ernaculi ieri,quod is Deus σnon homo. Omnis enim Pontifex ad oserenia munera

σhostias trestituitur JIn si aperiori capitulo dixerat,quisd Christus cum iureiurando est constitutus a Deo Sacerdos in aeterni im;quod decIarauit, ac duplicem rationem reddidit. Est enim Sacerdos in aeternum, quia eius Sacerdotii essechis est acquisitio,ic haereditas bonorum aeternorum, non temporalium. Est etiam Sacerdos in aeternum, quia semper saluare potest accedentes ad

C Deum per ipsum; unde dictis est etiam esse positus ad interpellandum pro nobis,&quod interpellat pro nobis. Cyrillus super Leviticum dicit,duo esse sacrificia Christi figurata in sacrificiis veteris legis; unum in terris,quasi extra castra coelestia; ubi immolatus est pro pi ccatis; cuius fgura erat hostia, quae Offerrebatur pro peccato. aliud autem sacrificium Christi est in eoelis, quod

Cyrillus applicat Angelis; nos autem commode possumus adaptare nobis hominibus. Nam scuti post immolationem hostiae pro peccato, quae comburebatur extra castra. Pontifex cum eius sanguine introibat in Sancta Sanctorum, ibiq; septies aspergebat sanguinem versus arcam: ita Christiis postquam in terris extra castra Angelorum,scipsum obtulit, in proprio sanguine introiuit in tabernaculum, non huius creationis, sed in coelum: ubi in arte D num manet offerens se Deo pro nobis: Sc haec oblatio, proportionata oblationi Sacerdotis in Sancta Sanctorum, semper manet:de ideo est Sacerdos in. xternum. 8c in perpetuum saluare potest accedentes per ipsum ad Deum. Quoniam ipsinonpermansierunt in testimento meo,σego neglexi eo disti Daminus, JExprimit causam cur statuere velit Deus testamentum nouum. Causa, in- qiiit,est,quoniam Iudaei,quibus data suit lex, non permanserunt in testamento dato eis ὸ Deo; ac proptereasuerunt neglecti a Deo; nam lex iram operatur.iccirco Deus,propter infirmitatem illius & langorem mentis nostrae voluit nobis dare testamentum nouum in cordibus nostris striptum quo vivificaremur.Hic senses.R non docebit silueproximumsuum m. quoniam omnesfient mea minore ussueta maiorem.JHoc non irripiet in hac vita, sed in

565쪽

patria impletur; tibi omnes peressentiam Deum uident immediatὰ quam- g vis quantum ad infusionem Spiritus Sancti, & luminis fidei interius,omnes immediate.etiam nunc in hoc feculo doceantur a Deo.

NALOGIA Μ, ut praediximus, Paulus proponit; ac comparat sacriscium expiationis Israeliticum cacrificio Christi, quo se obtulit

Deo pro nobis. Prius narrat ritum prioris sacrificii: postmodum accommodat huic ea,quae Christus gessit in sui immolatione,& ad Deum o-hlatione: simulque ostendit, in quibus praestat longe Christi sacrificium, sa- Fcrificio Leuitico: haec summa. Habuit quidem prius iustificati es culturae σίηctum seculare. J Iustificationes culturae intelligit Paulus, veteris testamenti caeremonias; quibus illi iustificabantur, non secundum cor dementem; sed ut essent idonei ad diuinum illum cultum exteriorem; scuti apud nos dicerentur absolutiones ab irregularitate , iustificationes; scabsolutiones

ab excommunicatione. Sanetiam saeculare, seu mundanum, appellat eam sanctitatem, quae non est mentis εc animae; Sed sanctitas est mundana Sein hoc seculo, qua illi, qui in ea sunt, habentur in congregatione Sanctorum ; qui, scilicet, ab ea non expelluntur propter aliquam labem, quam exterius contraxerint, ut immundi Scc. Mureum halens Thuribuli Magnus hic scrii pulus; nam altare thymiamatis non erat intra velum in osecundo tabernaculo, sed in primo contra velum. unde multi exponunt.

Vasquoddam fuisse hoc Thuribulum, in quo incensum ab altari thymiamatis serebatur in sancta sanctorum. Hoc istificante spiritu sancto, nondum vatilam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo halente natum . quae parabola est infantis temporis, iuxta quod munera S hostiae osseruntur. J Esse paraso- Iam instantis temporis, non est sc accipiendum, quasi velit intellige re tempus noui testamenti post Christum; sed instans tempus intelligit. tempus Iudaicorum sacrificiorum: quare inquit, iuxta quod offeruntur munera Sc hostiae; ac si diceret, voluit Spiritus Sanctis per tabernaculum prius, & per velamen, post quod erat tabernaculum secundum, infra quod ingrediebatur Sacerdos; ostendere nondum fuisse propalatam Sanctorum uviam Mosaicae legis tempore. mer tabernaculum non manufactum, id est , non

huius creationis.J Tabernaculum intra quod ingressus est Claristus per quem Pontificem sutura bona, aeterna inquam, nosis praestantur quod non est huius creationis, duplex est; corpus scilicet suum, quod non moreretur, neque secundum seminalem causam est formatum, ut aliorum hominum corpus; sed per i sirtutem Spiritus sancti. aliud etiam tabernaculum ingre sus est Christus, id est coelum; quod non est manufactum, neque per homines, ut prius Iudaiciim; sed a Deo creatum . Inquinatos saηctificat ad emun-ssationem carnis.J Ecce quam emundationem praestabant veteris legis carremoniae. 8c quomodo iustificabant, exterius, scilicet; ut emundati esserit idonei

566쪽

AD HEBRAEOS. say

A idonei ad cultum illum exteriorem. unde Apostolus alibi appellat eas iustiatias carnis, Se hic ad emundationem carnis inquit. Et ideo noui testamenti me-

δatre ea, ut morae intereedente in redemptionem earum praeuaricationum, quae erant

sus prioVi terumento m J Est hic notandum . quod Paulus utitur nomine te flamenti, quod aliqui accipi volunt pro foedere, sicuti in plerisque scripturae locis. Attamen cum agatur de haereditate,cuius nos haeredes stamus,non incongrue Paulus accipit testamentum hic magis propriὰ, & ei accommodat ea, quae in testamentis propriὰ dictis sistent obseruari; vi, scilicet, conafirmentur per mortem testatoris, ut infra pluribus dicit. Verdira mors Chri .m non tantilin nobis testamentum hoc haereditatis confirmauit, verilin e-Γ tiam idoneos nos secit capescendae illius haereditatis, propter redemptionem praniaricationum; quibus obuoluti, non poteramus haereditatem adire . Hoc primum hic tangit, aliud posterius de confirmatione promissioniso haereditatis. Et emamodum hominibin natutum est semel mori; post autem iudicium. Sic σίω in semel oblatus eniamuli oram exhaurienda peccatar Se cunia sine peccato apparebit omnibus expectantibus se in salutem J Fa quae post mortem accidunt, omnia firma sunt, nihil mutabile. Sic in hominibus omanibus accidit; semel moriuntur; post mortem statim sequitur iudicium; sta tus, in quo semper situri sunt. Sic Sc Christus, qui per suam mortem nos rea demit. & reliquit haeredes aeternae haereditatis, semel mortuus est ad exhaurienda multorum peccata; pro quibus satisfecit, non Antum susscienter sed si etiam efficienter; pro electis, scilicet, & compotibus haereditatis. postmodum illis eisdem apparebit sine peccato; vel sine hostia noua pro peccato uel sine carne mortali, quae habet smilitudinem carnis peccati: de apparebit in salutem eorum; cum scilicet, tradet regnum Deo S patri.

R O E QVIT V R primum id 'quod coeperat; ostenditque quanis tum iure praecellat sacrificium Christi, quo sese Deo obtulit hostiam immaculatam in cruce; sacrificiis quae secundum legemoia

ferantiar. Nam in his umbra erat, non expressa imago futurorum bonorum,

D Iecirco non auferebantur peccata per ea sacrificia, sed fiebat peccatorum co- memoratio quotannis; de erant figura te simulachra ueri sacrificij, quo ablata sunt peccata mundi: quod, quia persectissmum est, unicum etiam est. unus enim de idem Christus est, qui Sc nunc offertur in sanctissimo Alta. ris sacrificio. Una autem oblatione, id est', re oblata, omnes sanctificamur in Christo. Accedit deinde Paulus ad monita & praecepta iuxta morem, item perpetuum seruat. Umbram enim habens lex futurorum lonorum, non is jam imannem rerum. J Duobus modis locus hic intelligi potest; uelut per imaginem rerum res ipsas intelligamus; ac si diceret, faciem rerum. Nam

res χ redemptio nostra a peccatis; quae praestita est, per passonem Chim

567쪽

n6 SCHOLIA IN EPIST.

m ; & elu, sacrificium. Umbra huius rei sudie sacrificia veteris legis , qui- Ebus significabatur & praefigurabatur unum illud sacrificium. vel per ima sinem rerum, intelligenda ea, quae proxime N propinquὸ res repraesentant ἔper umbram uero illa quae longius 4istant, Se i longe repraesentant. Nam , sicut dicit S. Dionysius de Ecclesassica Hietarchia, nostra Ecclesia est media inter Hietarchiam coelestem, & legem veterem: nam in hac nostra, nonnulla sunt figura coelestis Hierusalem; quaedam uerd figurata a lege veteri ; in qua etiam sunt figurae coelestis hierarchiae, sed remotae. In passione Christi est Sacramentum, & imago nostrae mortificationis, quoad veterem hominem, de noui hominis noua natiuitas. Huius umbra quaedam longinqua est in sacrisciis veteris legis. Non desierentes collectionem nostram, FDut constratu is est quibusdam J Maximum Christiani viri ossicium est tenere unitatem Ecclesiae, as unitate non separari obvllas tentationes 3c molestas: Hoc admonet Paulus in hoc loco. luntarie enim peccanti vobis, Iesi acceptam notitiam veritatis, iam non rei ruitur ulterius o peccatis hostia: te

ribilis autem quadam expectatisiudici, miniis aeterei J Idem repetit quod sepia dixerat, impossibile esse renouari per poenitentiam. Nam sicuti semel tantum mortuus est Christus ἔ ita semel tantiim bapti ramur, nec post baptisma, si peccauerimus , possumtis iterum expiari per aliud baptisma. non

tamen propterea tollitur poenitentia, de renouatio per poenitentiam', non tamen noua natiuitas.

v p R A dixerat opus esse Christianis in perseuerantia bonorum operum,patientia de fide; scilicet ut certissimὰ conssi promissoni- bus diuinis, patienter serant de tolerent, quicquid acciderit. In hoe capite prosequitur tractare de fide; priusque eam definit. Deinde exemplis innumeris ostendit fidem esse Deo maximὰ gratam, de pesillam antiquos patres placuisse Deo, de cum fidem vivam hasuissent consecutos suisse mira praemia. Epitaque fides sita lamia Lyenundarum rerum, argumentum non σπου-rentium. J Fides est qua credimus. Quia ergo res sperandae istum sunt', icci G Hco sebstantiam Sc esse habent in credente per fidem: sic etiam cum non ap pareant, neq; ex ratione colligi possunt, eis tamen assentimur ex fide: dc ideo s-des veluti argumentum quodda est, per quod assentimur non apparentibus. In hac enim testimonium conseturi sunt senes.J Senes, patres, maiores consecuti sint testimonium placuisse Deo, id c5potes factos promissionum, ed quod crediderint. 8c firmiter confisi sint diuinis promissis. Ade intelligimus aptatae pesecuti merbo Dei, t exinui illius misibilias emit. Creationem mundi Sc aptatione seu formatione materiae corporeae per uerbum Dei ex Genes intelligimus per fidem. Et quantum ad hoc, fides est argumentu non apparentiu

568쪽

AD HEBRAE O s. si

A lit ex invisibilibus uisibilia serent in uerbo Dei inuisibilia erant secula;postmodum visibilia faetii sunt. Fideiberio rem, holium , nuum Cain situl LIDe Abel & Cain sacrificiis scriptum est, quod Cain malὰ diuidebat; quia, ut inquit B.Augustinus, sacrificium interius cordis, Cain Deo non offerebat, obtulit autem Abel; quod cordis sacrificium maximὸ nitebatur fide. Quod si quis dubitauerit, an hic Apostolus loquatur de fide in Christum, perquam iustificamur; an latius de fide, qua credimus Deo, quicquid dixerit, S: eius promissis quibusvis fidimus. Crediderim ego potius Apostolum loqui deside latius sumpta; ut ex hac adstruat, per fidem in Christum, in quo habemus promissionem remissionis peccatoriam, & haereditatis vitae aeterna a

B cedendum esse nobis ad Delim,ut simus compotes promissionum. Sine fide tem impo bile inplicere Deo.J Dixerat impossibile esse placere Deo sine fide . Quod si simpliciter intelligatur, ut, scilicet,qui sipiam si simpliciter gratus Deo, utique hoc esse non potest siae fide mediatoris, uel explicita, uel implicita.Si iter3 quod ad aliquid consequendum,placere Deo accipiatur,fides illa latius sumpta hie ὀ Paulo sumitur, cum dicit, sine fide impossibile

est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum, quia ea, O pDdinquirentibus se remuneruior sit.J Hoc quoque ad utramque fidem aptari potest i Si ad eam, qua Deo simpliciter placemus, reseras; opus est.ut exponas sub illis uerbis de quod inquirentibus se remunerator stὶ implicitὸ contineri fidem in Christum; ut sit sensus, oportet credere Deum aliquo modo C nobis etiam ignotis,prouidere, ut qui illi fidunt, salutem cosequantur: quod si ad fidem latius si impiam aptetur, sensus est, qudd oportet credere Deum veracem esse promissorem: Ac quod retribuat illis,qui quaerunt ipsum, & ipsi fidunt.γer quam damnauit mundum, σeius iussitia, uae estper fidem, factus es h

res.J Mos scripturae, ut dicat. eum qui bona operatur, iudicare Sc condemnare eum qui operatur mala. Sic in Evangelio, regina saba dicitur condemnatura Israρliticum populum. Qui Meatitur e Graiam.J In Graeco, vocatus Abraham, i Deo uidelicet, aquosuit ei mandatum; Exi de domo tua&de cognatione tua . Expectauit rei undamenta talentem riuitatem, cuius artifex σauctor est Deus. J Ex his uerbis Pauli facile intelligere possumus,omnia fe-

τὰ quae hic dicuntur de fide, qua inuis de si de illa latius sumpta ad literam D exponantun intelligi tamen in seni mystico, qui siti, litera iacet de fide iustificante perquam compotes iustitia sutura bona expectamus. unde eum

in paruolam accepit,oc. J Locus hic duobus modis exponi potesti vel, ut Isaae de immolatio illa dicatur suisse parabola Christi; cuius diuinitas , cuius suit parabola Isaac, non est immolata; immolatus autem sitit secundum humanam naturam, ius parabola sitit hircus. Vel quod hircus ille fuerit para hola Isaae,quia pro eo sitit immolatus:uel potius d contra, quod Isaac sitit parabola illius hi rei;unde euasit ipse qui prius erat hostia. 5c hircus immolatus est. Et iactauit fastigium virgae eius.J In Hemmo,sulchream lecti. Maiores existimans diuitias Theseuroo emtiorzimproperium cori .JEcce seb litera latet se

569쪽

ng SCHOLIA IN EPIST.

sex mysticus, qui ad Christum pertinet, de ad bona sutura, ad quae speratnui Eperuenire per Christum.

l o C caput praeclarum est, plenum dulcedine charitatis ; magnamisque habet vim in animo cuiusque mouendo. Excitat nos, ut per fidem 5: patientiam Uroponentes nobis exempla tot excellentissimorum hominum, de quibus meminerat sepra; de praesertim Iesum Christum auctorem salutis nostrae curramus per bona opera ad propositum nobis praemium; certissimὰ fidentes Deo nos id consecuturos esse. Ideri; tantam hasentes impositum nutem testium.J Sicuti nubes nos ab aestu selis defendit; se sab aestu tentationum, ne a fide diuertamus, defendit nos, veluti nubes, exemplum tot praeclariss morum hominum. In disiciplina perseuerate J Distinctis Iegendum, in disciplina; id est,existentes in disciplina de correctione Domini; perseuerate in fide, scilicet,& bonis operibus,non deficientes, ut supra dixerat. EAd astersionem sanguinis meliin clamantem quam sangus hJ Sanguis Abel apud Dominum clamabat vitioncm aduersus Cain. Sanguis autem Christi clamat misericordiam & veniam etiam erga illos, per quos effusus est, Iudaeos scilicet Sc gentiles. O huc semel, o egra movebo non solum temmam, sed c caelum. quiadicit,sime significat mobilium translationem, me.J Figura locutionis scripturae,Vt, semel, signiscet immutabilitatem quandam. Hoc

Paulus exponit sumptum a Propheta garo: sic in Palmo, Semel locutus Gest Deus; ut ostendat immutasilitatem diuini eloquij.

quam simul in corpore morantes.) Sumus eiusdem corporis membra rideo ad unumquemque pertinent ea, quae sunt alterius. Iesus Christus teris G hiarii eis secula. J Christus, utpote Deus, incommutabilis semper si idem; nec eius potestas de bonitas sit imminuta; si imitati fuerimus

priscorum fidem, poterimus etiam sperare eundem exitum. Halemus altare, is quo egere non habent potestatem, qui talemaculo deseruiunt. quorum enim anima- Hlium,Se. fvsque ad id:J Exeamus ergo ad rum extra castra improperium eius portan

res, M. Posset quispiam ambigere,quomodo reddatur ratio superius dicti,ex eo quod dicitiat, quorum enim animalium 8α. Ratio sumitur ex figura:nam scuti hostia, qua seliat expiatio a peccato, c6burebatur extra castra, id est,extra congregationem Iudaici populi, in qua erat altare victimaraim; ita Christus passiis est extra ponam,id est, extra Iudaicam congregationem. nos ergo accedentes ad Christiam qui passus est extra portam,eximus a congregatione Iudaici populi: de ita illi qui fiunt in ea congregatione, non pertinent ad nos, de ideo non habent potestatem accedendi ad nostrum altare . Ex hoc loco colligi-

570쪽

I A COIB I.

A colligitur contra Lutheranos, in missa non fieri tantum mentionem coenae; sed fieri oblationem de sacrificium, cui conuenit altare, non autem conuenit coenae. Non enim habemus manentem cistatem, se usuram imiuirimis.J Caeremoniae Iudaicae pertinent ad hanc mundi ciuitatem ; quia sint umbra suturorum. os ueta,qui suturam inquirimus,debemus egredi extra castra. Ro

autem vosmi res,vi superatu verbum suuiij.J Idem dicit quod supra, indisciplina perseuerate. quia post perseuerantiam in certamine, venimus ad se- latium. idem dicit hic. Sufferre enim uerbum selatii,est per patientiam bo. ni operis sufferre, quousque adsit selatium. Laus Deo per Iesum Christum.

EX EPISTOLA IACOBI

C loquimini res, e sche, tanquam re legem perfecta libertalis

incipientes taleaeri. Iulcium enim fine misericordia non facie idus misieritordiam. Aperexaltas autem misericordia iudicium. lIn hac Epistola duo potissimum agit Iacobus; prius, scilicet, ut hortetur omnes ad misericordiam erga pauperes. Se humiles. Alterum ueris, ut compescat ambitionem

quorundam , qui uolebant fieri magistri, & contendebant inter se. de priori locus hie est. Nam cum dixisset eum, qui contemnit pauperem. sacere contra legem Sc charitatem, qua omnia peccata prohibentur; addit D aduertendum nobis esse, quod constituti sumus in siimma libertate; ut scilicet ex operibus nostris erga proximum,praescribamus omne nobis iudicium faciendum.Nam qui non facit misericordia erga proximum,iudicabitur sine misericordia, ex rigore iustitiae tantum:sed qui facit misericordiam, dilatat 3c amplificat erga se iudicium; quoniam non distinis ὀ ex rigore iustitiae, sed misericorditer iudicabit rur.e, putatis,quia inaniterscriptura ditan, dinuidiam eon,psit 'iritus su 'iritum qui habitat in .lis maiorem autem dat gnatiam. Propter quod dicit,ueus si pedis re it,humilibuι autem datv aliam. Humiliaminis potenti manu Dei.J Vult Apostolus hortari cos,ad quos scribit,ad poenitentiam, Se humilitatem,sne qua nequit esse poenitetia; & adducit scriptura idei uentem.inquit ergo: An putatis,quod scriptura inaniter dicat Deinde se

aes iiij quitur:

SEARCH

MENU NAVIGATION