Gasparis Contareni cardinalis Opera omnia, hactenus excussa, ad omnes philosophie partes, & ad sacram theologiam pertinentia

발행: 1589년

분량: 693페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

sso DE IUS FICATIONE

mus promissioni diuinae. Haec fidei significatio pro fiducia, coniunctae Hi- Egnificationi spei quamuis spes proprie respiciat sutura fiducia vero etia praesentia & praeterita attamen propinqua est haec fiducia spei. Qiiamobrem saepenumerὼ una pro altera semitur.Damascenus in quarto libro inquit fidem duobus modis accipi, quorum alterum dicit esse assensiim, alterum ueris dicit esse spem eorum,quae sunt nobis promissa. Ex Apostolo Paulo in pluribus locis habemus hanc acceptionem fidei pro confidentia. stissiciat nunc unus in Epistola ad Romanos, clim loqueretur de Abraam, cuius exemplo maxinae nititur Apostolus; inquit:Non infirmatus est dissidentia sed consortatus

est fide. Ecce opposuit dissidentiae fidem, id est,confidentiam. His discussis,

quaes quispiam non benὸ intellexerit, totam hanc, quam agimus, rem, non Frecte percipiet,addamus, quod iustificari seu iustum fieri; silmptum etia effacienter ut supra diximus) potest adhuc accipi duobus modis, proprie scilicet, cum quis ex iniusto efficitur iustus; minus etiam proprie, cum quispiamst iustior.& ex minori iustitia proficiein maiorem iustitiam; qua ratione dicimus etiam duobus modis quippiam calefieri. Nunc tempus est,ut accedamus ad explicationem iustificationis,ac primum de iustificatione ea,qua impius adultus ex iniusto si iustus. Haec iustificatio.si quaeritur de causa eius efficiente nulli dubium est,quin si a spiritu sancto Na Deus solus remittit peccata, Deus dat gratiam, Deus iustificat impium. Modus autem, quo spiritus sanctus hoc efficit,est motus etiam inspiratio, qua eius intellectit ira iliti strat. ει voluntatem mouet.hic etenim est modus quo homo agit quippiam ut ho Gmo est, ut scilicet id agat sponte de voluntarie. Moiici autem spiritus sanctus

hominis voluntatem conuertendo eam ad Deum,& hac ratione praeparatur cor a Domino. & homo praeparat se, quatenus ea conuerso est voluntaria, nullo pacto coacta; verum, quoniam nequit ad Dominum quispiam voluntarie conuerti; nisi avertatur ab impietate, lea peccato, sictiti contingit in quocunque motu, nam in quotiis receditura contrario ut perueniat ad alteium contrarium: iccirco primum hominis voluntas recedit 4 peccato,relinquit impietatem,per detestationem impietatis Se peccati, erigit deinde se ad Deum,ad quem reuertitur.Primus hic animi motus ut inquit B Thomas,&ratione euidentissima colligi potest est motus fidei quem motum seu actum appellamus fidem.Hic autem motus incipit ὀ voluntate, quae obediens Deo lidi fidei, efficit, ut intellectus assentiatiir absque haesitatione traditis i Deo, &ideo promissonibus diuinis confidat, te concipiat ex illis firmam fiduciam, quae pertinet ad voluntate, ut quas circulo quodam incipiat i voluntate haec sides Sc desinat inuoluntatem. Promisso autem Dei cui firmiter credit, ac propterea fiduciam concipit. est ut inquit B.Thomas in prima secundae. Quod Deus remittat peccata, N: iustificet impium per mysterium Christi. Ipse enta est factus auctor salutis omnibus credPtibiis in eum. Motus ergo hic fidei post detestationem peccati erigit mentem ad Deum, atque animum ad ipsum conuertit, quem comtersum, Deus. infundens spiritum situm, sanat,

sanctificat, iustificat, adoptat in stium per spiritum filij sei, per quem disiu-

632쪽

DE IUSTIFICATIONE. 19 I

A siim in cordibus nostris clatriamus, Abba pater.Insii per donat nobis clam spiritu Christi, Christit ni ipsi ina, S omnem iustitiam eius gratis ex ipsius misericordia nostram facit,nobis communicat, qui induimus Christum.Interim uero dum animus ita praeparatura Domino S se ipse praeparat, quando haec pi aeparat,quando haec praeparatio non fiat momento temporis, praeterquam miraculo quodam ut accidit Paulo Apostolo si adsit occasio, operatur l ona, di cauet a malo is,qui comi ertitur. Nihilominus non redditur iustificatio, Scsanctificatio operibus ut Paulus inquit: Ei uero qui non operatur, credenti autem in elim, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam secundum propositum gratiae Dei. ad Rom. q. Sic ergo & in hoc tempore reli-B quiae secundum electionem gratiae Dei saluae factae sunt. Si autem gratia iam non ex operibus. Alioquin gratia iam non est gratia. ad Rom. II. Non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum sitam misericordiam sal uos nos fecit. ad Titum 3. quod in locis innumeris dicit B.Augustinus. Sed ut de re, quae agitur, potius loquamur ad frangendam atque deijciendam superbiam hominum ingratorum gratiae Dei Si audentium gloriari de meritis suis ista commemorantur. quum enim nondum nati suissent, neque aliquid egissent bonum aut malum,non ex operibus, sed ex uocante dictum est, 'ia maior seruiet minori. Vocantis est ergo gratia; percipientis ueris Ratiam consequenter sunt opera bona,nec quae gratiam pariant sed quae gratia pariatur. Nemo propterea bene operatur, ut accipiat gratiam, sed quia accepit. C quomodo eni m potest iuste uiuere,qui non fuerit iustificatus Θquomodo sancte uiuere, qu i non merit sanctificatus Iustificat autem gratia, ut iustificatos possit uiuere iuste. Prima est igitur gratia,secunda opera bona. ad Simplicianum lib. I. quaest. a. Item de gratia Gibero arbitrio ad Valent. ferme per totum. sed potissimum s. cap.&6. quod sic incipit, His& talibus te stimoni js Diuinis probatur gratia Dei non secundu merita nostra dari; quandoquidem non solum nullis bonis uertim etiam multis meritis malis praecς dentibus videmus datam;& quotidie dari videmus. sed plane quum data fuerit, incipiunt esse etiam merita nostra bona, per illam tamen. & Thomas in prima secundae expresisὰ, Donum gratiae cosderari potest dupliciter; uno modo secundum rationem gratuiti doni, & sic manifestum est,quod omne me-D ritiam repugnat gratiae. Alio modo potest considerari secundum naturam ipsius rei,quae donaturi &sic etiam non potest cadere sub merito non habentis gratiam, tum quia excedit proportionem naturae, tum etiam quia ante gratiam in natura peccati homo habet impedimentum promerendi gratiam scilicet ipsum peccatum. I .secundae q. II q. ar. .c.Sed debetur fidei,no quod mereamur iustificationem per sdem Sc quia credimus, sed quia accipimus ea

per fidem. Sic enim inquit Apostolus in Epistola ad Galatas: Accipientes pollicitationem spiritus per fidem. Item in Epistola ad Romanos per quem habemus accessum in hanc gratiam per fidem. In Epistola ad Hebraeos, Accedetem ad Deum oporici credere,ed quod credendo accedimus ad hunc acces.

633쪽

DE IUSTIFICATIONE .

sim. Hanc acceptionem ab Apostolo dici am B. Thomas in tertia parte ap- Apellat applicationem inquiens passionem Cliris i esse velliti medicinam communem, quam quisque sibi applicat per sdem, Ac Sacramenta fidei. Hi protestantes appellant apprehensionem non ea significatione, quam tu in literis ad me datis arbitraris , quae scilicet pertinet ad cognitionem intellectus. sed significatione superius dicta, qua scilicet illud dicimus apprehendere quo peruenimus, Sc quod post motum nostrum attingimus. Quod autem Deus donauerit nobis Christum&omnia cum eo, est textus Apost

ii expressus in Epistola ad Romanos. Qui filio suo non pepercit, nonne omnia uobis donauit cum illoλItem Filius natus est nobis de filius datus est nobis. In Missa. clim Christum Deo offerimus, nonne dicimus in canone, Tibi sosse timus de tuis donis & datis hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam. Beatus pater Augustinus in pluribus locis, sed unus nunc in mentem uenit, nescio an sit in Soli loquiis, aut in Meditationibus: Quicquid mihi deest, inquit bonus ille pater, vsiirpo mihi ex visceribus Domini mei. His hactenus discussis quibus reor nullum posse contradicere, discutiamus propositionem propostam. Fide itistiscamur non formaliter,quod scilicet fides inhaerens nobis essciat nos iustos scuti albedo efficit parietem album, aut sanitae hominem sanum. Nam hoc pacto charitas Je gratia Dei nobis inhaerens, Sciustitia Christi nobis donata esscit nos iustos, neque perfidem intelligimus habitum , ut superius diximus . sed adhim. Sed vera est propositio, s capiatur esscienter, scuti linitio effecit parietem al- Gbum, Se medicatio efficit sinum; sic, uel non dissimili ratione, fides esscit hominem iustum, Sciustificat, quia per fidem attingimus iustitiam: te quoniam motus omnis est impersectus, nisi perueniat ad terminum, iccirco etiam motus fidei, nisi perueniat ad charitatem, quam adipiscimi ir, est imperfectus. Iccirco fides, quae iustificat, est fides Armata per charitatem, seu efficax per charitatem, ad quam nisi peruenerit, est inefficax ad iustificationem, sicuti s diceremus, ea medicatio efficit sanitatem, quae perirenit ad sanitatem, Se illa est efficax per sanitatem, quamobrem potest etiam appellari sanatio. Hactenus dicta satis esse uideri possunt quoad iustificationem nostram. quae mihi adeo perspicua esse uidentur, ut nihil reliquum sit, in quo quis haesitare queat. Verum, quoniam diximus ad iustitiam nos per- Huenire per fidem, iustitiam inquam inhaerentem nobis, te charitatem, ac gratiam, qua efficimur consortes diuinae naturae. Sciustitiam Christi nobi ς donatam, quoniam inserti sumus Christo, Sc induimus Christum. Hac e go sola, certa, de stabili nobis nitendum est,ic ob eam selam credere nos iustificari coram Deo. id est, iustos haberi lc esse iustos. Hic est pretiosius ille

Christianorum thesaurus. quem qui inuenit. vendit omnia quae habet, ut emat illum. Haec est pretiosa margarita,quam qui inuenit, omnia linquit, ut eam habeat. Dicit Apostolus Paulus, Omnia alia detrimenta putatii. ut

christum lucrifacerem, non habens iustitiam meam, sed eam, Wiae est per fidem

634쪽

DE IUSTIFICATIONE. 193

A sdem Christit Illis uero, qui nituntur Sanctitate sua, dicitur in Apocalypsi:

Qitia tepidus es,incipiam te euomere ex ore meo; dicis enim, diues sum.nullius egeo, dc non vides nuditatem tuam, Sce. ω alibi. Item in Apocalypsi rDabo tibi calculum nouum, in quo est nomen scriptum,quod nemo scit nisi qui accipit.Hoc nomen est nomen Christi,de vere nullus scit,nisi qui accipit. Inde est,quod experimento videmus viros sanctos. qui quanto magis in si ctitate proficiunt, tanto minus sbi placente ac propterea tanto magis intel-

Iigunt se indigere Christo, de iustitia Christi sibi donata, ideoque se relinquunt , & seli Christo incumbunt. Hoc non ob eam accidit causam, quod facti lanctiores minus videant, quim prius, neque quoniam facti sint animon dimissori,& viliori, immo quanto magis in sanctitate proficiunt, tantd maiori sitnt animo, tanto sunt perspicaciores. Repetamus exemplum, quod supra adduximus de Rustico, qui in gratiam fili j Regis factus si ciuis . scas licus regis, 3c qui iam coeperit imbui moribus regijs: utique hic cum in eo maneant vestigia ruris. quamuis coeperit institui moribus regiis, nihilominus regi non placet, multa in eo simi, quae Regem offendant, nihilominus habet eum ut aulicum & familiarem ob gratiam & merita filii; quae rustico illi donauit. Dicit B. Thomas, cum loquitiir de baptismatis Sacrame io, quod eo abluuntur omnia peccata, de omnis reatus culpae Sc poenae cuiuscunque, & redditirationem, ed quod unusquisque baptitatur in mortem Christi, & cum eo sepelitur, ut inquit Apostolus: Iccirco ita se habet basi ptiχatus, acsi ipse gerens persenam Christi mortuus fuisset, passus, Sc cons pultus cum Christo, &cum Christo resurrexisset in nouam nitam. Ecce, quam praecIaia dicit doctissimus pariter ac sanetissimus vir, mortem Christi, passonem ac meritum nobis donari, nobis communicari in baptism te, quod est fide Sacramentum ., Credo satis illustraram filisse hactenus I cum de iustificatione apud Deum, utra debeamus niti; niti inquam, an iustitia nobis inhaerente, an iustitia Christi Hobis donata, & communicata . At dices, quod auctoritates illae, quas adduxi in meis literis, huic uidet tur sententiae obstare. Prima est David in Psalmo decimo septimo: Iudi ea me domine secundum iustitiam meam, de secundum innocentiam me ana, secundum puritatem manuum mearum, quia custodivi vias domini, nec impie gessi a Deo meo, quoniam omnia iudicia eius in consperet meo.&iustitias eius non repuli ἱ me. Ecce, quam Hare inquiunt hi, qui ad pauca respiciunt . quod Dauid innititur suae iustitiae te innocentiae suae. Certὰ, s Dauid ea intellexisset, quae hi intelligunt, ita quod propterea putasset se i stificatum coram Deo. non tantum haec, quae dieit, essent dicta arroganter&iuperbe, ac propterea magis reprehendenda quam oratio Pharisaei in Euam gelio , qui Iono minora de se dicit, sed essent mera mendacia. Quo etenim pacto ut relinquam quotidiana peccata) is, qui fuerat ulter, qui propinquissimum sibi amicum interfecerat, uta re eius potiretur. γtuit uere diacere , mrod non impiὰ gessisset i Deo seo, quod habuerit omnia iudicia eius

635쪽

194 DE IUSTIFICATIONE .

in consperea suo, te caetera quae ibi dicuntur. Ideis ne impingamns hanc as Erogantiam, haec mendacia mansitetissimo ic mitissmo regi, propius accedamus,&benὰ eius sensum perspiciamus. Psalmum illum decimum septimum David composuit & cecinit, ut ex titulo Psalmi comprehenditur post debellatos eius hostes, quorum praecipui fuerunt Saul & Absalon, quos Dauid semper humaniter traelauit, nihil unquam contra ipses est machinatus, quin potius in potestatem eius traditos seruauit, utrius lite interitum magno animi dolore accepiti Iccirco omnia quae dicuntur in eo Psilmo ad hos eius hostes sunt dirigenda, id est, ad eius benemerita, de ad omnia eius opera erga ipses, non autem ad suam institiam inhaerentem ipsi coram Deo. &in conspectis oculorum eius. Haec sententia plana est,in qua nullus haerere po- Ftest. At cum secum ipse loquitur David,&ad animam suam verba facit, ad- certe quid dicat: Benedie anima mea domino, de noli obliuisci omnes retristitiones eius, qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sinat omnes infirmitates tuas, qui coronat te in miserationibus, qui replet in bonis desiderium tuum, quoniam miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se, quanto distat ortus ab occidente longὰ secit i nobis iniquitates nostras,8cc. Conser haec.te oro, cum his, quae adducis de Psalmo decimo- septimo. & videbis quantum distant. Amplissima ergo est sententia in qua

comtenerunt. Alius locus qui citatur. Haec erit iustitia nostra, si custodie ximus praecepta haec omnia ; nihil facit contra nostram sententiam. Nam

verum est quod iustitia nostra, humana inquam, &qua est iustitia legalis, GHe qua diximus supri. est custodire praecepta legis, Se quamuis ut surri diximus, augustiorem quandam quaeramus, quae deceat filios Dei; nihilomi- nus, ut inquit Paulus Apostolus, cum nullus semet omnia praecepta legis. . annim pertinet ad iustitiam legis, omnes sumus sub maledicto. iuxta il-Jud; Maledictus qui non permanet in omnibus verbis legis huius, quia nul-dus seruat omnia praecepta legis, praesertim praeceptum de charitate quan- tuis ad motum animi interiorem, ac ided omnes indigemus Christo, per quem adipiscimur gratiam de charitatem, qua quodam modo incipimus ita sem seruare; uc insuper oninis eius iustitia attribuitur nobis, quicunque Christum induimus. Alius locus, quem adducis. erat. Habebitur pro iustitia coram Domino reddere pauperi depositum. Nulli dubium . quin perti- Μneat id iustitiam virtutem illam particularem. de qua diximus superius, reddere depositum non tantum pauperi, sed cuicianque. Sed quoniam pauper magis indigetis no reddatur, maior fit iniuria.&initistitia maior essi ac propterea hortatur nos spiritus sanetis ad illam iustitiam. Non ob id tamen sumus iustificati coram Deo, secundum eam rationem ει modum, quem supra attulimus .fi Nam si reddere depositum pauperi sussiceret ad eam iustificationem, multi Iudari. complures Mahumetani essent iustificati coram Deo; Etenim eorum multi ita sunt anstituti,quod nunquam detinerent depositum sibi creditum. Sic de Phinees dicendum. Mihi videntur hi loci addu-

636쪽

DE IUSTIFICATIONE. Os

A cti esse aded perspicui, quod nullam dubitationem facere possint i ta sententia ea, in qua Catholici & protestantes conueneriint, 5e quod non satis recidintelligantur ab his, qui eis nituntur. Abundὰ reor hucusqtie dictum a nobis suisse de iustificatione illa qua ex impio quispiam adultus efficitur iustus. Veiam quoniam est & alius iustificationis modus, quo quispiam ex iusto fit ii stior scuti calefieri etiam is dicitur, qui ex minus calido sit calidior, seci indu quem modum dicitur in Apocalypsi: Qui iusἰus est. iustificetur adhuc; icci

co, ut uniuersa ratio iustificationis intelligatur, pauca addemus de hoc iustificationis genere. Vnumquodque animal seu planta, quam natura edit in lucem ac generat,quamuis generatione speciem qi iam piam seu naturam sbrti-n ta sit, non tamen in eo gradu sistit, in quo sertita est naturam & speciem animalis , sed progressiim quendam habet, donec perueniat ad persechim illius naturae statum. Sic homo, sic aues,sc terrestria δc aquatica animalia non s-muit in ea magnitudine 3c infirmitate membrorum in qua nata sunt,sed continenter seruntur ad persectionem, quam eius natura pr. aestititit, aut obeant, necesse est. Pari ratione qui per fidem adeptus est charitate & spiritum Chri sti,gefactus est noua creatura in Christo Iesii, si uoluerit sistere in eo gradu,in quo spiritualiter natus est,nec ulterius progredi: nulli dubium, quin breui teporis spatio relabatur in deterius,ac perdat spirittim que acceperat.ac utranque iustitiam amittat. Nam nullus sbi usirpare potest iustitiam Christi, milnon habeat spiritum Christi εc non uiuat in Christo. Progrediendum est er-C go nobis omnibus, ac in anteriora tendendum ; nam si brachiasorte remisit. atque illum in praeceps prono rapit alveus amni. Progressus hic fit per bona opera interna & externa,quae cum sint a charitate Se θ spiritu Dei augent etiacharitatem. Elcnim sicuti principium generationis uniuscuiusque rei est extrinsecum; nihil etenim seipsum generat, ita augmenti principium est extrinsecum, omne namque animal ab anima sua augetur. Charitas ergo inhaerens. spiritus Christi, gratia quae ab eo semper fouetur, & emanat i plenitudine gratiae eius, Christi inquam, otiosa esse non potest. sed vel internis meditationibus atq; orationibus se exercet,uel externis operibus pijs. Hinc augetur charitas Sc gratia, quae etiam augent fidem, nam magis credimus lesdimus ei quem magis amamus.scque magis ac magis iustificamur.Iccirco,

D ut si prὸ citauimus,in Apocalypsi dicit spiritus sanctus: Qui iustus est iustificetur adhuc. Haec iustificatio potest dici fieri ex operibus,& potest appellari iustificatio operum. Prior uero quia quis efficitur noua creatura in Christo non debetur operibus nostris, sed spiritui sancto,qui mouet corda nostra, remouendo ea a vita peccati, se per fidem erigendo ad Deum per Christum, donec fiat compos charitatis & gratiae, ut superius late exposuimus. Ex operibus tamen quae sequuntur,ostenditur haec iustificatio, Se haec'fides persecta, seu formata & efficax per charitatem, ut di cit Iacobus in sita Epistola. Nam si opera bona non sequantur, imperfecta fuit sides illa & inanis. In his ergo bonis operibus ambulamus. ut inquit B. Paulus sic fit certa nostra vocatio , ut inquit Petrus. Quoniam eis in agis iustificamur, & ad perfectum E E ten-

637쪽

DE IUSTIFICATIONE.

tendimus quaes intermittimus, regredimur Nam in uia domini non prope Edi est regredi, & tandem praecipitem labi. Ideo ex operibus qui dicunt nos iustiscari verum dicunt de qui dicunt nos iustificari non ex operibus,sed petsdem verum etiam dicunt. Sed ut recte intelligatur Vtrumque, oportet rem totam bene explicare 3c illustrare: est etenim satis inuoluta & obsita. Dedi mus nos operam in hac Epistola, quantam potuimus adhibere, ut ea euolaueremus & illiistria essiceremus. An ueris assecuti fuerimus, cum reuerendissimi Se illustrissimi Cardinalis Mantuani patroni tui, quem scis quantopere obseruem, ti)m etiam tuum erit iudicium. Bene vale in domino. Ratisponae. XXV Maij. pM. D. XLI.

DE LIBERO

638쪽

DE LIBERO ARBITRIO.

VANDO S tu literis, Sc Al si is noster tui nomine obnixὰ mecum verbis egit, ut scripto tibi explicem, quid de vulgata liac quaestione sentiam, quae de arbitrii libertate, tot diuersertim dissentientibus sententiis, de uariis disputationibus agitatur: malui cum petitioni tuae sati L.

secero desiderari in me doctrinam . quam si non obtem perauero, gratificandi tibi uoluntatem: de quamuis nec rem ipsam, quam ardua sit, &grauior, quam ut virium mearum tenuitate ferri queat, igno

rem. de te maiore ingenii acumine esse intelligam, qtiim ut facile a me satisfieri tibi possit: Tamen ut, quantum in me est, morem tibi geram, dicam de hac re, quae mihi sese offerent in praesentia. Ac primo quidem ea dicam. quae natura duce ex philosephiae doctrina de libero arbitrio cognoscimus: tum quae sit Catholica, de in Christiana religione recepta de hac re sententia exponam. Neque vero te philosephiae nomine commoueri velim. Non C enim vanam illam, quae a Diuo Paulo repudiatur,adhibebimus; sed veram, quae inaturali&a Deo nostris mentibus impresso lumine nata; earum nos omnium rerum veritatem docet, quae intellectui subijciuntur. Atque hoc

quidem lumen aliud nihil quam riuulus quas & pars quaeda est diuini splen

doris naturae nostrae inserti, neque penitus ob peccatum extincti. vi autem

disputationem hanc nostram aggrediamur ad liberi vim naturamque cognoscendam, quid Liberi primo nomine significetur, quaeque si illius verbi vis, intelligamus necesse est: tum uerdad liberum arbitrium explicandum ueni mus. Vt igitur seruus ille est, qui sui iuris non est, quique in ijs actionibus, quae serui sunt. non sponte sua, sed domini imperio & voluntate mouetur, ita liber dicitur esse is, qui & sei, non alieni iuris est, de sua non aliena volun- D tale ad agendum excitatur. quare quo quippiam longius ab alieno imperio abest magisque seapte sponte mouetur,ed etia ἱ seruitute cum longius abst.

ad libertatem propius accedit. Verum communi hoc omnibusque noti Lsimo principio constituto, rebus id singulis accommodemus, atque ab inanimis, qualis sent terra,lapides, aliaque generis eiusdem, ordiamur. Terrae glebam.aut lapidem uel in seperna,tiel ad ima mouere possumus: atque horum quidem alter naturalis motus est, nempe cum ad ima vergit; violentus alter, cum ad superna. quare quo motu sersum sertu r, senium omnino esse dico;quo vero deorsum,non liserum quidem omnino esse, ad libertatem ta

men magis accedere confirmo,quθm cum violenter sursum ferebatur.motu

namque naturali, insitae sibi grauitatis propensione gleba terrae, aut lapis ille

639쪽

iriouetiir, violento uero non insitae alicuius rei impii isti, sed contra potius Einsitam sibi propensionem sertur impellentis violetia coactius: quare in hoc motu omni prorsus libertate caret: in motu uero naturali quoniam ab inristo principio mouetur, i seriti tute longius discedit , atq; ad liheri conditione accedit propius: non tamen liber omnino est. cum grauitatis impressone moueatur cuius nec terra nec lapis auctor ipse sibi est; sed eidem illam causae acceptam referre debet,i qua ortus sui principiti accepit. Quamobre ad praescriptam etiam sibi ab ea legem mouetur. Vnde non modo liberum esse non dicimus: sed philosephorum etiam sententia, quae huiusmodi sunt,non a seipsis, sed i generante causa mouentur: de inter ea,quae alterius impulsu agitantur.numerari debent. Hinc iam ad bruta animantia progrediamur, quae a se- Fipsis auctore Aristotele citentur, quonia propria sensus sui mouentur cognitione,quam appetitionis etiam ipsorum propensio sequitur ad ea,quae cognoscunt.vel persequenda,uel si gienda:quare cum ea appetitus propcsone moueantur quae t cognoscendi facultate generatur, ad libertatem propius accedunt quam ouar sensus omnis si int expertia: na quae in naturali illorum mo tu est propensio non ex seipsis est, sed i generate causa. Bruta igitur animan tia a seipsis non,ut de ijs quae sensit carent diximus, ab alio mouentur: atq; in his arbitrium cognoscere incipimus,nec liberum tamen. in Brutis enim eatenus arbitrium est,quatenus cognitio quaedam in ipsis inest. S: certa rerum, quas comprehendunt,existimatio.neq; tamen liberii dici debet,quoniam ab ipsis non est, sed i natura ex obiecti nimirum Quod comprehendunt impresa Gsonetvnde nec moritum suoriam finem Qua ratione finis est Scut natura finiscoposci debet.agnoscunt; neq; eam quae mediorum est cum fine ad que tendunt , proportionem intelligunt. sed naturam ducem non aliter sequuntur,

quam mi ad prima literaria elementa perdiscenda, nutrice aut paedagogo duce in scholas proficiscitur puer. is enim quamuis propriis pedibus incedat, viam lue oua ingreditur,sc gymnasium etiam quo tendit c5spiciat,nescit tamen disciplinam . quam in gymnasio discit, finem esse, cuius causa illud iter suscepit: nec quae si consecti itineris proportio ad gymnasum intelligit, sed ducem latum secuitur nutricem. Idem plane brutis animantibus v' venire solet.quae ob ipsarii cognoscendi.atq; adeo etiam appetendi facultatis imbecillitatem.nee snem qua ratione finis est, nec mediorum finisque cognatio- Hnem agnoscunt: sed a natura duce, atq; insta cognitione & appetitione statis definitisq; mediis ad fine impelluntur. 8c quidἴ Bruta i natura, non proprio ferri iudicio Auscultationis Phusicae lib. a. Arist hoc argumento demo strati eoru enim inquit,quae si int ei iasde speciei, una est atq; eade agendi ratio: quos t. ut non i proprio peculiariq; i dicio sngula brutoriam animantium genera, tannuam i principio moueamur, quod non posset in diuersis speciebus esse idem sed ab aliquo silperiore, quo ducantur atque impellantur omnia. Hoc igitur statuamus, i se moueri. 8c liberiore proinde motu serri bruta. uuὀm quae sense carent,de arbitrio quidem suo serri, non libero tamen. quod si huius etia rei causam audire velles, ea tibi paucis exponam, atq; hoc quasi vesti-

640쪽

ARBITRIO.

vestibulo tandem deueniemus ad liberi hominis arbitrij,eiusque originis cognitionem. quae igitur patito ante dicta sent hoc loco repetamus. in brutis diximus animantibus ideo liberum arbitrium non esse, quod angustior in illis & debilior sit cognoscendi atque appetendi vis.Nam ut quid arbitri j ac iudici j libertate sit praeditum, necesse est, ut res omnes, eorumque naturam. 6cquam inter se habeant proportionem, bonitatem denique sue minor ea sit, sue maior comprehendere possit. quod in nullam cognoscendi vim cadit, quae non uniuersi boni naturam, Se inde singula intelligat, quae uniuersi boni amplitudine continentur. Atque illud etiam oportet non tenuem atque angustam,& certo aliquo honi genere definitam, sed amplam id bonorum omnium ipsusque boni uniuers capacem appetitionem habere. quare cum hac boni uniuers comprehendendi facultate bruta careant animantia Sc bona tantum quaedam particularia sibi apta Sc congruentia cognoscant, Nappetitionem etiam angustam, ipsarumque cognitioni accommodatam habeant Iibero praediti arbitrio dici nulla ratione possunt. & ut qui carcere, aut alio quouis loco clausiis detinetur liber esse non dicitur, sed eius voluntati subie-Mς est, qui illum conclusit: ita bruta quoque animantia arbitrium non liberum , sed terminatum N certis quibusdani angustisque limitibus circumseptum habent. Iam tuerd cum contrariorum alterum ex altero cognosti facile possit, ad hominem ipsem accedamus; quem suapte natura arbitrij libertate praeditum esse plane intelligemus. Nam cum si hominis voluntas, δε- cultas quaedam Sc appetendi vis, quae intellectum sequitur. Se ad omnia se extendit, ad quae ipse se extendit intelle his, cumque intellemis amplissimus si, quoniam intelligit omnia; voluntas etiam ipsa amplissima est, sese lue ad omnia bonorum genera atq; ad bonum ipsum uniuersiam extendit,*iare praecedente cognitione in finem ut finis est sertur & media, quae sibi accommodata fini uidentur, eligit. Spontanea ergo voluntate homo, proprio, neque ullo termino circumscripto sed amplo,ac libero mouetur arbitrio quod diim ad singula, tum ad uniuersum bonum extenditur. En tibi liberum arbitrium quiὸ sit, curque in solis hominibus, non in brutis etiam animantibus reperiatur. verum progrediamur in humana voluntate ulterius, 3c quo modo liberum hoc arbitrium conseruetur & perficiatur; quo contra pacto imminuatur,& in seruitutem tandem redigatur,videamus. Unum tamen prius addamus quo finem imponamus ijs,quae ante i nobis de voluntate Sc libero arbitrio dicta sunt. Hactenus uoluntatis nostrae ac liberi arbitrii naturam in genere exposuimus.Sed quoniam omnium humanarum actionum quae cim ea sngula sunt principium est Sc origo, uoluntas, quae sepra uniuersm diximus ad res singulas accommodare iam oportet. Hanc igitur quae ad uniuersum bonum est. voluntatis propensionem, ad singula ab ipsa accommodari necesse est. quoniam uero finis appetitio prima est,id reliquarum appetitionum moderatrix: voluntatis nostrae finis uniuersum illud bonum est, quod reliqua bona omnia complexu suo continet, quodque nunc beatitudinem, nunc uerd felicitatem appellamus. quoniam uero intellestias in huius quem

SEARCH

MENU NAVIGATION