Gasparis Contareni cardinalis Opera omnia, hactenus excussa, ad omnes philosophie partes, & ad sacram theologiam pertinentia

발행: 1589년

분량: 693페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

e terra circunfitiens aquae copiam resimit. Necnon aeri terrae proximo ma- Egna vis aquae est immixta: utpote qui plenus est vaporibus. Uapor autem nihil aliud est, quam aquae disgregatio, seu potius aqua rarefacta. Quapropter , ut supra adnotauimus, Homerus cecinit fluuium quendam Oceanum uniuersam terram circi influere.haec aquae copia terrae, aerique immixta dul

cis est in morem fluminum, non salsa.Ideo Philo vir doctissmus in libello. quem composuit de factione mundi, inquit Mosem in Genesi, cum ait, in medio paradisi esse sontem, ex quo emanant flumina, quari rigant uniuer- sim faciem terrae, nihil aliud innuisse, praeterquam hanc dulcium aquarum copiam, quae & alia est a mari salso; quod Deus i terra disiunxerat; & terrae uniuersa est immixta, de e sontibus defluens in flumina irrigat uniuersam fa- Fciem terrae, ac terram efficit aptam mixtioni, ac propterea generationi mixtorum omnium ualde commodam , de serendo pabulo animalium plantarumque idoneam. Marium omnium Oceanus, qui extra columnas Hercu- Ieas diffiinditur, terramque ambit, longe maximus est. Post eum est mare Mediterraneum intra terras receptum, quod per fretum HercuIeum cum Oceano coniungitur. Horum utriamque magnos efficit sinus: qua terra recedens curuatur,& mari aditum praestat. Caspium unum mare uidetur, Momni ex parte terra circuncludi. Nonnul li tamen probatissimi auctores geographi hoc quoque mare sinum quendam secere Oceani: quod etiam Arist.

inopii siculo de mundo ad Alexandrum sentire vidctur: in Meteoris tamen secus dicit. Horum marium nomina situs,magnitudines, caeteraque eius ge- Gneris stri itari potius pertinet ad Cosmographiam, seu Chorographia; quam ad hoc a nobis institutum opus de elementis. Sic de fluminibus ac de lacu-hus tractatio alterius operis est. Illud tantum huic nostro negotio uidetur reliquum esse: ut pauca quaedam perstringamus de motibus, qui in mari esse deprehenduntur. Nam flumina quis nesciat e superiori loco secundum na-

stram defluere in inseriorem In mari Oceano, quod extra columnas Hemculeas late est sustim, ambitque uniuersam terram continentem, duo visuntur motus:quorum alter non est admodum conspicuus, procuIdubio tamen dignoscitur in eo mari esse. Aqua in Oceano mouetur continenti ac perpetuo lapsit ab oriente in occidens. Motum hunc naturae, qui Oceanum naui

gant,certissime deprehendunt. Nam si luerint a Nerito Hispaniae promon Htorio. M vela fecerint Britanniam uersiis ad orientem selem , longe tardius procedunt, quam si ex Britannia nauigauerint in Hispaniam ad occidentem selem: quod asserimi accidere ob aquarum cursim ad occasii in selis. illi quoque qui ab Hispania nauigant ad eas insulas, terramque continentem. quas nostris temporibus Columbus Cennesis inuenit ad occidentem G-lem, vigintiquatuor diebus circiter iter perficiunt: quod si inde reuerti in

Hispaniam uelint, ob aquarum nixum in contrariam partem, tribus totis mensibus, q tuorve vix perficiunt institutum iter. Idem animaduertunt quotannis Lusitani; qui circunsectentes Ahicae oram; promontoriumquei cui bonae Dei nomen indiderunt; tendunt in Indiam ad orientem selem. De

72쪽

LIBER SECUNDUS. M

A De his audiui ego, cuin essem in Hi sipania, ac legatione fungerer apud Caro- Ium quintum Caesarem,ni secundos ventos vehementius spirantes hal, eant. superare se non posse promontorium illud, ac rectu in Indiam tendere, ob maris motum occasum uersius. Unus hic est Oceani motus. Alter quotidianus aestus, quo sex horis mare mirificὰ extollitur & diffunditur; rursiis sex horis retrocedit Sc deprimitur. Hic armis adeo magnus est in Oceano, ut, qui ipsi non inspexerint, aegre credant aliis narrantibus. Vidi ego in Belgica

quae nunc Flandria nuncupatur, flumina crescente maris semi retrofluere;

eoriamque refluxum percipi in locis etiam a mari ualde distantibiis. In Britannia vidi Tamissim fluuium ingentem Londini, quod a mari distat quin-B quaginta sere millibus passuum, surstim ad sontes refluere cursu praecipiti,

sexque horarum spatio intumescere tribus pene passibus:tam magnus est impetus aestuantis maris, quod aetiam depulsi irri vi aestus ad terras diffunditur: In mari Oceano duo hi deprehenduntur aquae motus. In mari Mediterraneo item duo uisi intur motus. Nam Scarmis conspicitiar immutari singulis

quibusque sex horis, quod nos quotidie Venetijs consipicimus; multis me

aliis in locis maris accolae idem experiuntur.Verum in hoc mari Mediterraneo hic aestus exiguus est, si Oceani aestui conseratur: Ita tamen certus est sciat ille. Attamen non ubique locorum deprehenditur hic aestus in pelago Mediterraneo. Nam Tyrrheni maris accolae Ligures, Galli,qui Prouinciam, Narbonesemve Galliam incolunt,&oram Hispaniae, quae hoc mari alluitur, C nullum prorsiis sentiunt aestum. Id ego clim essem Barchinonae,diligentissime quaesui ab incolismecnon clim iter facerem per Narbonensem Galliam, diligenter percunctatus sem Gallos maris accolas; qui omnes constantissi-mὰ afferebant illis in locis nullum percipi maris a lum. Praeter hunc aestum in mari Mediterraneo alium motum obseruamus. Nam insmi hoc nostro

Adriatico siquis legerit oram Dalmatiae, Histriae, Illyridisque totius, sentiet maris motum perpetuum esse uersus occidentem selemiae deinde inintiamo hoc recessu, ubi Venetiae simi sitae, secti ad meridiem versus Flaminiam indeque flecti Apuliam versiis ad orientem selem. Is maris motus iuxta littora θ lenibus nautis ubique seia deprehenditur in mari hoc Mediterraisneo: quo uideri potest mare hoc veluti in gyrum moueri.Mam ab HellesponD to occidentem versus flectitur. ac perpetuo eius curses tenore circuit uni uersam oram continentis ad columnas usque Herculeas: snde verJ per oras

Africae, Aegypti, Syriae flectitur ad solis ortum. Horum motuum eas causas afferemus, quae nosis videbuntur magis verisimiles esset uno in loco D ebi mur ingentari nullam ad hanc diem causam ueris milem deprehendi d nobis potuisse' ideo perspicaciores excitabimusmobis diibitasse satis erit. Eius motus, qui in Oceano conspicitiir perpetuit esse ad occidentem selem, nullam

aliam esse posse causam existimamiis praeter motum diiurnum coelo ut cuius vi sphaerae etiam ignis aerisque bona pars circ ducitur.Fieri etenim nopotest ut naturaliter aqua hoc motu moveatur. Nam unitis corporis simplicis unus tantum est motus simplex secundum naturam. Motus hic crgo a

73쪽

31 DE ELEMENT is

motore extrinseco est. Nullum tamen conspicimiis corpus quod aquam con Etingat & vi circi inducat. Illud ergo restat, ut moueatur Oceanus hoc motu vi qualitatis in eum defluentis ab extrinseco quopiam corpore: Hanc autem

uerisimile est nullam aliam esse posse,praeter coelestem illam qualitatem de-fuentem in omnia elementa: de qua statim in exordio huius opusculi secimus mentionem; quae in modum luminis dependet conseruaturque i coelo. Ideoque circunuoluto coelesti corpore,ipsa quoque ut ita dicam circunuoluitur; secumque ignis sphaeram, aerisque magnam partem dc Oceanum circunducit. Quamuis etiam,ut supra dixi, ignis, continuusque illi aer, quoniam coelum contingit, 4 coelo queat ipse moueri Se circumuolui: haec ut reor causa est motus illius perpetui maris Oceani occidentem versiis. Ean- Pdem puto causam esse eius motus, qui in mari Mediterraneo deprehenditur iuxta terrarum oras, quas alluit, quo ut paulo ante diximus versus fretum

Gaditanum per littora Europae mouetur, rursiasque redit versiis orientem selem per oras Africae atque Asiae. Nam quoniam conclusiam inter has temras pelagus perpetuo tenore moueri non potest ab oriente in occasum, obstant etenim littora continentis:ea ratione,qua potest, imitatur motum circularem: Ideoque in gyrum voluitur, & nostra littora uniuersa lustrat. Alter motus reliquus est,quem maris asiam nuncupamus,quemque in nostra hac patria quotidie experimur: in Oceano uerd mari est maximus. Hunc maris motum, ut ex aestus nomine atque etymologia antiquiores sensisse credibile est. nihil aliud esse, praeterquam rarefactionem quandam&tumefactio- Gnem maris, ausim asserere. ob eam causam crescente aestu mare undique terram petit, & circunquaque supra littus effundituri rursiis decrescente aestis intra se cogitur, & undique a terra recedit: quod fit condensatione quadam'.

hoc ita se habere sensu sere percipi facile potest. Etenim nullus, quamuis fingere vellet, proserre posset unde tam repente adeo magna aquae aduentitiae copia erumperet in mare,ex qua mare tumesceret:aut rursum,qubnam se reciperet decrescente aestu, cum mare se contrahit. Hoc ergo constituto, aestum scilicet maris nihil aliud esse, nisi tumefactionem quandam, vicissim- hue constipationem aquei elementi; restat ut inuestigemus i qu onam fiat vieissim huiusmodi rarefactio de condensatio. Nullus sanae mentis in dubium uertere potest, quin rarefactio tumefactioque omnis sat vi caloris; quo defi- Hciente cesset; vicissimque efficiatur constipatio vi frigiditatis seu insitae, seu aduentitiae. Id nobis quotidie intueri licet in alieno seruenti ad ignem. riirsusque residente imminuto ablatove igne. Igitur ut cuiusdam caloris fiunt

maris aestus. Atqui experimento euidenter comprehendimus vim hanc c Ioris , qua mare tia mescit, pendere a luna: cuius tepor pr. aecipuὸ uidetur humori accommodatus esse,& cuiuscunque rei humorem asscere.Si ergo coe Ium diuiserimus in quatuor partes aequales duobus maximis circulis, meridiano stilicet, de horironte recto; quii polis secet meridianum ad angulos rectos sphaerales: in aequinoctiali aut e Circulo secet horirontem obliquum cuiusuis regionis, nam aestus maris non fiunt ubique locorum eodem tem-

74쪽

LIBER SECUNDUS.

A poris momento, sed pro modo meridiani circuli 3e illius recti horitontis.

de quo meminimus,cuiusque regionis. ita igitur secto coelo,cum luna a puncto hori 1ontis rem,quem constituimus,ad meridianum mouetur sit pra ho- irontem; tumescit aqua de ditanditur. Cum autem i meridiano tendit ad alteram aduersamque partem hori χontis recti ad occasum; refluit mare, aquaque decrescit. Rursiis cum ab eo horitontis recti puncto, quod est in occasii mouetur infra terram sit, pedibus ad oppositam meridiani partem, punchim inquam noctis mediae: iterum tumescit aqua, aestusque crescit. A punctoriirsus mediar noctis recedente Iuna ad punehim horthontis recti in oriente situm a quo moueri coeperat; defluit aqua aestusque imminuitur.Hoc u semper fere modo deprehendes aquam moueri, satientὰ animaduerteris ;sequique lunae periodos; nisi quando solis motus obstiterit.ut paulo postilia eam. Ut ergo tep5ris lunae accommodati aqueis omnibus sunt maris aestus. Quo vero pacto id fiat, perscrutandum restat. Non admodum arduum est causam inuenire, cur mota luna & ascendente ab obiente in meridiem, aquitumescat: rursumque decrestat Iuna descendente i meridie in occassim.nam Iumen teporque ille coelestis a luna defluens luminis comes, quanto magis accesserit ad lineam perpendicularem de ad angulos iectos ; tanto maiorem vim habet de magis calefacit. Contra ueia cum Ξ perpendiculari linea 3c ab angulo recto recesserit, angulumque obtusorem effecerit, tanto mirioris est vis.Hoc in solis radiis experimur, Sc apud perspectium compertissimviri est. C ob hanc causam ascendente Iuna ab oriente in meridiem, accedenteque eius lumine ab obtuse ad angulum rectiorem, aqua tumestit: recedente autem ὀ meridie occasum versus, ab angulo recto ad obtusim, defluit Sedecrescit. At reddere causam, cur accedente luna ab occasii ad nostis medium, aqua tumescat; rursus decrescat recedente luna il noctis medio, orientem uessis

insta hori1ontem; id uerd dissicillimum est. Mihi hac in re ualde obscura satis erit, si reseram quae legi apud probatos auctores: lectores iudicabunt re Mne an perperam dicantur. Nonnulli dicunt partem coeli oppositam radissiunaribus ab eis assici Sc mutuare eamdem propὰ vim, quam ipsi habeant:

ideoque cum occidente luna pars coeli bpposta oriatur.& seratur ab orientrad meridianum circulum, aquam riunescere, quasi per reflexionei quano dam lunaris luminis ab ea coeli parte centrum uersis. Sic recedente luna a mediae nocti s puncto, in circulo meridiano infra horirontem, partem coeli oppositam moueri i puncto meridiei occidentem uersiis; iccirco aquam decrescere. Quamobrem tunc etiam maris aestus a luna peridelmo tamen quatenus sertur sub hori 1onte circulo: sed quatenus eius lumen reflectitur a parte coeli lunae opposita terram mareque uersiis. Contra hanc quam adduximus, causam ambigere quispiam merito posset: quoniam cum luna longe si minor, quam terra;umbra terrae prodiens i radijs Sc lumine lunae quanto magis i terra recesserit,tanto etiam magis crescit, neque unquam minui potest: quo fiat ut lunae radij nunquam pertingere queant partem coeli lunae op. positam: ideoque ab ea parte reflecti non possunt terram mareque uersiis. obie-

75쪽

34 DE ELEMENTI s

obiectioni huic nonnulli respondent,inquiuntque: Cum terra, si coelo con- sseratur,obtineat vicem puneli; eius umbra, quamuis magna, exiguam admodum coeli partem offuscare potest; ac propterea a propinquis partibus fieri reflexionem, quam diximus. Lumen etenim ad omne punctium diffunditur. Illud quoque attentὰ considerandum est: Cum coeleste corpus diaphanum sit&perspicuum, aegrὰ ab eo lumen reflecti posse. praeterea minim est cur non oculis dispiciamus in obscurissimis noctibus uel exiguam quanda imaginem reflexionis huius. Qua de re dicere cogemur non lumen, sed aliam quandam qualitatem rcflecti; cuius vi fiat maris aestus. Nobis in hac parte satis fuerit dubitasse: ctura ad hanc diem nullam causam inuenerimus, neque acceperimus ab alijs proditam, quae animum nostrum impleat. Illud etiam Fad hanc diem ignoramus', cur scilicet in mari Tyrrheno, neque apud Ligures, neque apud Gallos Narbonensis prouinciae incolas, atque apud Barchinone in Celtiberia, ut alios omittam, nullus unquam maris aestiis sentiatur; cum tamen Sc in mari Oceano maximi fiant armis, & in nonnullis locis maris Mediterranei, ut in sinu Adriatico, euidentes sint. Uerum, ut negotium totum hoc de maris aestu expediamus) duo recensenda restant, quae digna notatu esse sciam. Aestum maris pendere i luna omnibus propemodum copertum est. Caeterum nonnihil etiam sit facit ad concἰtandum maris hune aestum: quod singulis quibusque mensibus obseruamus in quadratis lunae. Nam eum post plenilunium nonaginta gradibus ad solem luna accesserit; necesse est eodem temporis vestigio lutum ab orientis puncto in hortet onte, Geo recto quem constituimus, ascendere ad meridianum; selemque a puncto mediae noctis uersias orientem descendere,ut ita dicam: scque deinceps eadem prope ratione post lunae coitum, cum luna ab oriente eodem pun astendit ad meridianum circulum, soli meridiano destendit uersus occasum. quo tempore, bis inquam singulis mensbus, exploratum Venetis omnibus est, uel nullos fieri aestus, uel incertos quosdam. Ex quo quiuis sicilὰ coni jcere potest, solem etiam nonnihil operari d cocitandum de sedandum maris aestum. Aliud scitu dignum reor esse,aestum maris incipere ab eius sundo, ac subinde serri uersiis superficiem. Hanc rem ego facili coniechira deprehendi ex nostris nautis,& iis qui obseruant ostium portus nostri; ubi aedificatae sunt duae turres illae, quas duo Castella vocamus. obseruant hi quoti- H die, cum aestu mare intumescit, influitque per illud ostium in haec nos ra

stuaria, post sex circiter horas adhuc aqua maris in nostra aestuaria influente,qui motus est crescentis aestus,aquam tamen iuxta turrium muros demitti, ac iam per semipedem serὰ aut paulominus aquam decreuisse, antequam incipiat refluere, ac in mare ex aestuarijs retrocedere.Cum ergo simul decrescat, & seperior maris pars oculis subiecta influat, nulli dubium esse potest, quin principium recessus de constipationis aquae sit in fundo. Hactenus dixisse nosis sessiciat de elemento aquae. Nam cur aqua semper ex Bosphoro &Helle*onto defluat, nunquam refluat: omnes sciunt fieri ex copia fluuiorum, qui in pontum influunt. Nunc ad terram postremam omnium deinscendamus.

76쪽

LIBER SECUNDUS. 3ς

A scendamus. Terra infimo mundi loco in centro inquam sita grauissima est; in qua nullum si leuitatis vestigium. Sicca quoque est & frigida, maximeque omnium constipata&denti. sicuti enim raritas ignis maxima est omnium; ita terrae densitas est silmma. Item natura est neque lucida neque dia- phana, sed maxime omnium opaca & impervia lumini mecnon maxime omnium est inepta ad motum lationemque omnem. Unde semper immobilis perseuerat. Terram puram, neque aliena qualitate affectam, neque immixtam alienis corporibus inueniri posse iuxta mundi centrum,sicut ignem purum iuxta coeli concauum, facile nobis persia adere possumus. Nam cum pars ea terrae nullum corpus contrarium attingat, i quo assici queat, cuique B possit immisceri, de ibi maxime sit constipata&imperuia; non est mirum. s diuturno tempore ibidem pura & intacta perseuerat.semper enim rem cor ruptibilem immortalem perseuerare impossibile est. Propterea credendum: est maxima vi terraemotuum, huiusque generis accidentium, ut omittam coelestes radios 3c vim coelestis qualitatis, interdum fieri, ut alieni corporis vis ad centrum usque perducatur; i qua partes illiae assiciantur, affectaeque Bee loco moueantur, alijs saccedentibus; demum corrumpantur. Verum. post ingentia temporum interualla haec fieri censendi ina est. Terra igitur, iuxta centrum constipata pura est, ideoque proportione quadam respondet igni;grauissimum scilicet leuissimo.Supra has terrae partes, quae centro prOpinquae sint . quicquid reliquum est terrae, plurimum aquae admixtum ha-C bet, nonnihilque aeris. Nam Sc maria intra terrae oras continentur; εc sebi terri maximae simi specus longe lateque distulae, aqua & aere plenae; adeo ut maxima terrae pars sipra aquas emineat. Quod ab optimo sapientissimoque . remm omnium opifice factum esse iure quilibet existimare potest, ob salutem animalium omnium persectorum; quae ob spirandi necessiatemmati iraeque eorumquesitatem, neque uiuere, neque ali, neque generari possent. Etenim qiumuis,si per se naturam spectes elemetonim grauium de leuium, terra omnis undiq; aquis obruta circunsisaq; esse deberet:sicuti omni ex pante aer aquas ambit, aeremq; ignis, item, igneum elementum corpus aethereum: Nihilominus ratione finis ad conseruatione scilicet animalium persectorum,sacham est i natura praeter horum corporum nixum; ut terrae isc sto perficies emineat. Quemadmodum in pamo mundo,ahi mali inquam, multaconsistunt prarier naturam materiae, ratione finis. Vt sinciput os durissimum & maxime terreum, ac propterea graue, situm in seprema parte hominis. Caeterum praeter hanc rationem a fine sumptam, alia etiam sui reor non incommodὸ adduci potest Etenim cum silis,Lunae, caeteronimile omnium Jderum radij, quin potius uniuersi coeli lumina in unum cogantur in hoc mundi centro, ubi terram aqua attingit; nimirum hecessum est vi calo--θderumferi quandam terrae &aquae nixtionem , acquadam terres et

menti sementatione exteriorem hanc terrae partem rarescere M intumesce

re: quod quotidie fieri cernimus in panis consectione apistptibus fermento Uposito. Quin omnis ratio colendorum agrorum adhocpraecipue spectit;

77쪽

DE ELEMENTIS

ut arationibus, stercorationiblis, pastinationibusque terra fermentet, ra- Eramque efficiat, ac peritiam aeri, aquae, radijs solarisius, alijsque hui iisnodi: vi horum omnium mixtione Sc opera ali generarique ualeant fruges & plantae. itur vi caloris enim tumefacta terra aquae immixta,aqueoque humore & terreis partibus in vapores & exhalationes re lutis impulsa est undique superficies terrae in exteriorem partem, adeo ut in plurimis locis aquae emineat,& ingentes specus intra se habeat,aqua & aere plenas. Itaque rationi sinis accommodata filii natura & situs causarum agentium, quod semper natura sagacissime facit. Nullus nanq; mihi persitaserit quorundam sententiam ; qui aquae marisque sit perficiem esse terra eminentiorem, Vique quadadiuina cotineri aquas ne terram undique obriiant. Nam Sc suadet rationiihil Fviolentiim esse posse perpetuum: Sc sensi is testatur,cum undique flumina defluant in mare, proculdubio mare depressius esse superficie hac terrae, quam colimus. His ergo de causis terra mari eminet: Ze si alia quadam ratione dici posset aquam circunquaque terram ambire. Nam cum aer hic, quem colimus, omni ex parte semper innumeris vaporibus plenus sit; vapor vero sit aquae disgregatio: nimiriim hoc pacto haec quoq; terrae stiperficies, quam mairia non tegunt ambitur aquis, id est, vaporibus qui stant aqua disgregata & ratior essecta. Ex hoc ficile etiam diluere ualemus aliam quaestionem. Cum enim ea debeat esse inter elementa proportio, ut aequalia sint secundum materiam, aqua autem sit longὰ rarior terra; Vtique elementum aqueum longe maius esse debet terra. Attamen cum nostris temporibus ex Hispanorum na GDigationibus compertum sit undequaque a terra Oceanum ambiri; liquido apparet terram non selum non esse aqua minorem in ea,quam diximus,proportione; sed fortasse maiorem:quo fit, ut rectὰ dixerimus in mari minime contineri omnem aquarum copiam, sed infra tetram in maximis illis specubus maximam Vim aquae contineri. Item imi uersam hanc, quam inco- Iimus , terram, quae tot sontibus, tot fluminibus rigatur, quae ubiqtie uesti- turherbis te plantis, aqua plenam esse veluti spongiam quandam: Prari rea uniuersiis hic aer plenusivaporibus est, unde Homerus cecinit ut bis si perius diximus) fluuium Oceanum undique terram circunfluere. Propterea sacile nobis persuadere possumus, si omnis haec aquae copia in unum colligeretur, aquam longὰ maiorem terra sutiaram esse; pulchreque serua- Hri eam proportionem inter haec duo elementa,qua mundus perdurare queat. Terra saec omnis, quae diuina prouidentia ac coitione syderum in hoc centro saper aquas eminet, est instar animalis constituta, ut mater omnium mixtorum, ac praecipue iii uentium, esse queat. Nam de dulci aqua plena est, ut animal languine: qui ut per venas diductus totum corpus alit, ita aqueus humor per sontes, per flumina. terraeque fisbilas ac meatus mini mos uniuersam hanc terram rigat & sit. Et quemadmodum animali s compus ubique uetur spiritu; sic haec terra plurimum intra se continet aethea rei vaporis, & igneae exhalationis; quibus immixta id generare se nutria

praestare omnibus potest. Aer quippe sponte sibit meatus term.

78쪽

LIBER SECUNDUS. 3

A euin ei aditus patet. Nam, ut stipes ostendimus, aer faciter trahitur inserius: natura enim pronior est ad grauitatem, quam ad leuitatem. Itemque ignea pars vapori immixta deorsum in terram sertur . necnon vi solis tessederum e terra generatur exhalatio ignea. Quinetiam in subterraneis speetibus stantes venti vehementiori motu accenduntur, flammasque concipiunt, quae a pluribus terrae locis emimpunt; ut ex Aetna Siciliae monte,&e, insulis Aeolijs. hinc sontes calidi staturiunt e terra, quorum aqua iter sacit per loca ignita, terramque sulphuream. Habet etiam uniuersa haec

terra habitabilis ossa sua in vicem animalis; quibus substentata non facile dehiscit: Montes scilicet scrὰ continuos; qui ut arbitror mira quadam

D naturae prouidentia & arte essecti sunt, tum ut substentent terram, tum 'ut ex eis profluant flumina, qtiae maximam utilitatem praestant omnibus, quae ex terra oriuntur de aluntur, usibusque humanis plurimum in ruiunt. Causas ueris Sc materiam, ex quibus montes constituti si int, non quaeremus longius.Etenim fingamus uel nunc primu ortum esse inseriorem hunc mundum, uel illius partem aliquam. Nam quamuis Peripateticorum sententia mundus perpetuus est ; eius tamen partes vicissim oriuntur & occidunt. Eleuetur ergo ea, quam diximus, ratione vi erit in calorisque concepti pars terrae aliqua, seu tota haec habitabilis terra, exa-

quisque prodeat: nulli dubium esse debet, quin inaequali sit perficie tota

prodeat. Etenim uniformis haec species coelestibus conuenit non te

C restribus; in quibus multum est priuationis & multitudinis. In supersiacie ergo inaequali nonnullae partes depressiores erimi, aliae eminentiores equod ita esse experientia deprehendunt, qui terram peruagantur. Nam

praeter valles'& colles, acclivia & decliuia sela, unaquaeque continens terra inter duo maria sita medio sui plurimum adsergit, sensim ueia utrinque uersus maria demittitur'. Hoc ego animaduerti ita esse 5e in Germania, & in Hispania. Nam Venetijs prosereis, edm ὀ mari hoc nostro Adria rico iter facerem in Germaniam, utique sensit percepi ex modo itinerumosque ad eam planitiem. in qua sta est Augusta Vindelicorum, terram acclivem esset Inde prosechis Belgicam versus animaduerti sensim terram demitti, humilioremque seri ad Oceanum usque. Idem obseruaui in Hi-'D spania, cdm ex Toleto eluitate in medio continentis illius sta Venetias redirem defunctus legatione pro nostra Republica apud Caesarem . nam deprehendi in medio continentem illam eminentiorem esse, quim campi siit Cathelaunici Sc Balchi non ciuitas. Ciam ergo ita res se habeat, illae terrae partes, Quae alijs eminentiores prodiere, aqua udae, ac intra se concipientes terrestris exhalationis copiam vi caloris concoctie tandem actione ac vi frigidi aeris concrescent in lapidem 5e saxa: ut nunc omittamc clestem vim quae prima effectrix est omnium triixtorum corporiam, com

mode pie dici posset esse similis caloris animae nutritiuae; qui cibi partem

conuertit in ossa, partem in carnem, in neruos, cartilaginesque partem et

ut ex omnibus sui partibus integrum animal eonstet. Huius ergo generis

79쪽

38 DE ELEMENTIS

cause sunt montitim effectrices:qui patitatim minuuntur vi imbrium & uen Etorii; vicissimque appositione materiae,quae apta est in sexa conuerti, augentur: ut in lapidicinis complurit,us est obseruatum. nam & in sontibus lacu-busque nonnullis Se in certis terrae locis comperimus hanc vim esse ad generandos lapides. Hactenus de montibus. Uerum scuti vi caloris terra fermentatur montesque de insulae oriuntur impulsit eiusdem impetus: sic con tra aliquibus in locis terra concussa disrumpitur, ac repente prouinciae interdum non exiguata urbesque cum populis demerguntur. De Athalanta in sula vastae magnitudinis refert Plato in Critia; quod concussa maximo terrmmotu obruta est , ac sorian mari Atlantico nomen dedit. Insulas quoque nonnullas subitὁ e mari natas prodijsse memoriae proditum est; contraque Fvicissim alias submersis.quam ob causim nihil perpetuum in terra perseuerat; sed omnia commutantur: ut omittam diluuia, conflagrationesque prouinciarum, seu vi imbrium ignisve ex oris stipemis demissi, ob quempiam turmillum & vim in eis regionibus ignem deorsum impellentes; seu etiam, igne ὀ terra prodeunte, aut aquarum copia impetu quodam e mari delata initerram, siue fluminibus crescentibus obstructis eorum ostijs, aut terra dicrupta aquam eructante. Sicuti hac tempestate apud Valentiam accidisse ac cepimus, dum cssemus in Hispania. Nam improiit si quadam & occulta vi coelo sereno confestim nullis sentientibiis maxima aquarum copia, quae ingentes fluuios stiperaret. e continenti delata eam urbem versus: nisi clausis portis N obicibus oppositis iter in mare diuertisset ; magnam ciuitati ca- Glamitatem intulisset. Nullusque unquam comprehendere ualuit undenam tam magna aquariam Vis eruperit. Nos credimus, alijsiue plurimi rerum, naturae. periti, eam aquarum vim enipisse ξ quopiam specu subterraneo terra dehiscente, ac confestim post eam vim, qua εἰ terra hiatum fecit, 3c aqua erupit, iterum restituta in eandem speei qm. Haec de terra in uniue .

sim sint dicta. De habitat ili nunc pauca quaedam addemus, quae pertinent ad climata habitationi commoda incommodave. Aristoteles antiquioresquα auctores omnes censilere , totam eam terrae Zonam, quae si biecta est polo, eique propinquat, inhabitabilem esse ob nimium frigus. geluque continuum : quoniam maxime omnium i sole distat, radi jL. que adeo obliquis set eam attingit, ut nihil fere virium habeant ad generandum faciendumve calorem, Contra arbitrati sunt uniuersim eam, terrae 1onam, quae subiacet aequinoestiali circulo, M a tropicis includitur, torridam esse, de ob nimios aestus inhabitabilem: quoniam sel directis aut parum obliquis radijs uniuersim eam partem illustrat. Inter has mediam temperatam, de habitationi idoneam posuere Tonam, nostram inquam habitabilem. Rationi hae in re sensiis attestari uidebatur. Nam si iter seceris Se tentrionem versiis . semper adibis regiones magis ac sebi . de magis frigidas . quanto magiis ad Septentrionem accesseris: adeo ut postremae illatempestate cφgnitae triginta V septem gradibus distantes t porito vix habitari conspicerentur ob frigoris intemperiem. Sic contra, si aequinoctialem

80쪽

δ noctialem versus proficisceris, semper occurrent tibi regiones magis ac Haiagis calidae,tantoque seruentiores,quanto magis accesseris ad tropicum Cancri , iuxta quem in Africa comperies Aethiopas & Troglodytas habitare si ibterra infossas & cauernas, ob nimios aestus. Quo argumento sibi facile persuaserunt ii lira hos terminos esse term mnas inhabitabiles, ob nimium frisus alteram, alteram uerd ob ingentes seritores. Pari ratione versiis polum amareticum possiere inhabitabilem regionem ob ingentes algores; ac deinceps temperatam Zonam pertinentem sere ad tropicum usque Capricornio

In nostra autem habitabili Tona Aristoteles existimauit quartum Clima esse omnium temperatissimum, sub quo est magna Graeciae pars. Haec antiquion ' rum sententia fuit. Avicennas vir summus hac in parte ab Aristotele diae tit: existimauit enim ad seruorem & aestum regionis non tantum facere directionem radioriim Alis, quantum nimiam moram selis. Quamobrem cum circa tropicos sel diutius moretur propter obliquitatem dc flexum 1odia-ci; in aequinoctiali uer0 circulo vix ut ita dicam momento temporis perseis hieret. sed confestim ulterius progrediatitur existimauit Avicerina sub aequinoctiali circulo esse habit tion non inhabitat, ilem. propter nimium calorem: quin potius omnium temperatissima, 5e maxime idoneam hominum habitationi. ob eam causam quod ibi est perpetuit aequinoctium. Hanc Auia cennae positionem Averrois eius viri laudis aemulus, acerrimusque insemator, plurimi S rationibus conatur euertere in ea paraphras, quam edidit in C. Metheora Aristotelis. Inquit enim' Cum nullus dissiteri queat quin directio radionim Glis calorem maximii faciani tamq; sensit Ze experimento copem

tum sit post solstitium plurimis diebus maiores fieri aestus,qtiam in ipse lassitio, eo quod aeriam concepto in se calore citius Se vehementius inflammatura sese etiam magis distante, quam in Glstitio.His ita constitutis putauit Averrois liquido patere posse, sub aequinoctiali circulo esse aestus intolerabiles . Nam sel in aequinocti's perpendiculares radios iacit, ac propterea magnos calores civ deinde iam semesachas aer, quamuis set per viginti quatuor fere gradus recedat, & non amplius maiores aestus concipit. Post quos

no stibit autumnus Se hyems, ut apud nos; sed iterum sel incipit accedere ad

eoru verticem. minoi rem augetur potius aestus quam imminuatur; donec

D. iterum radi j redeant ad perpendicularem lineam: quem continuum modum motiis cum semper sel seruet, nimirum sequitur sub aequinoimali circulo esse aestuantem regionem. Haec Averrois . Hanc quaestionem, quae multis iam annis uersata est inter maximos philosephos, nostris temporibus experientia ditatuit jNam ex hac noua Hispanorum ac praecipue Lusitanorum nauigatione compertum esse sub circulo ae iiii noctiali & inter tropicos habitationem esse, innumerasque gentes ea loca incolere subsu- sc s. non omnino atras ut Aethiopes sint. Quin sub eo circulo, sit, qim in Africa inueniuntur Aethiopes , nusquam locorum siti, codem circu- .lo Aethiopes omnino iiiventi sunt. Ergo sub aequinoctiali circulo est habitatio, quod nemo negare potest. Non tamen temperatissima omnium.

SEARCH

MENU NAVIGATION