장음표시 사용
261쪽
sibi eum summo philosopho futurum certi. men . Eodem pertinet , tum Ambrosii ac Meibomi latina interpretatio, tum Ioachimi Κulinii emendatio Iegentis ερεοιτο Pro εσοιτο , itaque explicantis, Nempe gnarus , quod philosophorum optimo sic eontradiceret .
Sed haec sententia, ut vere dicam, parum scita ac elegans, atque adeo falsa ac aliena mihi videtur. Neque enim Plato sugit Democriti nomen mandare litteris, oblata eum impugnandi occasione propterea, quod decertare cum tanto philosopho non auderet ; sed Democriti memoriam abolere conatus Plato est : ideo numquam, Laertio , narrante, ne refellendi quidem animo nominare voluit. Aliter ergo hunc locum equidem con stituendum ac emendandum putaverim . Verba scilicet, ειδως, es προς τοναριςoν ΦΗὶ των φιλοσοφων ε ιτο, collocanda certe post illa , τα βιβλια ηδ, . και dubi olim sedem habuisse, ea ipsa, Καιλον δε, indicio sunt. Neque enim sic scripsit Laertius, Και δηλον δε , nihilque addidit
262쪽
Ista ratione omnia sibi mirum in modum consentient; eritque plana ac dilucida sententia; quam accipe latine expressam: Nam
rat Aristoxenus in historicis commentariis , Platonem Democriti volumina , quaecumque quidem cogere potuisset , comburere voluisse: A elam vero et Cliniam Pythagoricos pedi inde , atque id frustra facturo obstiIisse: iam enim multorum in manibus eos libros esse. Nec dubium sane, quin talis erga pr stantissimum philosophum Plato fuisset futurus id est, hoc ipsi facturus, ut ejus Ibhros flammis absumeret . Nam qui de omni-hus fere antiquis mentionem faeis, is Dem eritum nullibi nominavit, ne his quidem D. .eir, in quibar eontra eum dicere oportuerit. Ex his profecto jam intelligis, vocem
ειδως expellendam: cujus origo, ni fallor, haec fuerit. Nempe cis casu quodam alio translatis, forsan indoctus quidam ut aliquis sensus constaret, prae
263쪽
posita ει' alteri syllabae δ' ως, unde ειδως; tum repetita ως , in quo saepe a librariis erratur, factoque Δηλον ει φως, sis, sibi rem confecisse, ac, ut a Laertio primum fuerat positum, ita scripsisse sibi visus est. Sed fieri etiam potest, ut olim legeretur, Καρδ' λον ειri sis, ex quibus, dempta littera n dumtaxat, eadem vox ειδως exsistit. Iterum iterumque, qui Iegis, admonendus es, orationem Laertii mirum in modum, ut cum Menagio dicam, confusam ac perturbatam esse, ne tibi, quod heic eidem contigisse arbitratus sum , id factu dissicile videatur.
AD SECT. XXXXV. LIB. VIIII. IN DEMOCRITO.
Thrasyllum Democriti libros eertas in elasses d gessisse , quemadmodum PIatonis κατα τετρωλοιώ diviserat . Laertiua Meibomo ae Aldobrandino, praeterea Stanteyo ac Bruckero non intellectus.
264쪽
Libros Democriti Thrasyllus non divisit κατα πιτραλοιαν , quemadmodum Pla. tonis partitus est. Nam τετραλογιαι , quae numero novem , singuIae quatuor Platonis dialogos seu libros complectebantur, ut est apud Laertium lib. 3. Sect. s7. a quo no men accepere . At vero classes, in quas Democriti volumina ab eodem Τhrasyllo distributa sunt, videlicet, φυσικα,
ασυνταλτα, μαγματικα, μουσικοι, τεῖ νικα, Sane plura, quam quatuor singulas continuisse, ex Laertio eadem recensente, ma
ni siestum est. Errarunt igitur, qui ita hunc Iocum intellexere, Ambrosius, Meibomus, Aldobrandinus, Stanteyus hist. phil. tom. 3.
pari. IO. capit. S. Bruckerus tom. I. pag. II 3s. Is enim sic erat explicandus, Libros autem H hoe ordine rarapsius descripsit , quemadmodum idem Platonis , κατατετραλογιαν , hoc est singulis Hassibus quatuor adsignans, distinxerat. Moratis quidem
265쪽
dem hi sunt: 'thagoras , etc. Amici po
AD SECT. LXII. LIB. vΠII. IN PYRRHONE. Aa ταδισται qui fuerint. Meibomi, stanter ae Brucheri
Λαμπαδ ς ας haud probe Stanteyus et Bruckerus ita hist. phil. ubi de Pyrrhone. remos lampadas tenentes. Pejus Mei bomus, Iampadum artifices. Erant enim λαμπαδι ται , quos et λαμπαδ χους et λαμπαδηφo- ρους appellabant Graeci , juvenes, qui facem manu gestantes cursu contendebant, quis primus metam contingeret non extincta lampade. Quod certamen Athenis fiebat sesto Promethei ac Vulcani et Panathenaeis. A Pausania vocantur λαμπαδ'nyoροι θηλεις, quos commode latine postis dicere cursores
266쪽
AD IE T. LXVIII. LIB. VIIII. IN PYRRHONE.
De Numenio, altero Pyrrhoneo , altero Pythagorico. tigenis locus e libris contra Celsum declaratus. Ejus sententiam Thuilliero . Speneero , Η. valesio aliisque non perceptam. - Πρωβmtis prolata significatio. Pythagoricum Numenium multo magis Platonicae , quam Pythagoricae philosophiae a ludiosum suisge.
Numenius hic secta Pyrrhoneus fuit. Nam iterum de eo Laertius mentionem faeiens, inter Pyrrhonis sectatores numeravit
νης . Est igitur idem, quemadmodum ad hunc locum Menagius, ab altero Nil mento Pythagorico, multo sane celebriori, plane diversus. Ac de illo quidem, Pyrrhoneo scilicet, nihil praeter ea, quae ab aliis jam Vulgata sunt, habeo dicere . De Apamensi
vero oriundus quippe Apamea Syriae erat
267쪽
Numenius Pythagoreus occurrit quiddam,
quod, quum nesciam, an alia commodior occasio se mihi oblatura sit, arrepta hac qualicumque, proferam. Explicandus enim est sane elegans, de eodem agens Nunaenio, Origenis locus: non quod ejus sententiam valde abstrusam aut reconditam putem , sed quia viros eruditos non satis ad eam pervidendam acutos ac sollertes suisse intelligam. Locus autem, quem dico , libro . contra Celsum pag. s 3. edit. Mauri n. ita scriptus est: Eγω δ'οιδα και N
haec vitiose Thuillierus interpres, a Ruaeo cum Origine editus Paris. a 33. exposuit lVirum in explicando Platone peritissimum , et in 'thagoreis placitis versarissimum. Mubio tamen perversius cum Bruckero hist. philosoph. tom. t. pag. I 6. Gelenius, Puris. que de rebus melius, quam Plato, disserentem, et rectae sua principem'. itemque Spem
268쪽
ao cerus, purisque de rebus me , quam Plato, disseruit, et 'thagoricis dogmatibus primatam tribuit . Sed etiam Η. Valesium praestantis ingenii ac doctrinae virum haec expedire non potuisse video. Sic enim hunc locum sane perperam verti jubet ad Euseb. hist. eccl. lib. s. cap. 19. Equidem Numenium Pythagoricum n , qui Ionge melius. , quam Celsus, Pla onem exposuit er Pythagorae dogmata defendit . Nam, ut alia praeteream , numquam, hoc quidem sensu , πρεσβευειν των Πυθαγορειων δογ λατων, Sed certe τα Πυθαγορεια δογματα, vel τα των rL Θαγογων δογματα , dicerent Graeci . Quare nullum est dubium , quin haec eo modo, quo reddam, sumenda sint, nimiarum; Seio autem et Numenium Othagoreum, hominem , qui m*lto melius Platonem expo- ruis , habuisque antiquiorem scitis othagoreorum etc. Est . porro τι τινos πρεσβευειν ,
hoc prae illo aestimare, sive, unum alteri proferre . Hesychius, Προσλυειν ' προπι-μφν: Sic etiam Plato lib. s. de Ieg. tom. a. editi Serran. pag. 37s. To πρεσβυτερον οus
269쪽
est, Nam prius haud paullo plus, quam ροι-
terius honorari . Enim vero πρεσβευειν, Spectata vocis origine, denotat, grandiorem natu esse, Vel habere : quumque aetate majoribus primae deserantur, quod modo etiam a Platone audivimus ; inde hoc verbum ad significandum , quod est, prae caeteris in honore esse, Vel habere, translatum. St. milia prorsus illa antiquiorem rare, Vel δε- eere apud Latinos. Vides jam, Origenis sententiam hanc suisse , Numenium , quamvis Pythagoreus denominaretur, multo tamen plus operae Platonis philosophiae explanandae tribuisse, eamque anteposuisse Pythagoreorum placitis : quod etiam in aperto ponunt, quaecumque ex ejus libris in praepar. evang. Eusebius posteritati commendavit . Itaque Platonicus idem memoratur a multis, ut a
Porphyrio in vita Plotini: qui et Numenii
scripta eundem Plotinum magno in pretio habuisse, eaque auditoribus suis enarrare so litum suisse refert. Alii vero, quemadmo- , dum
270쪽
dum Longinus libro de fine, Chalcidius in Timaeum et Aeneas Gazensis in Theophras. to, Numenium adnumerant illis, qui Pytha. gorae decreta juncta cum Platonicis defienderent .
AD SECT. LXXI. LIB. vIIII. IN PYRRHINE.
θαι, ait, id est, ex firma animi sententia pronunciare; quod, Sceptici qui vocantur. O ne