장음표시 사용
101쪽
, Sic remorat, fruiturque Deo,comisum que micanti Agmine, divinisque animum concenti bus explet .
Ta invicem Mater,& Filius - alludebant sibi .Et Parvulus sugens ubera pura alinionia utebatur , &fons sacri pectoris delacatum eduliu ori mundissimo infundebat.Sed & cor Matris quaedam dulcedines, quae humanum superant intellectunt, imbuebant, eratque utrinque mira jucunditas: quum pia Matris, & devota humilitas, Sane se Sanctorum immensa benignitas con*deratis affectibus mergerentur. Sed interim stat perterrita tantis miraculis Regina C lorum: Confert in corde suo salutationem gelicam; Conceptionem Dei, Nativitatem Pueri: & miratur, quod ille, qui ad nos venire sic potuit, subvenire sic voluit. modo enim non erat mirandum, videre Coelicolam in terrenis, & terram
pace conciliari coelestibus: ineffabilem illum
102쪽
illum Infantulum Numine quidem Coele,stia, Humanitate vero adinvicem terrestria connectentem, & sui compagine mirandum qdus praestantem ZMiratur ergo Maria, quod in tam praeclara die, mutata vice, factus sit Deus ad imaginem, de similitudinem nostram, quando sub ipso Principio nascentis Mundi , in primo homine, fecerit nos Deus ad imaginem, & similitudinem suam ; & in hoc tam ineffabili Sacramento de suis meliora contulerit: in altero vero de nostris inferiora susceperit. Miratur, quod nobis quodammodo, per Christi Divinitatem, species illius antiqui , & incipientis saeculi, innovatur , cum primus Adam de limi materia figuratur,quando etiam nunc,secundus Adam,
quasi de intacta, ac rudi terra, Virginis
Miratur, quod Deus laetus sit II mo , ut homo fieret Deus, dc ut panem Angelorum manducaret homo, Dominus Angelorum factus sit homo.
Miratur, quod talem ille secisset ibiam , se scilicet A illam humilem, qui G a est
103쪽
est laetus ex illa;quique antequam sieret
erat,& quia Omnipotens erat,fieri potuit manens, quod erat; de quod sibi Matrem fecerit, cum esset apud Patrem, & cum fieret ex Matre,manserit tamen in Patre. Miratur, quod ipsa de Spiritu Sancto conceperit, nec tamen Spiritus Sanctus sit Pater Christi dicendus: cum ipsa non de Spiritus Sancti substantia semen Partus acceperit,sed quia per amorem, &operationem, Spiritus Saneti ex carne Virginis Divino partui natura substantiam ministravit; & quia in corde amor Spiritus Sancti singulariter ardebat, ideo in carne eius virtus Spiritus Saneti mirabilia faciebat: & quia ejus dilectio in corde illius non suscepit socium, eius Oper tio in carne illius non habuit exemplum . Miratur, quod Uerbum caro factum fuerit, nec Verbum in carnem, pereundo , cesserit, sed caro Verbo', ne ipsa periret, accesserit: ut quemadmodum homo est anima & caro, sic esset Christus Deus & Homo : idem Deus, qui Homo, α qui Deus idem Homo, non confusione naturae, sed unitate personae . Mi-
104쪽
Miratur, quomod6 Filius Dei generanti co ternus semper ex Patre, idem Filius Hominis esse ex Virgine caeperit :de licet Filii Divinitati sit quodammodo addita Humanitas,tamen permanseritTrinitas, & personarum non sit facta qua
Miratur,quomodo natus sit Christus Deus de Patre, Homo de Matre ; de P tris Immortalitate, de Matris Virginitate: de Patre sine Matre, de Matre sine P tre , de Patre sine tempore, de Matre Gne semine ; de Patre principium vitae, de Matre finis mortis; de Patre ordinans
omnem diem, de Matre consecrans natiuitatis diem. . Miratur, quomodo in tanta Nativitate, tantoque beneficio, quo affecit Deus genus humanum , cernuntur omnia, quq possunt dicendo percurri: Bonitas scilicet
Dei,Sapsentiae ustitia, G Potentia; nam
Deus , ut bonus desertorem amavit; ut sapiens rationem invenit, qua servitute oppressum in libertatem vindicaret; ut justus, in servitute continentem, & em
105쪽
seipsum pro illo, qui victus erat, tradidit;& tanquam Vas,ac Sponsor, debitum ipse persolvit, ut eum, qui vinculis tenebatur, liberaret; & sic homine victo, non ab alio , quam ab homine fecit vinci Tyrannum ; Tandem ut potens, cum nil majus possit excogitari, quam Deum hominem fieri. Miratur, quomodo Christus propter hominem pauper factus sit, cum esset dives , ut homo illius paupertate ditaretur :cum enim mortalitatem assumeret, mortemque consumeret, in paupertate se ostendit, sed divitias promisit dilatas , non amisit ablatas ; & quomodo propter hominem venerit,cum esset Omnipotens, quietus, & pacificus, non movendo C lum, concutiendo Terram , emittendo fulmina, ut ostenderet, quod veniebat salvare, non perdere . Miratur, quomodo nascente Domino , non sit ablata, sed consecrata Virginitas , quae ipsa Sponsum genuit sui pudoris, ipsa custodi praebet fidele servitium . F ta, sed Virgo; Virgo, sed Mater: steri
106쪽
Miratur, quomodo sibi tam singulariter astiterit Sanctitas, sinceritas, pudicitia , castitas, integritas, fides, Omnes que simul virtutes , ut intrepida famula suo utero portaret auctorem , & Coelestem paritura virtutem, sexus sui victrix, dolorem , gemitumque laesciret. Miratur, quomodo fortis vinculis stringi se sinat, ut scissam humani generis unitatem, suo redintegraret in corpore , totumque immortalitatis vestimentum , purpureo sanguinis colore fulgens,in Coelestia Regna deferret . Miratur,quomodo ut peregrinus nascatur , qui totius Orbis est Dominus , ut homines Coelestis Patriae faceret esse municipes ; Et quomodo propter hominem fieret in tempore, pedi quem facta sunt tempora : & homo fieret, qui hominem
fecerat: nasceretur ex Matre, quam creavit ; portaretur manibus, quas formavit: fugeret ubera, quae implevit; in praesepio muta vagiret infantia, Verbum, sine quo muta est humana eloquentia .
Miratur, quomodo ille, qui fuerat ante tot saecula,per Isaia praedictus,& - G 4 ca-
107쪽
ν. catus Emanuest Admirabilis, Consiliarim , Deus, Fortis, Pater futuri saeculi, Prin-. cepi pacis, rit, qui in praesepio jacet, pau- .per, & humilis, vilis & gemens ; & ista ,
versans in mente,taliter ratiocinabatur;Si
necdum loquitur, quomodo Consiliarius est ξ si est Parvulus, quomodo omnipotens Deus si infirmus, quia, mea carne Velatus, in quo videbitur sortis si nihil possidet, quomodo ad apicem Regni, MPrincipatus fastigium ascendet y sed quoniam Fidei mysteria Deipara optime per- .sequebatur, in his omnibus subtilissimas,& purissimas invenit rationes , quod omnino, ex decreto Divino, necesse fuit,l- , mensum fieri parvulum, dc Unigenitum Dei Filium, Filium hominis evidenteUagnosci. In eo quod contemptibilis factus est, admirabilis factus est, quia te rena Coelestibus , humana divinis conj xit ς & si universo humano generi tradidit Euangelium , optimus divinarum, humanarumque rerum Consiliarius fuit; & si Divinitatςm,& Humanitatem in una Persona Divina conjunxit, Fortis , & Deus
est: S. ubi infirmitas est , fortitudo est ,
108쪽
IOS , nam hac infirmitate Diabolum superavit; & si Corpus humilitatis nostrae configuratum Corpori Claritatis suae. , non tu hoc, sed in futuro saeculo, pace sempiterna, fruetur, quomodo non Pater futuri saeculi, & Princeps Pacis ξMiratur tandem , quomodo unus .l idemque, sine Matre natus est Deus , dc sine Patre factus est Homo, & in utraque generatione incomprehensae Divinitatis sit Virtus ; & ibi illum ex semetipso genuit Deus, hic eum ipsa, Deo cooperante, concepit;ibi sine initio, hic sine exemplo ; ibi natus , ut conderet bonum , hic factus, ut tolleret malum ; Ibi Patri natus, hic hominibus datus; Illa nativitate hominem fecit hac generatione hominem liberavit; Illa ante hominem, ista supra hominem ; illa incogitabilis, ista mirabi- lis , dc licet duae sint Christi Nativitates , duplex tamen non est filius natus, sed gemina, in unico Dei Filio, confirmatur esse substantia bi quod erat natus est,hic quod non erat factus est: nam in Principio erat Verbum , ει Verbum erat apud Deum, Deus erat Verbu: & Verbu caro factum est.
109쪽
o6- : q. 33. Domine, quam admirabi v. ;M ., te est nomen tuum, Vere tu es Deus, qui mirabilia, & ego nunc cum universori' ini' humano genere non modo mundi hujus staturam admiror, non terrae stabilitatein, cum eam complec atur volubile Firmamentum ; non singulos dies, non lunae defectum & incrementum , non solem semper integrum,& laborem eius perpetuum; non temporum vicissitudines, in quibus quaedam arescunt, quaedam virent, & quae mortua modo videntur, deinceps reviviscunt; sed miror cum Virgine nostra , Deum in ejus utero, miror omnipotentem in cunabulis, miror , . quomodo Dei Verbo adhaeserit caro, miror quomodo incorporeus Deus corporis nostri tegumentum induerit; miror in hac dispensatione tanti dispendia temporis , & tam lentos processus ad obedientiam Salvatoris . In brevi poterat patrari negotium , S ad solum Christi Verbum tantus labor poterat abbreviari; sicut factus mundus, licui disposita cuncta ad ejus Imperium ;in caeteris quocunque modo aliquae satisfaciunt rationes, hic solus me complecti-
110쪽
tur stupor;& cum Abacuc cario Considera Hab. e.
vi opera tua, ta expavi. Miror jejunium ,
miror tentationes, miror omnipotentem
in sepulchro iacentem, miror occisum, e resurgentem; sed magis miror, quod prς- dixerat novum faciet Dominus super icrrani: Mulier circumdabit Virum. Hoc novum est , hoc peregrinum est, hoc magis admirabile est ; aeternus Dei Filius initium carnis sumpsit ex Virgine ,
quem Coeli capere non poterant, clauditUterus ; qui implet omnia, cum sit in om- nibus , ab his tamen non capitur, nec tenetur ; a carne fragili n Materni Uteri angustia , mutato rerum ordine, cursuque Naturae, circumdatur : jacet in praesepio , pannis involuitur, gemit, algescit et hoc novum est, hoc inauditum est, hoc peregrinum est , S hoc super omnia Opera Dei admirabilius est.
6. 34. Et adeo novum , inauditum , N ' S peregrinum fuit, ut in admirationem etiam traxerit ipsum Doemonem . Nam- D 2 αι.
que cum videret Dei filium, tanta per miracula procreatum , volvebat secum , ut arbitror, atque admirans dicebat. Quis ess
