Oratio historicodogmaticomoralis de secunda filii Dei natiuitate, et obiter de prima. Jussu eminentissimi, & reuerendissimi principis Fr. Vincentii Mariae episcopi tuscolani, S.R.E. cardinalis Ursini, ... edita et ad verbum transcripta ex dissertatio

발행: 1703년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Iogest iste, qui hunc est, me nesciente, mundum ingressus t Novi quidem , quia de

foemina natus est, sed nescio, unde comceptus. Adest ecce Mater, sed Patrem investigare non valeo . Ρartum Video, sed non agnosco nascentem . Et quod stupori meo accessit, inconsueta lege pariendi, & edito Filio, Mater exultat ut Virgo . En iacet in Cunabulis Parvulus , infundit lachrymis vultum, similemque esse mortaIium vagitus prodit: & cum nihil ei de infantia desit, nulla tamen est illi velut infantiae corruptio. Pannis obsitus serdet, & Coelum illi racio stellae loetici-ris arridet atque in honorem ipsius ministrantes ei Angeli, inter sydera, terrasiaque concurrunt exultantes, & annuntiant, quam non intelligo novitatem. Quid hoc miraculi ξ Video, quod advertere nequeo , audio, quod sustinere non possum, ut homo natus, honoretur ut Deus . Asaeculis nunquam hoc mihi contigit, ut quisquam unquam nasceretur homo, qui

humani vitii nihil haberet . Qirae haec tam noVa, potensque generatio est Θ Inter peccatores, dc impios natus , mortalide

112쪽

IO9 de Matre progressus, purgatior cunctis nascentibus, & ipso mihi Coelo purior apparet. Et quid plura Z Nihil in eo reperio , quod me delectet, omnes meos conatus evacuat. Quid agam Z Quo me convertam Eum fortiorem me sentio esse: puto illum regno meo velle regnare.

Ne forte Deus sit iste, quem nullum potest maculare delictum ρ Sed si Deus esset, quomodo indignitatem partus Deminei sustineret 8 isomodo esset cunis, pannisque contentus Z Quis credere possit infantiae vagitus in Deo ξ Cui audienti credibile est Deum foemineo lacte nutriri f. 33. Haec & similia Doemon admirans mente Versabat, ignorans nimirum, quia quod Christus rudimenta praeferebat , quodque esuriebat ut homo, non tamen erat corporea fragilitas, sed coelestis gratiae Sacramentum . Dei enim Filius , cujus cum sempiterno Patre intemporalis constat aeternitas, qui cum suo genitore naturaliter impassibilis incorrupto regnat imperio, egit in carne nostra salutare mysterium: & ob hoc communionem morta

lium subiit passionum, ut de inimico ge

neris

113쪽

II oneris humani hominis certamine triumpharet .

q. 36. T revera admirabilis fuit . Universo orbi ista Nativitas , qnoniam in ea Dei sapientia attigit a fine usque ad finem fortiter, ut disponestis,iria rei cuncta suaviter. Proposuit namque

.. zo.. simul uno, eodemque spectaculo suam Majestatem , & suam Humilitatem : cum nascatur ex Muliere , sed ex Virgine : jaceat in praesepio , & fulgeat in Coelo: societur brutis, & adoretur ab Angelis: pannis involvatur, & adoretur a Regibus, ut in sequenti Oratione dicemus Jobmutescat in gremio, & Coelo radiante pro- ' datur: abscondatur in stabulo , & Coelestibus hymnis ejus natalitia celebrentur. nta Majestas, quanta Humilitas. Facta sunt haec, ὀ Disecte ut in una, eademque persona duplicem naturam, divinam, dc humanam ex gestis nequeas ignorare. Homo namque est, qui ex muliere nasci- tur, sed Deus est, qui ab Angelis adoratur:

114쪽

tur: homo est, qui pannis vestitur, sed Deus est, qui e Coelo gentibus praedicatur : homo est, qui vagit an puellae gremio , sed Deus est, qui sumina devotione a Regibus colitur: homo est, qui propter famem ladiatur a Matre, sed Deus est, qui propter hominem gignitur sine patre. q. 37. Ο'prodigia, o miraculat Ab ipsis igitur incunabulis statim congruenti' testimonio fides nostra fulcitur,ut sequentibus signis initia; quoque ipsa re ondeant, de Fidelis habeat, unde in fide glorietur, de Infidelis unde de sua pertinacia

non excusetur Congruenti ergo testimonio fides nostra fulcitur, immo congruentibus, innumeris, &4rrefragabilibus testimoniis nostra veritas stabilitur, unde immobile, & immutabile remanet Christi mysterium.Namque pretier ea, ae adducta sunt, habuit testimonium hominumi, quia Pasores erant in Regione eύ-dem vigilantes, qui venerunt festinantes:& invenerunt Infantem positum in praesepio. Habuit testimonium Angelorum r

quia Angelus Domini setit juxta ilior, &

dixit illis: Ecce euangelizo vobis gaudium

115쪽

. magnum, quia natus es vobis hodie Sala tor, qui es Christus Dominus. Et subito facta es cum Angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum, G dicentium :Gloria in excelsis Deo, G in Terra Pax

hominibus bonae voluntatis. Habuit testi-rin.: monium mulierum: quia Anna Prophetissa filia Phanuel confitebatur Domino,& loquebatur de illo omnibus, qui expe-A .e.a. etabant redemptionem Israel . Habuit testimonium Virorum, quia die uno conversi sunt tria millia, & alio quinque millia , qui testimonium perhibebant de Iesu. Habuit & Testimonium Senum: quia antiquus ille dierum Simeon, qui responsum acceperat a Spiritu Sancto non visitrum se mortem, nisi videret Christum Domini , accipens eum in ulnas suas, dixit: Nunc dimittis servum tuum Domine , secundum perbum tuum in pace quia viderunt oculi mei,salutare tuum . Habuit testimonium Parvulorum: quia Innocentes illi, eum quamvis non loquendo, tamen confessi sunt moriendo. Habuit testimonium terrenorum : quia Pax facta est in terra hominibus bonae voluntatis: tanta,

116쪽

ut ab uno homine Caesare Augu sto totus orbis describeretur: de cujus celeberrimh, tranquillitate, Isaias ait: Conflabunt gladios suos in pomeres, lanceas suas in falces. Habuit testimonium Coelorum :quia novam Coeli dedere Stellam Hinc scriptum est: Et ecce Stella, quam vide-rout Magi in Oriente, antecedebat eos, '

qua dum veniens staret supra, ubi erat

Puer. Habuit testimonium Gentilium : . , .

quia Magi venientes Hiero lymam , di- xerunt: Ubi es, qui natus es Rex Iudaeorum Habuit testimonium Judaeorum :quia Herodes, Principes Sacerdotum , &Scribas Populi conveniens, fiscitabatur ab eis ubi Christas nasceretur ; at illi dixerunt : In Bethlehem c. Habuit testimonium Antiquorum: quia ipse est Agnus occisus ab origine mundi . Habuit testimonitur ι Prophetarum: quae a nobis superius relata sunt, & hic addimus aliud Isaiae dicentis: Ecce Virgo concipiet, ει ιμ- e. r. pariet Filium, vocaritur nomen ejus Emanuel. Habuit testimonium Legis: quia dixit Moyses: Prophetam de Gente

117쪽

II bit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies. Habuit testimonium Modernorum : unde AH ς, &-Christus discipulis inquit: Eritis

mihi testes in Hierusalem, G in omni Pu- ἁ , G Samaria, G usque ad ultimum

terrae. Habuit testimonium lucis, & testimonium tenebrarum : quia claritas Dei Pastores circumfulsit, & Magos Stellae Ma ι.ε. claritas illustravit; & in ejus morte tenebrae factae sunt super universam terram , usque ad horam nonam. Habuit testimonium Regum : quia David ait :. Terra no-

riatur terra ,-germinet Salpatorem; &GM. e. a. Salomon dicit: Oscusetur me osculo oris sui: quae verba Sponsae per Salomonem prolata Incarnationem praeseserunt Unigeniti Filii Dei; Sponsa namque in Spiritu

senserat, quanta foret gratia diffusa in labiis illius, cupiebat tantae suavitatis dulcedine non fraudari; unde dicebat; ipse , quem Prophetae eloquuntur, ipse loqua- . tur, &me sui oris osculo deosculetur: cujus gratiosa praesentia, S admirandae fluenta Doctrinae fiant in me fons aquae salientis in vitam aeternam. Non peto

118쪽

IIs Angelum , non peto hominem, sed Deum peto. Sit os osculans Verbum assumens, Osculatum caro , quae assumitur : Osculum Vero, quod pariter ab osculante, & osculato conficitur, persona ipsa ex utroque compacta ; Mediator Dei & hominum homo Christus Jesus. Patet ergo hoc Sal e uim osculum esse non aliud, quam Christum, qui venit, ut infirmis faceret sidem: S desiderio satisfaceret perfectorum. q. 3 . Et quid discurram per singulaῖNihil extitit, quod testimonium Christo non perhiberet . Et Turbae dixerunt :Vidimus mirabilia hodis. Nisi esset hic Θ ia.. Deo non posset facere, quod facit: propter

quod eum & Regem facere voluerunt. Et multa corpora Sanctorum, qui dormie- Matib. rant surrexerunt, & apparuerunt multis.

Et Bos cognovit possessorem suum , G A

nus praesepe Domini sui. Sol in ejus morte obscuratus est. Terra contremuit, terraemotus factus est magnus . Aqua Christum ambulantem pedibus siccis sustinuit. ν. Rer in nube suscepit eum ab oculis Discipulorum . Et tandem ignis testimonium

perhibuit, quando Angelus Domini post M H a Chri-

119쪽

Maus. Christi mirabilem resurrexionem de Coelo descendit, & sedebat super lapidem,& erat aspectus ejus sicut fulgur, quod

igneae Naturae est.

ἔ- 33- . Quia ergo mysterium Christi

immutabile, habuit testimonium Hominum , testimonium Angelorum, testimonium Mulierum, testimonium Virorum, testimonium Senum, testimonium Paru lorum , testimonium Terrenorum, testit monium Coelorum, testimonium Gentilium , testimonium Judaeorum, testim nium Antiquorum , testimonium Modem norum, testimonium Lucis, testimonium Tenebrarum, testimonium Legis, testimonium Prophetarum, testimonium Regum , testimonium Turbarum , testimonium Vivorum,testimonium Mortuorum, testimonium Brutorum, testimonium SO-lis , ct testimonium Elementorum , eru-

bescat Judaeus infelix, qui negat Christum de Virgine natum ; Confundatur Gentilis, qui dicit ligno: Deus meus es lapidi: tu me genuisti ; obmutescat Haereti- cus , qui tanto mysterio contradicit, &omnis lingua confiteatur, quod Unigeni-

120쪽

IITtus Dei Filius propter nostram salutem de Coelo descendit, & Homo factus est ;Et nos interὶm discamus concipere, & pae

rere Veritatem.

q. 36. Quod namque fecit corporaliter Christus, tu B idelis spiritualiter imitare . Escirisum secundum carnem co--e I. gnovimus, sed nunc jam non Ampinus. In exemplo secundum carnem cognΟVimus, imitatione secundum carnem nunc jam non novimus. Secundum carnem Claristus natus est in mundo, secundum Spiritum Veritas nascitur in corde tuo. Christus in Judaea nascitur de Virgine, & Veritas in confessione nascitur de puritate . /

Veritas de terra orta es , G jusitia de

Carloprospexit. Quando confiteris peccata tua , Veritas de terra oritur; quando vero confitenti ignoscit Deus, respicit Justitia de Coelo. Uis, ut tecum Deus sit, confitere quod es Cum verax esse coeperis , Veritas tecum esse incipit. Dic, malus sum . Breve verbum est, sed verum est . Te Veritas veracem faciet. Si Veritas tecum est, Deus tecum est, quia Veritas Deus est. Mater Uirgo puritas

SEARCH

MENU NAVIGATION