장음표시 사용
131쪽
I 28 Spiritum vidit, quando Dei Filium ad redemptionem humani generis in carnem
venturum agnovit. Dicatur ergo: --
nunciare de die in diem salutare ejusDiem secundum de die primo in diem tertium; diem Ueritatis de die Timoris in diem Charitatis. Primum unus dies erat, dies Timoris. Venit dies alter, dies Veritatis . Accessit non successit , quia prior non discessit. Ecce duo dies : iterum est in diem tertium , in diem Charitatis: Sed& ille cum venit, priores non expulit . Beati dies isti. Istis diebus homines impleri possunt, ubi futuris supervenientibus , praesentes non transeunt ; Ubi numerus cum augetur, claritas multiplica
s. 66. Et Beata sit illa dies,in qua haec Veritas data est; beata, inquam, sit illa dies,& sit ante omnem diem,quia fuit illa dies, quam fecit sibi Dominus. Sed ego,
nedum Beatam dico, ex eo quod sit dies illa, quam fecit Dominus, sed Beatiorem hanc dico diem, quia in ea factus est Dominus . Genuit posterior antiquum, Occiduus sempiternum. Dies, inquam,be
132쪽
I 29ta, dies aurea, dies super omnia tempora benedieta , in qua factus est Dominus' servus, ut persena servi transiret in Dominum : ortumque suum in hac sumpsit luce fons luminis, in quo noctis damna transiere in lucra diei : dc nox fuit deficientibus tenebris minorata, & dies addita luci, producta : ut lucis auctore nascente, omnis illa, quae totum Mundum operuerat, & texerat, nox infidelitatis discussa remaneret, & fides nostra luceret ut dies, & velut meridies pulchra ser
q. 67. Ο' tu ergo Dies de Die,Lumen de Lumine, o Lux vera, quam Videbat
Isaac interius, quando, caligantibus oculis exterius, Filio futura narrabat. LuX,
inquam, invisibilis, cui omnis abyssus humani cordis visibilis. Lux , quam Jacob videbat, quando , sicut tu intus docebas, Filiis exterius ventura praedicebat. Ecce tenebrae sitiat super faciem abyssi mentis nostrae,Tu es Lumen. Ecce caligo tenebrosa super aquas cordis nostri, Tu
es Veritas . O' Verbum, per quod facta sunt omnia, & sine quo factum est nihil.
133쪽
I 3o Verbum, quod es ante omnia, ante quod nihil: Verbum creans omnia, sine quo omnia nihil: Verbum regens omnia, sine quo nihil sunt omnia : Verbum, quod di
xisti in principio: Fiat Lux , ta facta es
ZM ; Dic etiam nobis fiat Lux , & faeta sit Lux: & videamus lumen, & cognoscamus,quidquid non est lumen: quia sine
Te nobis tenebrae lumen, & lumen tenebrae ponuntur. Et sic sine tua luce non est veritas, adest error, adest vanitas non est discretio, adest confusio : adest ignorantia, non est scientia: adest caecitas, non est visio: adest invium, non est via: adest mors, non est vita. O' Lux , quam non videt alia Lux : Lumen quod non videt
aliud lumen: Lux, quae obtenebrat omnem lucem, & Lumen quod excaecat omne extraneum lumen : Lux a quo omnis lux, Lumen, a quo omne lumen, Lumen,
ad quod omne lumen est tenebret, ad quod
omnis lux obscuritas : Lux , cui omnes tenebrae lumen, cui omnis obscuritas lux: Lux suprema, quam caecitas non obnubi- 'lat, quam caligo non hebetat, quam tenebrae non obscurant, quam numquam se- parat
134쪽
parat aliqua umbra; Lux, quae illuminas omnia tota simul, semel & semper ; absorbe nos in claritatis abyssum, ut videamus undique Te in Te , & nos in Te , &cuncta sub Te . Ne derelinquas nos, ne accrescant umbrae ignorantiae nostrae, sic multiplicentur delie a nostra . Sine Te enim omnia sunt nobis tenebrae, omnia mala : quia nihil bonum sine Te vero, solo, & summo bono .
XI. q. 68. π Acha, laeta tu interim , o , Mater, & Virgo Maria , cibum nostrum ; laeta panem de Coelo'. venientem , & in Praesepio positum , Velut piorum cibaria jumentorum . Laetaeum, qui talem fecit te, ut ipse fieret in te, & tales fecit nos, ut divinitatis suae tribueret esse participes . Lacta, lacta, o Virgo Beata, Ubere de Coelo pleno; refice , o Benedicta, Deum tuum, qui tibi,& munus faecenditatis attulit conceptus, dc Decus Virginitatis non abstulit natus.
Qui sibi prius, quam nasteretur, & Ute-I a rum,
135쪽
rum, de quo nasceretur, & diem, qdo nasceretur, elegit ; ut Ille hinc procederet de Thalamo suo , quo posset videri
mortalibus oculis, dc augmento lucis an- riuae se lucem mentium venisse testari.
q. 69. Haec sunt, o Bonae Iesu, magnalia tua ; & hae sunt, o Virgo Sancta , ineffabiles laudes tuae. Tu namque , Do- lmina , admirabilis singulari Virginitate, l amabilis salutari foecunditate, vetaerabi- l. lis inestimabili sanctitate ; Tu ostendisti Mundo Dominum suum , & Deum suum, quem nesciebat: Tu Uisibilem exhibusti
mundo Creatorem suum, quem prius non luidebat: Tu genuisti mundo restaurato. rem, quo perditus indigebat: Tu pepe- lxisti mundo Reconciliatorem, quem reuS non habebat. Per foecunditatem tuam Mundus peccator est justificatus, damnatus salvatus, exul reductus, Partus tuus mundum captivum redemit, aegrum sanaVit, mortuum resuscitavit. Et quia in conditione generis humani per Mulierem, quae de solo Uiro facta est , contigit ut mortis vinculo teneremur obstri 'i: hoc
in Redemptione humani generis divina
136쪽
0l bonitas egit, ut per virum qui de te Q--l la Muliere, o Virgo Sancta, natus est, Vi- il la hominibus redderetur. Illic humanam 'l naturam nequissima deceptione sibi Dial holus in peccati similitudine sociavit: hu-- l manam hic Deus naturam in unitate per- , t sonae suscepit. Ibi foemina decepta est, ut fieret filia Diaboli hic tu Virgo gratia re- Pleta es, ut fieres Mater Summi,atque incommutabilis Unigeniti Filii Dei. Ibi Ai gelus per superbiam dejectus, animum j obtinuit seductae Mulieris : hic Deus humi lians se per misericordiam, tuum Uterum incorruptum, ex eo nasciturum implevit . q. o. Et antequam tibi,o Redemptori noster,fluctus substernerentur calcanti,c l derent imperanti: antequam Aquilo, te jubente, siluisset: mortuus, te vocante, revixisset: sol, te moriente, palluisset :terra, te resurgente, tremuisset: Coelum,l te ascendente, patuisset: Antequam ista, ct alia mirabilia fecisses ; in manibus Μal tris portabaris , ubere lactabaris , dc vinculis stringebaris, & jam Dominus Orbis agnoscebaris. Tu puer parvulus sed Deus
137쪽
per Uerbum facta sunt tempora. Uerbum, quod initium non habet ex ore hominum loquentium, & tamen aperuit ora muto
rum; Verbum, quod linguis Gentium disertis non fit, & linguas infantium facit esse disertas ; de sinu Patris descendisti ,
& ob eximiam tuam charitatem ad nostram infirmitatem accessisti, per id quod assumpsisti ex nostro , & nos liberasti per id, quod permansit in tuo . q. I. Ο Ρuer amabilis , Puer admirabilis , Puer adorabilis, Puer venerabilis , Puer speciosissime, Puer dilectissime, Puer candidissime, Puer augustissime, tu Puer parvulus ex semine Israel, & tu nobiscum Deus Emmanuel. Bene de te dixit Isauias:vocabitur nomen ejus Emmanuel 9uorum , G mel comedet, ut sciat reprobare malum, G eligere bonum. Tu namque butyrum comedisti, qui in humanitate asse sumpta desuper plenitudinem spiritus accepisti, & mel comedisti, quando sicut
homo inferius per carnem opera Virtu
tum exhibuisti . Butyrum enim, & mel
138쪽
comedere, est cor in asseetu Pietatis, &foris per bona opera, & intus per contemplationem exercere . Uerum Tu ad refectionem butyro, & melle non eguisti, nam in te a principio Conceptionis tuae, ex quo homo esse coepisti, semper fuit omnium plenitudo Virtutum. Comedisti tamen homo ex tempore, qui ipse cibus fuisti Deus ex aeternitate. Conaedisti, non ut te ieiunum reficeres , sed ne plenus jejunos fastidires . Comedisti butyrum , non ut Virtutem Charitatis in te per opera augeres, sed ut in nos ejus astectum effunderes . Comedisti mel, supe norum dulcedinem, nec pro ignorantia requirens , nec pro defectu appetens: sed praesentem semper plenissima cognitione aspiciens, &possessa, ptrfectissima Charitate , utens. Non ergo ad refectionem Corporum sed Animorum comedisti, qui plenitudinem possidens, idem ipse perfectio fuisti. Sed butyrum comedisti, .ut scires reprobare malum, & mel comedisti, ut scires eligere bonum . Ergo come- dedo, didicisti reprobare malum,& eligere bonum. Si enim non comedisses, non
139쪽
gustasses, si non gustasses, per experientiam non novisses . Ergo comedisti & gu
stasti i guitando sensisti, & agnovisti. Et
quid comedisti λ Butyrum, & mel. In butyro aliquid amaritudinis mixtum erat . In gustu mellis, nihil amaritudinis inveniri poterat; & propterea illic inventum est, quod merito reprobari, hic autem
nihil, nisi, quod jure eligi debuisset.
q. 72. Videamus nunc amaritudinem butyri. Tu Filius Dei per humanitatem in mundum veniens, innumera Opera pietatis humano generi in vita tua exhibuisti, verbo docuisti, exemplo provocasti;& ut postremo Salvatorem mundi te indubitanter astrueres, mentibus humanis, assiduis virtutibus & miraculis, occultam in carne tua aperuisti Majestatem Divinitatis . Totum hoc butyrum erat. Et ubi est amaritudo Z Sed quoniam cum natura etiam infirmitatem assumpsisti, ista age do cum affectu pietatis in fame & siti , frigore & aestu, labore dc fatigatione, ceterisque nostrae mortalitatis poenis,& desectibus, sustinuisti amaritudinem passo - . nis. Quodam enim tempore tu fatigatur
140쪽
ex itinere sedebas su ris fontem, & venien
te Samaritana potum petiisti. Ecce amaritudo . Postea venientibus cum escis Discipulis ,& mirantibus, quod cum muliere loquereris,ut ostesideres quid eligeres,
ct quid reprobares , dixisti : ego alium cibum habeo , quem pos nescitis. Meus cibus es ut faciam voluntatem Patris mei. Hic demonstrasti butyrum . Cibus, dice. bas , quem vos nescitis, butyrum est; sed quia iste sine illo non sumitur, ego Veni in illo istum comedere , & in isto illum xeprobare. Sic quando dixisti Judaeis :amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in
aeternum . Ecce bytyrum, sed adest amaritudo ; nam illi dixerunt : nunc cognoω-
mus , quia Daemonium habes ; Abraham mortuus es, ta Propbetae mortui sunt: tu dicis , si quis sermonem meum servaverit
mortem non gustabit in aeternum. Sed Tuabrasa amaritudine ad esum butyri te convertisti, & dixisti: antequam Abrahum fleret ego sum . Ipsi vero rursum amaritudine metispergentes , tulerunt lapidem, ut
