장음표시 사용
81쪽
Mysterium,quod in Virgine peragebatur;
cujus, inquam , miraculi foret mynister . Nesciebat Prophetarum oraculis praenun- , elatum Christum ex desponsata sibi uxo- '' ' ' re nasciturum . Non noverat Prophetam illum in Moyse praefiguratum ex puella innupta processurum . Non meminerat potuisse eam emci Dei Templum, quae ex niundo erat luto formata. Latebat eum virginali rursus Paradiso, intemeratis Domini manibus, Adam Munari secundum . Non cognoscebat terrae Principem sine semine procreari. Non intelligebat Israeliticam quandoque terram, fructum da-U.ι. b. turam Vi Vificum : G terra nostra , inquit ille , dabit fructum suum . Intumuit tun C Mariae Uterus, &Josephi cor sauciatum est. Inspexit gravidam ,& maxima agitatione pulsatur ; attendit onustam prole,& animus perplexitate turbatur . Non fuit autem cognitionis defectus, suspectus concubitus, sed incredulitatis contentio ; habet res criminationem , non
q. 3μ. Optatum adeo , tandrin aliquado Momentulabitur:& Joseph in aula
82쪽
. I9mentis, divinae sapientiae vacans tantae rei exitum expectabat. Cum ecce virgineo elapsus utero decorus Infans nuda ιerra
coram eis eiulans palpitabat ; sed infans omnipotens, Infans mirandus, Infans, in quo sunt omnes Thesauri Sapientiae, &Scientiae Dei; infans tandem parvulus sed Deus immensus ; Qualis ex purpureae Aurorae gremio , cum Sol rutilans oritur; Qualis Solis radius, vitrum , absque laesione, penetrat ; -lis oculorum radius tranquillo, & claro liquori, sine scisisione, & divisione, immergitur, ut usque ad fundum universa rimetur; Iis Stet
Ia fulgorem; Qualis Iris splendorem ;
lis tandem vernans Rosa,placidum ex se mittit odorem ; talis decora puella suo utero edidit Salvatorem. q. 33. O' Uterus mirabilis,qui potuit capere Creatorem l O Uenter laudabilis, qui meruit recipere Redemptorem l O'Uterus adorabilis: unde emanavit desideri una mentium, gratiarum fluvius, & Animarum praemium t O' Uenter, non venter, sed Coelum Empyreum. In hoc Utero fuit pretium perditorum, felicitas bea-
83쪽
8Οtorum, Deus Angelorum i O' Beatus Uterus t O' Beata Viscera i O' Beata Uberalo' Domina nostra i O' Fons pietatis,Locus Sanctitatis , Flumen bonitatis , Uenter tuus o Regina . Ο felix Venter, qui Solem genuisti, Mundum reparasti Pa-' triam recuperasti . O' quam pretiosus Venter, qui portavit medicinam infirmis, vitam mortuis, & justis Paradisum . O'
Venter eburneus , & Sedes Sapientiae. O Venter tornatilis, & celsitudo Gloriae. O' Venter venerabilis, & dulcedo animae. O elevatio mentium , inebriatio cordium , suavitas peccatorum, quia in te mansit Beatus Fructus, Jesus Christus Filius Dei, Salvator noster, & Dominus noster. q. 36. Expergiscere nunc o homo :pro te Deus factus est homo . Surge, qui dormis, & exurge a mortuis, & illuminabit te Christus. Pro te, inquam, Deu Stactus est homo : in aeternum mortuus esses, nisi in tempore natus esset Nun quam liberareris a carne peccati: nisi s
scepisset similitudinem Carnis peccati . Perpetua te miseria possideret: nisi haec fuillet facta nessericordia. Non revixisses:
84쪽
ni si tuae morti convenisset. Defecisses rnisi subvenisset. Periisses: nisi venisset.
q. 3T. Greditur igitur,ex incor- . rupta Virgine,Filius Dei,
eum nostret camis infirmitate,& cum in xima novitate,quia nunquam sic natus est homo, sicut ipse nascitur . Primus enim Homo primo de terra sermatur: Secundo Mulier ex ejus latere fabricatur: Tertio Cain consuetudinario ordine nascendi gignitur ab utroque . Solus iste de sola Virgine nascitur, & Uirginis uterum novo, , ct singulari partu, Divinitas humanata sigillat. Ubi nunc Aristotelicae subtilitates t ubi Philosephantes , prudentesque mundi, qui omnia sibi volunt propria disteptatione constare sed dum terreno sensu omnia discutiunt, sapientia sua decipiuntur ; Ad plenitudinem namque non perveniunt Ueritatis, qui hanc jugiter desudant habere doctrinam: qua, quod ipsi advertere nequeunt, superbo, tumente que Spiritu Deum aut non recte velle,aut F non
85쪽
8Inon posse contendunt, stulti facti sunt. Ne dicant igitur: Virgo peperit, ergo de Viro concepit. Quis enim est ita demens, ut in illo Conceptu Virgineo factum quaerat humanum,ubi agitur Coeleste MysteriumZQuanta verecundia in illo nascendi genere generalitas mortalis. confunditur, ubi opere Omnipotentis pro vita pereuntium partus Salvatoris effloruit Z Uelim nolint sapientes saeculi: habitus hic cum privatione conjugitur, nec dialecticis terminis omnium Terminator astringitur: cujus imperio paret Natura , & consuetudo desuescit. Nec alias Filius Dei,nisi ex in corrupta Virgine, decebat nasci. . q. 3 8. Homo namque, per peccatum, sensum amiserat, quo Sapientia frui debuisset: & oblitus comedere panem, quo vivunt animae, in corporalem commutaverat delectationem.Terrenis igitur, sensu & affectu, immersus, sbla ea, quae carnis sunt , sapiebat, de spiritualiumjucunditatem non agnoscebat . Ipsa autem Dei Sapientia uoluit, ut diximus, amittere hominem , qui propter ipsam factus fuerat :& cum Ipsa sursum esset, ille, deor-
86쪽
sum, descendit ubi ille erat, ut eum revocaret ad se,unde ille ceciderat. Factum est Verbum caro, & versus est panis in lac,ut posset a parvulis sumi. Sapientia sursum panis erat, & eadem Sapientia deorsum lac erat; in Divinitate panis, in Humanitate lac : Sic enim parvuli tensu per lac Humanitatis nutriti sunt, & ad panem Divinitatis roborari sunt: ut idem ipse utro-hique reficeret, & reficiendo , languidos
ad incorruptionem repararet. Dedit ergo reparandis ad incorruptionem alimentum incorruptionis. Parvulis quidem immaculatam carnem,quam sumpsit de Uirgine Matre, perfectis autem incorruptibilem Divinitatem,quam habuit de AEterno Patre . Istis, ut interim non deficerent in via: illis, ut postea perficerentur in patria . Istis ad consolationem, illis ad glorificationem . q. 39. Propter hoc Dei Filius, pro redemptione hominum, homo factus est, ut caro per carnem liberaretur,& generi humano de suo sumeretur pretium redem vptionis , quatenus inde remedium fieret, unde vitium contractum fuerat: & in eo-
87쪽
dem monstraretur, & peritia medici, Mjustitia redempti: quando de suo, & remedium invenitur sanando, de pretiun iredimendo. Quia vero a corruptione liberandum erat, idcirco pretium redemptionis incorruptum esse debuerat. Pro
pterea Mater Uirgo electa est, & de Ut gine natus est, & Uirgo semper relicta est, ut de munda immaculatus nasceretur: ut sicut in Coelo Deus habuit Patrem im' mortalem aeternus, sic in terra haberet Matrem Virginem incorruptus. Igitur in Coelo qualis Pater, talis Filius: & in ter-r , qualis Mater, talis Filius. In Coelocima Patre aeternus, &. ini mensus: in terra cum Matre immaculatus, & mansuetus . In Coelo cum Patre incorruptus, & sublimis : in terra cum Matre Virgine , Uirgo,& humilis. In Coelo imago Patris, in terra imitator Matris. Mater Uirgo erat,& in humilitate exultabat, Filius Virginis Virgo, humilitatem commendabat. Talis ergo Mater Agni, qualis agnus , & t lis Agnus, qualis Mater Agni Mater Virgo, & Filius Uirgo, ex mundo munda, ex munda mundus, ex virgine, incorru-
88쪽
pta; ex Virgine , incorruptus. Per Vir-
ginem veniens ad nos, per virginitatem Praecedens nos . Per incorruptionem Veniens , ut peccatum tolleret, per Virgilii
talem praecedens, ut virtutem demonstraret; Veniens, ut conferret remedium, praecedens, ut daret exemplum.
q. o. Ex Virgine ergo decebat, ut Filius Dei nasceretur, quoniam init Deitas cum amic1 sibi semper integritate consortium; & Deus summe mirabilis, mira hiliter nasci debebat, & qui homo supra hominem hascebatur, debebat, supra hominem nasci: ipsique nativitati suae humanae, qua se esse hominem testabatur aliqua inserere documenta, quibus se etiam supra homines esse contestaretur . Et quemadmodum de terra Virgine fa-ectus est Adam , ita de Maria Virgine ni tus est Christus . Illius 'maternum solues, necdum scissum fuerat, istius maternum secretum, nunquam concupiscentia violatum. Adam Dei manibus plasmatur ἡ limo: Christus Dei spiritu formatur mutero . Uterque ergo oritur cum Patre , uterque Virgine utitur matre i uterque,
89쪽
4 86 m. sicut Euangelista dicit, Filius Dei est, sed
Adam creatura est , Christus vero Deus& homo est.
q. I. . Decebat, ut Creator ex incorrupta creatura nasceretur; neque enim
decebat, ut integritatem Virginitatis, humanae carni creator Dominus in condi tione tribueret, & idem carnis humanae susceptor Dominus, quod fecerat, redem--pturus , virginitatem carni, de qua nascebatur, auferret. Ipse namque, qui venerat , Verbum erat, & Verbum est incorruptibilis Veritas ergo nec debebat Violare incorruptam, . nec poterat nisi de munda non nasci; praesertim cum statuis set, dejecta erigere, confracta solidare& superandis carnis illecebris, multiplicatam pudicitiae donare virtutem; ut Virginitas, quae in aliis non poterat salva esse generando, fieret in aliis imitabilis confitendo, & renascendo . q. q2. Decebat, .ut Christus ex Uir- gine nasceretur,quoniam Divinitas Virgo
est, & Filius Dei Virgineus est Genitoris partus; ipsa namque Deitas incorruptio est, integritas est, mundities est. Ergo
90쪽
utcumque nascatur Deus, sive in Spiritu ab aeterno , sive in carne ex tempore, Deus nascitur, incorruptio nascitur, integritas nascitur, virginitas nascitur, & perfecte nascitur, & incorrupte, & Virginaliter nascitur . Et ipsa in Deitate Virginitas , ipsa est Unitas Dei, &'Unitas Deus, Unitas fons omnium ; Unitas summa, eademque summa foecunditas ; ac proinde Virginalis foecunditas , & foecunda Vir- ginitas est ipsa Unitas. Verbum igitur Paternae Virginitatis Filius est, quia Unitatis ipsius partus est . Cumque Patri' si- . millimus, consubstantialisque sit, immo Patris similitudo nastatur, Unitas & ipse est; ingeniique, & naturae suae tenacissimus, quocunque modo nascatur etiam in carne, non potest nisi ab initate nasci; idest a virginitate . - Unitas ergo primigenia , ab ingenitae Unitatis virginitate ab aeterno genita, dc indesinenter nascens, a seipsa ne deficeret, non potuit vel in carinne nasci, nisi do Unitate Virginitatis . q. 43. Decebat tandem,ut Beata Virgo Maria sine Virginitatis detrimento, &sine ulla molestia doloris, nostrum ede-
