장음표시 사용
91쪽
ret Salvatorem, quia Ipsa sine Viro con- 'cepit. Merito in partu caeterarum foemiis integritas corrumpitur, quoniam a
Gi fuit in conceptu polluta Virginitas i, ju- stumque est, ut non pariatur sine dolore , quod non est conceptum sine libidine. Nequaquam partus dolorem afferret , . si conceptus non sensisset libidinem, quia si culpa delectationis concipientem non pol- lueret, numquam poena doloris parien- tem cruciaret. Prima namque illa nostri generis , & doloris Mater, postquam malam delectationem conceperat; tunc domum quia filios in dolore paritura esset, audiebat: ut aperte demonstraretur, quod non idcirco pariat cum dolore, quia concepit a Viro, sed quia cum libidine concepit . Quis enim potest dicere , si homo
non peccasset, utrum. Partus humanus, etiam de Uiro .conceptus, aut integritatem corrumperet , aut castitem violaret iEt quidem si non violaretur castitas, qua- ire integritas corrumperetur i Dicat qui valet. Beata autem Uirgo Maria, ut suprae primam conditionem, esset secunda re- litauratio, dc naturam generis gratia Vin- liceret
92쪽
ceret Salvatoris, non solum sine libidine concepit, sed nequd de Uiro partum accepit: & ob hoc sine dolore Filium edi- dit, de cum integritatis decore post pa tum Virgo permansit. q. 44. Noli ergo tu,impie Manichaee, Matrem despicere Redemptoris, noli im---
mundam, ut sint mulieres coeterae, vocare
Mariam. Ipse fecit Matrem, de qua nasceretur, ipse eam sine labe formavit, ne remaneret sua maculata Maiestas . Sed unde sordes in Virgine, o stulte, ubi non est concubitus cum homine patre Z Unde 'sordes in ea, quae nec concipiendo libidinem, nec passa est pariendo dolorem rUnde sordes in domo, ad quam nullus habitator accesserit ξ Solus ad eam fabricator ejus, ct Dominus venit, vestem, quam non habebat, induit, & domum,
scut invenit, clausam reliquit.
q. 43. Ο'Beata Maria,sola inter mulie res benedicta, sola a generali m ledicto libera, de a dolore parturientium aliena. Nec mirum si dolorem non intulit Matri qui tulit totius Mundi dolores. Duo sunt,
quae humana fragilitas timet, Pudor, &
93쪽
9o Dolor; utrumque Christus tollere venit , unde & utrumque suscepit:quando,ut cae- tera sileam,est ab iniquis turpissima morte damnatus. Itaque ut fiduciam nobis daret, quod tolleret haec a nobis, prius Matrem suam immunem ab utroque servavit ut nec in conceptu quicquam pudoris, 'nec in partu quicquam doloris existeret,& inviolata etiam post partum permaneret: habens foecunditatem prolis, cum integritate carnis, & gaudium Matris cum Virginitatis honore . Jam securus expecto , d Dium, promissam mihi gloriam
incorruptionis in carne mea, quando est per eum servata incorruptio in Matre sua. Facile erit ei, per quem Mater ipsa incorruptionem non perdidit pariendo, ut &corruptibile hoc incorruptionem induat resurgendo.
' q. 46. Ed quid mirum si sine co ruptione nascitur, qui de sanctificatione concipitur Nequaquam decebat, ut ille, qui nobis asserebat sal
94쪽
9 Item, Matris praeriperet integritatem . O magnum Sacramentum l Maria Virgo incorrupta concepit post conceptum Virgo peperit: post partum Virgo permansit: peperitque non dolore, sed gaudio. O' beata Virginitas jam desinis esse mortis ancilla, quia illum tu gestas in mente , quem Maria portavit in utero, quae priuSetiam mente concepit, quam corpore ,
cum prius Fides fuerit in mente ejus, &postea Christus in ventre eius . Nulli tuam plius servituti succumbis quia illum diligis, qui humano generi attulit libertatem; emque corporaliter Sancta Virginitas peperit, cui spiritualiter Sancta Virginitas nubit : a. quo Sancta Virginitas
Recundatur, ut perseveret intacta : a quo decoratur, ut permaneat venusta , a quo coronatur, ut regnet perenniter gloriosa.
q. T. Exultate nunc Uirgines Christi, quia est consors vestra Mater Christi. Christum parere non potuistis, sed propter Christum parere noluistis. Qui non ' ex vobis natus est , sed vobis natus est . Verumtamen si Verbi ejus memineritis, sicut meminisse debetis, estis etiam Ma- 'tres si
95쪽
tres ejus, quia voluntatem facitis Patris eius. Ipse enim dixit: quicumque fecerit voluntatem Patris mei, qui in Caelis es, ipse meus stater floror Mater s.Melior est Virginitas vestra mentis & corporis, quam ista Ecclesiae Sanctae charisimata. Quamvis enim sit Prophetia secundum rationem Fidei, sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in solicitudine:
haec dona diversa propriis inveniuntur appellari nominibus : integritas autem Carnis, in cordis virginitate, Deo juvante , & protegente, servata ; idcirco proprie Uirginitas dicitur, ut ibi perfectio verae virtutis inesse monstretur. Virginis namque, si quis velit diligenter considerare Vocabulum, ex Virtutis inveniet nomine derivari; Uirgo enim dicitur quasi Virago . Viraginem vero Scriptura San
cta, non ob aliud vocatam dicit, nisi quia. de Viro sumpta es, Adam scilicet, qui M
Virtus etiam interpretatur. Melior est igitur caeteris actualibus donis intemera
ta Sanctitas Virginalis, quae divini gratia
96쪽
muneris, ex Virtute videtur Originem v cabuli trahere, ut ex ipso nomine semper se admoneri cognoscat, ea, quae Virtutis
sunt, debere seliari. q. q8. Exultate vos etiam Viduae Christi, quia , qui 'cundam fecit Virgi-ginitatem, illi vovistis continentiae castitatem . Exulta etiam castitas nuptialis , Omnes fideliter viventes cum conjugibus vestris, & quod amisistis in corpore, se vate in corde. Ubi jam non potest esse a Concubitu caro integra, sit in Fide conscientia Uirgo, secundum quam Uirgo est omnis Ecclesia. In Maria. Christum pia Virginitas peperit : in Anna Christum Parvum Uiduitas grandaeva cognovit: in Helisabeth Christo conjugalis castitas , &anilis faecunditas militavit. Omnes gradus fidelium membrorum Christo capiti
contulerunt, quod ipsius gratiae conferre potuerunt . Proinde, quia Veritas, & paX,
ct justitia Christus est, hunc fide concipite , operibus edite , ut quod egit Uterus Mariae in carne Christi, agat cor vestrum in Lege Christi. Qismodo autem non ad partum Virginis pertinetis, quando Chri-
97쪽
Christi membra est is3 Caput vestram Maria peperit, & vos Ecclesia generavit . Nam ipsa quoque & Mater, & Virgo est: Mater visceribus Cha itatis, Virgo Fidei integritate. Pietatis Populos peperit,sed ejus membra sunt, cujus ipsa est corpus& coniux: etiam in hoc saeculo similitudinem gerens illius Virginis, quia & in
multis Mater est Unitatis .e ii F - q. q9. Peperit igitur Virgo Maria Re- ιοι demptorem nostrum : & haec Nativitas mira est, quia talem genuit, talis genuit. Ideo Virgo Mater est, quia Verbum caro factum est . Et si haec, quae genuit, talis est , ille, quem genuit, qualis estῖ Vis nosse qualis est, qui sic natus est Z Audi , qui est, & quantus est. Verbum Patris est, Artifex mundi est: per ipsum enim, tanquam per Ideam, & Sapientiam Patris,
omnia esie creata docet Joannes. Lumen Coeli est, Pax terrae est, Integritas Virginis est, Decunditas Matris est, Angelorum laus est, Hominum salus est, desertorum vita est, errantium via est, vulneratorum medicina est, Bonorum jucunditas est, Martisum vilioria est, & palma
98쪽
Iactentium est. Adhuc amplius audi,quis est,quis sic natus est. Est, per quem Deus fecit & siecula, est Mortis extinctor, Di holi domitor, Petra fundamenti, Lapis
angularis, Mons Dei, Scala Coeli, Janua Paradisi , Civitas Regis magni, Agnus &Pascha, Sponsus & Sponsa, Resurrectio& Vita : quoniam per ipsum, & ex ipsis ,
ct in ipso sunt omnia. Haec & quaecuti que alia dixerimus de eo,parva sunt. Ipse namque est Deus verus de Deo vero;Ο-nipotens, aternus, Incomprehensibilis , Immensus, qui semper vivit, & in se nihil moritur; Immortalis est enim habitans aeternitatem Mirabilis oculis Angelorum,
Inenarrabilis , Inperscrutabilis, Innomisnabilis, semper Vivens, semper Uerus Terribilis, Misericors, Fortis, Nesciens
principium, neque finem,Principium Om nium, atque Finis. Supra quem nihil,extra quem nihil, sine quo nihil, infra quem
nihil. Sub quo totum, cum quo totum, in quo totum . A' quo omnia, per quem
omnia . in quem omnia. Quidquid est ab ipso est, quia sine ipse nihil est.' Ipse est Fons Vitae, a quo fluit omnis vita : quidquid
99쪽
quid enim vivit, per ipsum vivit, quia sine ipso nihil vivit . Sed haec & parva
sunt; non eium sufficit lingua narrare , quem mens pavida, & infirma non valet comprehendere . . f. 3o. Hunc tam excelsum Puerum, Unigenitum Dei Filium, propter nostram salutem hominem factum , Maria videt oculis,amplectitur manibus:Lac ministrat,
figitque oscula Verbo, quia justitia, & pax
osi ulatae sunt: & quem oculis carnis imtuetur Filium, mente conspicit Deum . Suscepisse se gaudet perpetuam posteritatem, non amissa integritate . Vitam fert in gremio, Veritatem portat in corde ;quoniam Veritas de terra orta est, &Iustitia de Coelo prospexit. Maria de Homine Patre, Terra: Christus ex Maria Gne homine Patre, de Coelo Ue sitas . - q. 3I. Uludit interim Infans Matri , arridet Virgini, & oculos ad Deiparam blandientes intorquet. Incipe blande Puer risu cognoscere
Puer tacite Matri dicebat: ego Filius,&tu
100쪽
tu Mater, ego Creator tuus, & tu Genutrix mea; Illa respondebat: & tu Creator meus,& Sponsus meus,& Filius meus; Ipse dicebat: ecce tu Pulchra es Amica mea, & macula non est in te; Illa respondebat: ecce tu Pulcher es Dilecte mi, &decorus ; Ipse : Ego Deus, & tu Deipara, Ego Rex & tu Regina; Illa : ego Ancilla humilis,& tu Deus Excelsus;Ipse Tu Mater, & Virgo , ct Sponsa ; Illa : Tu Uir- ' 'go, tu Sponsus candidus, & rubicundus electus ex millibus:Tu Verbum reternum, per quod facta sunt omnia, & restaurataiunt universa : & si veneraris in me, quod Mater, & Uirgo sim, ego veneror in te, quod Deus & Homo sis. . Id ego te gremio reptantem, ta nota
et Mero care puer , mollis diosa fosebo Amplexu Z Tu blanda tua dabis oscula Matri i rideni, cosioque manum G puerilia
