장음표시 사용
71쪽
68nitate, & Sanctitate florebant; Et tandem
cum essent scientiae, de artis ignarae, composita heroico Carmine, ut plurimum es- fundebant oracula.
a. met. q. 24. T Thoraculis jam impletis ;- ILA electae Virgini, cui nomen Maria, de semine Abrahae, ac deradice Iesse, per propheticas voces, &per mystica signa promissae, denunci prout fuse in praecedenti orati ne dictum est o ab Archangelo sine
damno pudoris beata foecunditas , Sacram Virginitatem nec conceptu violatura, nec partu. Superveniente quippe in eam Spiritu Sancto, & Altissimi obum-hrante virtute, incommutabile Dei Ver-hum de incontaminato corpore habitumsbi humanae carnis assiimpsit: quae & nullum contagium de concupiscentia carnistraheret, & nihil eorum, quae ad animae, corporisque naturam pertinent, non haberet .
q. 25. Postquam vero Maria Sacro fuit
72쪽
suit grata idata foetu: Exiit Edietum a C
sare Augusto, ut describeretur universus orbis . Et quidem multae gentes erant, quibus non imperabat Augustus: Sed hoc Edieto regnum Christi exprimebatur,qui omnibus erat imperaturus. Quis enim posset totius orbis professionem exigere,
nisi qui totius haberet Imperium Τ Unde Fidei nostrae inspectioni manifestissime
patet, quae per universum fuit orbem di fusa , & mirabiliter undique corruscavit. Et Redemptor noster Unigenitus Dei Filius homo factus, qui omne condidit genus humanum, inveniri, atque conscribi homo inter homines humanis legibus voluit : quatenus per hoc , suos conscriberet in aeternitate Coelestis Patriae Cives, per quod idem humano dignatus est imperio subjacere.
q. 26. Urgente ergo Augusti Coesaris ποῦ ' Edicto cogitur Uirgo vicina partui, pro
prios lares deserere, aedes alienas petere,' longam terere viam, & per montuosam
peregrinari Regionem : Virgo inquatam tenera, & gravida, Uirgo publici nescia, domi assueta, Virgo super omnes Demi-
73쪽
onas prudentissima . Neque minus Sponsi Sanctissimi anxietas , &amictio dissimulanda : cum , pervagatis singulis quibus que domibus, nullum Virgini reperit domicilium : nullum sibi & Sponsae adinvenit hospitium. Tristabatur utique, & seipsum forte talibus infortuniis improperabat, sibique uni, hospitii repulsam attribuebat : & quanto magis illam , omni
honore dignissimam, cogitabat, tanto- magis illam videns inhonoratam, dolebat; sed Sacrae Virginis temperabatur eloquio , illum adhortantis, ut libenti, sorti,& alacri animo ista pateretur, sciens, sine
permissione Dei, nihil fieri posse, & quod
Vir bonus, quidquid ei acciderit, aequo animo, debet stistinere . q. aὴ Sive igitur, necessitate cogente , sive quia advenarum tumultum, dc frequentiam diversorii Virgo horrebat, in porticum quandam Civitatis , muro proximam, hospitari consilium fuit. Est
locus sub rupe cava, non hominum manibus , sed, Deo fabricante, constructus , quem tanto mysterio ab initio natura formaverat, & ne unquam facra deficeret
74쪽
Tlaedes, non ex lapidibus, non ex lateribus, sed ex fortissin, , & durissima rupe, omnium Creator defixerat, unde & hodie
omnium Sacrarum illius temporis aedium sola permansit, caeteris aut bello, aut Vetustate consumptis.
q. 28. Ο' locum Sacrum,o locum benedictum , o Porticum Coelo parem, mystico illo Tabernaculo digniorem,Sancta- Sanctorum sanctiorem l Quem tibi dc Angeli , ct homines non debent honorem, cum in te nascatur Dominus & Angelorum ,& Hominum ρ Ο' quanta inclytum, inauratum, & gemmatum dignitate superas Templum : Templum , inquam, illud
magoificum Salomonis, tanta mole constructum , toto orbe celeberrimum, cunctisque mortalibus admirandum . Felix Bethlehem tanti Regis ditata Natali:Felix Creatoris tui Patria, quae de tanto Filio gloriaris . Laetare Bethleem , dc per omnes Uicos tuos,festivum allel a cantetur. Quae tibi civitas, quae regio , quod regnum pretiosuin illud stabulum non invideat Z Hoc te toto orbe celebrem fecit: hoc famam, nomenque tuum cunctis gen-
75쪽
2tibus, ubique terrarum publicavit: hoc
tuam super Astra gloriam evexit: propter hoc ubique laudaris, ubique desideraris, undique terrarum, confluentibus in tegentibus, avidissime frequentaris. Non Oriens suos detinet Indos, & occidens ad te suos mittit Iberos, ut a Solis ortuusque ad occasuna tua Gloria decurrat. q. 29. Intrat interim Virgo regia, pauperis hospitii incompositas angustias: intrat Domicilium undique sordidatum domunculamque vento, & frigori perviam, gratanter inhabitat . Non ibi Sella, non Lectus, non Mensa, non Ignis, non denique Suppellex alia, praeter Praesepium humile , pascendis animalibus aptum. Haec sunt, o bone Jesu, partus solatia, quae Matri Puerperae praeparas Τ Hae deliciae, haec ampla palatia, hae opes, hic ministrantium apparatus Θ Quis iam de adver- sa fortuna conqueratur : quis de sua sorte audeat indignari : quis quantumlibet ad-Versa patiatur, non aequo animo serat.
Mater Dei haec sustinet, Mundi Domina , ct Regina Coelorum, hospitio tali recipitur, & indignabitur vilis Vermiculus,
76쪽
quidquid illi accidat , quomodocunque
tractetur & Pauper , non gratias aget in tam despecto loco Filium Dei videns λ Se similem Deo nostro in paupertate cogno scens Z Et si dura sibi acciderint, nonne in ipsis gloriabitur, cum tam dura, Scaspera Matrem, dc Filium, & pro se ipso pati perspiciat tk. 3o. Instabat iam hora illa Sacra,
hora rutilans, super omnia tempora benedicta, hora mundi solatio ab initio destinata ; & dum medium si utium tenerent omnia, Si is suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus de regal bussedibus venit. Sed quid est istud medium silentium Θ Tria sunt silentia, o Dilecte ; Primum est ignorantia languoris 3 Secundum est desperatio curationis ; Tertium est adeptio sanitatis. Primum silentium fuit ante Legem ; Secundum inter Legem, & Gratiam ; Tertium erit in gloria . Primum silentium fuit, quando homo non agnovit morbum sιium & idcirco siluit, & quaerebat remedium. Sed postquam lex subintravit, & ostendit languidis vulnera sua, statim ruptum est si
77쪽
lentium, & coeperunt mox aegri salutem quaerere : sed quia per opera legis, ubi salus non est, sanari volebant, quod quaerebant , non inveniebant. Tandem igitur considerans homo per legem , neminem justificari posse, quasi post diuturnos
clamores fatigatus, & jam desperans rursum loqui cestavit, & subsecutum est secundum silentium . Tunc ergo omnipo- . tens Verbum Dei Patris in carnem veniens , rupit flentium, locutum est pacem , dedit gratiam, proposuit misericor diam, promisit veniam: & coeperunt egri currere ad medicum, & quasi magnis cla- moribus,sic pura fide cordis, & vera coni fessione oris , flagitare remedium . Hoc itaque, in praesenti Vita hac, agitur, ut homo , per gratiam Dei, sanitatem recipiat . Sed cum plenam sanitatem receperit, & ad illam felicitatem venturae immortalitatis perductus fuerit, non erit amplius,' quod petat: dc tunc sequeturi tertium illud beatum silentium,quod nu1a- quam finem habebit. q. 3I . Inter primum & medium silentium, multa verba sonuerunt, inter medium
78쪽
dium & ultimum silentium sonat unum verbum . Multa verba fuerunt, multiplicia legis mandata, quae per Moysen data est. Unum Uerbum est Iesus Christus, per quem nobis Dei gratia facta est . Moyses
famulus Dei multa verba, & multos Sermones protulit. Deus Pater unum Uerbum , unumque Sermonem mi sit . Sed Sermones Moysis omnipotentes non fuerunt , quia quod dicebant, facere non potuerunt , & ideo tandem quandoque in promissione siluerunt. Et tunc omnipotens sermo venit, qui non soluna dixit, sed quaecunque dixit, immo quaecunque Voluit , fecit. Iste Sermo, istud Verbum adhuc loquitur, quandiu , in fidelibus suis,
promissiones suas operatur. Sed cum promissa impleverit, tunc quasi loqui cessabit. Cum autem spromissa impleta fuerint , quia amplius non aderit, quod petatur , felix in sempiternum silentium erit . Dum ergo medium silentium tenerent omnia . Bene omnia; hoc est non solum illi , qui in peritione clamabant, sed & illi, qui in promissione inhiabant: ta nox in suo cursu medium iter haberet . Nox in Sa
79쪽
cra Scriptura, aliquando pro Diabolo,aliquando pro membris ejus peccatoribus 'iniquis, aliquando pro peccato, aliquan do pro praesenti vita , & pro praesenti vitae termino accipitur . Per nocitem ergo in hoc loco mortalis hujus vitae fluxus signatur , sicut per diem alibi claritas vitae Perpetuae. Praesens ergo vita nox est, Vita vero futura, dies . Nox ista habet vesperam, dies illa habet auro am. Vespera praesentis noctis, fuit inclinatio illius diei; aurora illius diei, fuit inclinatio pret- sentis S culi. Vespera hujus noctis,fuit,ex quo Adam peccavit, donec accepta sententia moltis aParadiso pulsus,in tenebras hujus mundi exiit. Aurora sequentis diei est,a Resurrectione Christi,usque in finem Saeculi. Ergo vita ista nox est. Vide ergo ὀ Dium ordinatissimum divinae dispensationis consilium; 'Quando omnis recuperandς salutis spes perierat, & mors omnia deorsum secum rapiebat, peccatum que ad summum venerat, tunc omnipotens sermo liberandis mittitur,ut amplius munus divinae gratiae commendetur.
q. 3 a. Currebat igitur hora ista,silentium
80쪽
tium istud , nox ista ; & vere nox in suo
cursu medium iter agebat; cum ecce virgineus undique vultus immutatur: rubent
coloribus genae, totaque facies alioquin candida purpuratur: itaut albentibus liliis assimilare nunc illam posses, purpureis mixtis rosis , fervido agitur Spiritu, insuetisque ardoribus beatissima illius Anima inflammatur ; aestuebat intus deliciis , inundantesque gaudiorum impetus, tenerum pectus porta. nequibat. Ο Mater nostra, Virgo benedicta, numne isti sunt sacri partus dolores Z puerperii into- Ierabiles anxietates Τ hae torsiones , quas solent tali tempore suitinere praegnantes ξPraenovit Alma Puerpera sui partus indicia , & spiritu Dei plena, devotione fervida , manibus oculisque in Coelum levatis , flexisque genibus, totam se Deo devovens , ipsius beneplacitum expectabat. q. 33. Aderat & Sanctus Joseph, rerum novitate perterritus, oransq; & ipse silentio tantae rei exitum attendebat.Ad xat Joseph ille, qui antequam praemoneretur ab Angelo, Volebat occulte dimittere Virginem. Tunc enim ipse nesciebat rap.1. My-