Oratio historicodogmaticomoralis de secunda filii Dei natiuitate, et obiter de prima. Jussu eminentissimi, & reuerendissimi principis Fr. Vincentii Mariae episcopi tuscolani, S.R.E. cardinalis Ursini, ... edita et ad verbum transcripta ex dissertatio

발행: 1703년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

quia te abscondisti, & de templo exivisti.

Scivisti ergo reprobare malum,comedendo butyrum,quia tu in homine Deus,opus pietatis exhibens, & impiorum persecutionem, praesertim in passione tua, sustinens, quam fuerit reprobanda eorum pravitas , sensisti per experientiam, quam prius idem ipse reprobaveras per prOVidentiam .

q. 73. Sed quomodo mel comedisti, ut scires eligere bonum λ Ingustu mellis nihil amaritudinis invenitur : & propterea totum, quod ibi est, ab experiente eligitur . Ergo mel comedisti, ut scires eligere bonum ; per experientiam igitur bonum didicisti, qui semper idem ipsa bonitas fuisti; & haec pietatis laus est, & misericordiae tuae praeconium est, quod pro nobis ita inclinari dignatus sis, ut accipere posses in eo, quod assumpsisti, id,quod semper habes in eo quod fuisti .Hoc enim tu Deus Homo per experientiam gustasti eX tempore, quod ipse Homo Deus per

naturam eras ex aeternitate. Ergo mel

comedit Divinitatis humanitas, cum se insudit , atque univit infirmitati Majestas.

142쪽

Ibi humana natura, pleno satietatis gustu, supernam dulcedinem haurire caepit, ubi totum, quod est Deus ineffabili gratia sibi

unitum accepit. Tamen comedere hominis erat, esse cibum Divinitatis . Uerus ergo tu homo Emmanuel, qui mel comedisti, ut scires eligere bonum : Uerus tu Deus Emmanuel, qui mel fuisti, non per experientiam discens, sed per naturam scietis seipsum bonum . Unus tamenes & idem, per se & per naturam sciens, S per experientiam discens; quia tu idem ipse Homo accepisti per experieuliam, quod fuisti Deus ipse per naturam . q. Tq. O' Emmanuel bone, nobiscum Deus , propterea tu butyrum , & mel co- medere potuisti, quia Emmanuel factus

es nobiscum Deus. Deus enim apud te, nec accipere potuisti quod eras, nec quod non eras, sustinere . Propterea Emmanuel factus es nobiscum Deus , ut in nostro humiliatus, in ipso & desuper, quod

tuuia, eras, acciperes, & quod nostrum erat inferius, tibi sociares. Ergo Emmanuel factus es nobiscum Deus, ut posses butyrum, & mel comedere, dc inter co

143쪽

lum reprobare.

q. s. At quid dico Z Quis est sapiens,

ut intelligat haec ξ Qualis ergo tu Deus eras antiquus, qui in principio, lucem a tenebris divisisti: si butyrum , & mel comedisti, ut scires bonum eligere, & malum reprobare Z An forte, dc eligere virtutis erat, & discere dignationis Θ Ergo Emmanuel eligere, Sc reprobare, didicit : quia, qui in sui natura non poterat discere, in nostra saltem experimento Valeret addiscere : & arbitrio voluntatis,re-jecto malo, bonum eligere. Cui in se confirmato dedit posse non pos e in malum deficere, bonique electionem sequi voluntate libera, non coae a . Neque idcirco minus liberum, eo quod nec aliud possisit pati voluntarium , nec ad aliud compelli invitum ; sed idcirco vere & suimine Iiberum, quia non possit vel aliud pati, quam velle, vel aliud velle , quam posse, sive aliud posse, quam bene velle . q. 6. Sic tu Emmanuel butyrum, dc mel comedisti, ut scires reprobare malum , eligere bonum, quia in humana

144쪽

I Inatura, quam assumpsisti, rationabilijudicio voluntatis sanctae, malum odisti, &honum elegisti. Sicut jcriptum est : LD-

terea unxit te Deus, Deus tuus oleo laeti- ti prae confortibus tuis; de te dixit Apostolus : G quidem cum es et filius Dei; didicit ex iis , quaepalus es, obedientiam;

G consummatus, jactus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis aeterns. Tu ergo ex iis, quae passus es, obedientiam didicisti ; quia qui filius eras aequalis per naturam , ut subesse posses, id , quod inferius passibile erat, assumpsisti per gratiam . Quasi enim discere fuit, quod per

naturam non habuisti in tuo, in usum assi sumpsisti ex alieno. q. II. Extollamus nunc mentem , o Dileste, transcendamus cum divino adjutorio carnem itostram, & elevemus nos supra animas nostras : pariunt enim , &ipsae aliquid cogitando, qnod secum hahent sciendo : sed poliunt amittere obliviscendo , quia & non habebant antea nascendo. Cuncta corporalia, & tempora-ιia , ct mutabilia trascendamus, ut videamus

145쪽

342 naus super omnia, per quem facta sunt Omnia. Ascensus noster in corde est, quia& illud, quo ascendimus, prope est. Longe autem ab illo sumus, in quantum dissimiles sumus . Hoc ergo Verbum , hunc

Virginis filium , & Uirginum sponsum, de

incorrupta matre nascentem, & incor ruptibili veritate laetantem, laudemus , amemus, adoremus, ut in ejus misericordia fisi, de astutia Diaboli triumphemus .

Veniamus ad eum credendo, proficiamus gratias agendo, agnoscamus perseverando, ut simus ejus humilitati similes, si

ejus gloriae volumus esse con rtes . Et quoniam nos miseri homines sumus, &per accessum temporis ad augmentum virtutis proficimus, pro necessitate nostri defeetias, butyrum & mel non solum ad deleetationem, sed etiam ad refectionem manducemus, ut simus Emmanuelis nostri imitatores, qui butyrum , & mel comedit , ut sciret reprobare malum, dc eligere bonum; comedamus butyrum, ut in nobis per opera pietatis foris amor proximi exerceatur ; mel comedamus , ut percontemplationem veritatis , imus Dei

amor

146쪽

amor nutriatur . Quod si quotidie in opere pietatis , labore assicimur, in gaudio contemplationis dulcedine refovemur , tunc in butyro admixtam amaritudinem invenimus, & in melle dulcedinem puram percipimus . Et hoc totum fit, ut sciamus reprobare malum, & eligere bonum; idest,ut ipso experimento discamus;qua tum praeiens vita , in qua nec bonum sine dolore fieri potest , sit fugienda: & fui ra , in qua dolor non est, appetenda .

XII. q. 8. τὸ Eclinaverat iam suum

Virgo Puerum in Praesepio, quoniam non erat ei locus in diversorio. O' Deus immortalis i non erat in alieno hospitio locus illi, qui condidit locum Z Illi, qui omnem replet locum , μὰ illi, qui omnem continet locum , deficit locus i Ο' extremam paupertatem , loci indigentia i Cui deest in orbe locus ξQuid mirum si cuncta desint, cui etiam in diversorio alieno deerat locus y Alieno nascitur loco, alieno conditu sepulchro, alie-

147쪽

alieno in vita utitur hospitio , & nihil penitus differt a servo, cum sit Dominus omnium ; & qui ad Dexteram Patris sedet, in diversorio loco eget, ut nobis in Domo Patris sui, multas mansiones praepararet ; & in via nascitur, quia per incarnationis mysterium Via factus est,qua nos ad Patriam, ubi veritate, & vita fruemur, a uduceret: & ut ostederet,quia per humanitatem,quam assumpserat; quasi in alieno nascebatur. Propter te ergo,O Diocte, potentia facta est infirmitas, propter te opulentia facta est inopia: noli hoc aestimare, quod cernis, sed quod redimeris, agnosce. 9. Age jam infans decore, incipe comedere butyrum cum amaritudine sua, nostras incipe sentire miserias, nostros incipe portare labores, nostros incipe sufferre dolores; aggredere salutis nostrae prae ludia, major postmodum majora facturus. Accingere gladio tuo super sae-

... mur tuum potentissime. Exulta , ut gigas alacriter ad percurrendam laborio- vitae mortalis viam. Arduum iter

aggredere, & opus incipe, ad quod venisti: longa.enim tibi restat via: plura te

148쪽

manent periculosa discrimina: innumerati bi vincenda certamina: acerrimique prohobis subeundi labores. q. 8o. O' elegantem Puerum , o Puerum pulcherrimum , tantis laboribus na- tum ; felices lachrymae, quibus crimina nostra abluuntui: felices ploratus, quibus aterna gaudia possidemus: felices panni, quibus nostra nuditas operitur,& immor talitatis gloria vestimur: felix aristitudo Praesepii, qua nobis Coeli amplitudo donatur . Tu enim, Domine, jaces in Praesepio, ut nos coelesti sedeamus in Throno: Tu brutis animalibus a claris , ut nos cuneis Angelicis inseramur: Tu virgineo Iacte cibaris, ut perpetuas nos mereamur degustare delicias . Meum tua paupertas patrimonium est ; &mea virtus infirmitas tua: mea gloria dejectio tua , & mea est sapientia infantia tua; meum est totum , quod pro me pati dignatus es . Me

illa artiitudo dilatat, me illa indigentia ditat, me vaglaus ille laetificat, me stabuli abiecito sublimat QDnta mihi in his omnibus fiducia , quanta gloria : plus namque, Domine, injuriis tuis debeo,

149쪽

quibus redemptus sum, quam operibus tuis, quibus conditus sum . : Longe enim plus est minimum: quodque pro homine impassibilem pati, quam cuncta mirabilia omnipotentem perpetrare. Quid enim . . nasci profuit nisi redimi profuisset . q. 8I.Ο' Homo in came tibi exhibetur, sapientia illa quondam occulta, ecce jam trahitur de occultis: & ipsis sese tuae carnis sensibus ingerit. Camaliter ut jam dixerim J praedicatur tibi, fuge Volupta tem : quia posita est mors secus delectationis introitum. Age poenitentiam, quia Per hanc appropinquat regnum Dei. Hoc tibi praedicat stabulum , hoc praesepe es mat , hoc membra illa infantilia manifeste loquuntur, hoc vagitus euangelizant &iachrymae. Plorat quippe Christus, sed

non sicut caeteri; aut certe non quarexaevieri solent. In aliis sensus, in Christo praevalebat assee M. Patiuntur illi, non agunt, utpote nec ipsius adhuc usum voluntatis habentes. Illi ex passione lugent, Christus ex compassione .. Illi jugum. grave,

quod est super omnes filios Adae , Christus filiorum Adae peccara deplorat: α

150쪽

eerte pro quibus nunc Iachrymas fundit, postea fundet & sanguinem . Ο'duritia cordis mei l Utinam Domine, sicut Uerbum caro factum est, ita & cor meum carneum fiat. Siquidem & hoc pollicitus es per Prophetani: auferam, inquis, is p bis cor lapideum , G dabo vobis cor camneum. Disecte; lachrymae Christi mihi &pudorem pariunt,& dolorem. o Munde immunde , venit qui te redimat, & turbaris : & tu vis eum perdere ; quando ipse disposuit te liberare. Ο' Judaeorum te ra impia,non congruis Coelo. Coelum demonstrat,ut adoretur,& tu qu ris ut infans occidatur.Ille tibi annuntiat per Angelos, Deum hominem suscepisse pro te, & tu vis perdere eum, qui venit redimere te. q. 82. Sed dic mihi,Deus meus, abricator omnium & rector, cum ubique totus nutu omnia regas, omnia moveas , omnia intuearis, & judices; cum te omnia confiteantur, Venerentur, metuant, ni emiscant, cum sis summa, & inaccessibilis lux, & pulchritudo, &sapientia; cum sis summa plenitudo atque perfectio; summum deficiensque nunquam

SEARCH

MENU NAVIGATION