장음표시 사용
151쪽
IUgaudium, summa inexplebilisque ac sempiterna Beatitudo, cum sis immensus, infinitus, aeteritus, incomprehensibilis; cum sis summum' illud ingens, verum, stabile,
atque unicum bonum,quod nemo sat eloqui,nemo demonstrare, nemo capere, aut
intelligere queat; dic mihi, inquam , Deus meus,& Puer meus,& Pater meus,& Fr ter meus, de Sponsus meus, & Dilectus meus, & Amor meus, & Uita animae meae, dic mihi, cum haec sis Deus , qualis fuit ea sententia tua', ut eligeres te socium facere infimae naturae nostrae, ut sineres te delabi in hoc luteum vasculum corporis
nostri, quo nihil infirmius, nihil fragilius, nihil vilius, nihil immundius, nihil abjectius ξ Responde Deus meus; cur haec , ut ex magno fieres minimus,ex potentissimo tenuissimus, ex opulentissimo egentissimus, ex gloriosissimo despectissimus q. 83. Hic me confundit , obruitque tanta rerum altitudo , tanta mysteriorum abyssus. Sed qui exuberantissimam, quam gelieri humano charitatem exhibes , ardentissimumque ignem tui amoris ignOrat , confundi proculdubio , Obruique neri cesse
152쪽
eesse est. Ergo te tantum , ut deprimeres solus impulit Amor, adegit Pietas, perstrinxit Charitas. Ergo te sola Dilectio exalta illa, qua cimcta circumspicis, Coeli
specula ad hos tenebrosos, teterrim'sque mundi. rceres traxit. Ergo te illa no
bis dedit , illa deflexit, illa inclinavit, ib
ia hiistrum tibi , & calamitosum servitu- tis jugum innexuit. Ita nos ergo, bone Deus, dilexisti, ut non dedignareris nostri corporis formam ; ita charos habui- sti , ut virginali utero claudi patereris, ita misertus es infelicis sortis nostrae, ita reatus nostros purgare , ita diluere maculas,& quam primi parentis invexerat culpa, proprio cruore dilueres ; & ita in terram descenderes, ut Coelo demum nos unde exules facti eramus, nostra hac accepta
q. 84. O' quibus nunc extollam ver his tam . profluetatem tuae bonitatis immensae sontem. Ο' quibus praedicem lau dibus, tam profusum, exundantemque divinae pietatis tuae, dc manantis dilectionis fluvium tantum fluentis Vivae aquae tuae impetum, qui abunde Civitatem Dei - . , Κ 3 ' lae- .
153쪽
laetificat. Quibus stram praeconiis tam
lata, apertaque Viscera misericordiae tuae, in quibus visitasti nos oriens ex alto ; ut illuminares, qui in tenebris, dc in umbra mortis erant Tu namque legem nobis attulisti: a legali , veterique servitute li- herasti: per gratiam vivificasti , per sacramenta con lidasti: viam ad Coelos
aperuisti, & aeternis sedibus, e quibus maligni illi spiritus ejecti fuerant , dignos fecisti. Tu factus aes nobis sapientia in praedicatione , justitia in peccatorum absolutione, sanctificatio in conversatione, Redemptio in passione. Tu lacisti, ut nos
valeamus dicere , Participes Dei stimus Per creationem, noster est Deus perinjcarnationem: dicit Deus, meus est homo sed dicit nunc homo , & meus est Deus . Tu nos , aeterno Patri reconciliasti cujus inimici ex peccato eramus ; tu nobis abundantiam pacis donasti, de quanto inimicitia erat perniciosior, tanto pax fuit pretiosior; tu nos Des omnipotentis filios f cisti, nam per nativitatem tuam factum est, ut filii Des nomiuemur & simus. Tu lacisti, ut Deiun nostrum sequi valeamus
154쪽
homo namque sequendus non erat, qui videri poterat, Deus sequendus erat, qui videri non poterat ; ut ergo exhiberetur
homini , qui videretur ab homine, &quem sequeretur homo, tu Deus factus es homo. Quid plura, tot sunt munera, tot sunt gratiae per incarnationem tuam gen ri humano collatae, ut nec lingua dicere,
nec intellectus capere staficiat, & melius
est praeterire silentio. . q. 8S. . . Et quaeuam fuit tot tantomniaque bonorum causa Τ Charitas, ut dictum in Ο' charitas charitas, quae tantum in Deum praevaluisti, ut eum de sede stipe nae majestatis ad infirmitatem nostrae humanitatis adduceres; tu traxisti inconfimutabilem, tu fecisti aeternum mortalem, tu ligasti insuperabilem , tu vulnerasti im passibilem, ut hominem de terra ad Ccelum elevares. Quam fortis es, quam pintens es ; o charitas P Tu mediatrix es , adversos conellians, disjunctos sectans , &dispares aequans. Deum humilians, . nos sublimans, illum ad ima trahens, nos adsumina erigens sic tamen , ut nec a
tecta, scii pia sit esus descensio , nec E. 4 perba
155쪽
perba sed gloriosa sit nostri exaltatio . . . ii, q. 86. Ο' quam sorte est vinculum Ituum, quo & Deus ligari potuit, & mo ligatus valuit vincula iniquitatis disrumpere. Magna Virtus tua, ut per te
usque ad hoc humiliaretur Deus, & usque ad hoc exaltaretur homo . Considero Deum ex Virgine natum, infantem, pamnis involutum, positum in praesepio, V gientem, sugentem ubera. Respicio postea comprehensum, ligatum, flagellis caesum, spinis coronatum, sputis illitum , : icruci assixum, felle & aceto potatum,lan- i
Cea vulneratum ; illic indigna, hic dira lipassum : & tamen , cur vel illa dignare- htur, vel ista pateretur, si causam quaerimus, aliam praeter solam charitatem, non invenimus . O' charitas , quantum potesZo' charitas, quantum erga Deum invaluisti l tu illum e Coelis, tuis vinculis adduxisti alligatum, de illum reduxisti sagittis ituis vulneratum. O' charitas quanta est 'victoria tua, unum prius Vulnerasti, de
per illum omnes postmodum superasti. . l. .f. 87., o stupor; o vis, o excellen- tia Charitatii. Immoremur in ejus tam ludibus l
156쪽
dibus, cum ad ipsam nostra tota dissert tio dirigatur. Charitas est lex vitae, laisciplina morum, pax conviventium gloria concordium, criminum abolitio, legis plenitudo, Scripturae Sacrae compendium,
praeceptorum Dei consummatio, Virtutum Virtus, bonorum impletio merito rum . Omnia mandata vitae, omnia justitiae opera referuntur ad eam. Denique si velis naturam virtutum examinare subti-
lius; quid est temperantia nisi amo quem nulla voluptas allicit Z Quid Prudentia nisi Amor, quem nullus error subducit Quid Fortitudo nisi Amor, qui nulli adversitati' succumbit ξ Quid Justitia nisi Amor, qui quod suum est unicuique distribuit Zq. 88. Charitas est quaedam luminosa dies quietis, prosperitatis, de pacis ; ipsa
est Corona regni Coelestis ; summa communio per amorem est in Trinitate,& per amorem ordinantur Angeli in ministeriis
suis; propterea in eis est idem velle, idem nolle , ideo amantur singuli a singulis, dea singulis universi . Hujus spiritus Communicatio procedit' in hominum Corda ;
157쪽
ut quae propria sunt unius, fiant aliis ex charitate communia . Ab illo, inessibili sonte amoris, summae, & individuae I rinitatis derivationem accepit ista comm nio , vi in unitate Spiritus, Fidei, de Baptismi, est Ecclesia primitiva fundata . q. 89. O' Charitas, tu ergo regnas in Coelo, tu in terra dominaris: Tu possides omnia, reples omnia , substentas omnia. ' charitas plena deliciis, divitiis, & h noribus , quam dulciter capis iugo tuo sancto; quam gloriose illaqueas, quam suaviter premis, quam fortiter stringis, . quam delectabilitis ornas, quam solem
ter erudis Z Tuo amore vulneratus sum, tua suavitate refertus, tua pulchritudine captus, tua dulcedine inebriatus, tuis amplexibus astrictus . . Vim patior a te, nec sine te me esse vis. O' felix charitas, o divinus amor, ex quo nascitur strenuitas morum, puritas affectuum, sublimitas i tellectus, desideriorum Sanctitas, operum claritas, Virtutum foecunditas I merito-tuna dignitas, reple cor meum, ut non sapiat nisi te; affectum meum, ut noni cundetur nisi in te i os meum, ut non lo
158쪽
quatur, nisi de te. Da mihi, quaeso , ut
omnibus narrem mirabilia tua : aperiam thesauros tuos, ut augeatur numerus ser-.Vorum tuorum O' dulce vinculum, o fa-lubre vinculum mentium, sine qua dives est pauper, & in qua pauper est dives.. q. 9o. Haec in adversitatibus tolerat , in prosperitatibus temperat: in duris pas sionibus fortis, in bonis operibus hilaris rin tentatione tutissima, in hospital itate la- , tissinaar inter veros fratres loetissima, inter falsbs fratres patientissima . In Abel Sacrificio grata; in Noe per diluvium secura; in Abrahae peregrinatione felicissima ; in Moyse inter injurias lenissima; in
David mansuetissima. Casta in Susanna, in Paulo libera ad arguendum ; in Petro humilis ad obediendum;in Christianis devota ad confitendum: in Christo divina ad ignoscendum. Quid amplius o bona charitas, o cara charitas addam laudibus tuist O' charitas , o suavitas, o osculum, o amplexus quis valet introire potentias tuas, quis investigare divitias tuas Θ Ο' altitudo Sacramentorum Charitatis Dei: o latit
do , o sublimitas, o profuit illas. O' ami-
159쪽
ca Charitas cibus suavissimus, quae moestos loetificas, fessos allevias , & roboras debiles. Tu sola es, quam felicitas non extollit, quam conscientia non pungit Inter opprobria secura es, inter odia benefica , inter iras placida , inter insidias innocens , inter iniquitates gemens, ct in veritate respirans. Illabere igitur nobis o dulcis,' dc suavis charitas, dilata cor nostrum, desiderium expande, nostrae mentis sinum distende, amplifica nostri cordis hospitium , ut capere possit hunc Puerum, quem pannis involutum in praesepio positum , ut Deum, & hominem verum , &
q. 9 I. V T Nigenitum' ergo Dei Fi-- lium e Coelis' ad terras QIa Charitas traxit, & hominem, Diaboli servum, per peccatum inobedientiae li-H-- - , berum fecit : eumque unde ceciderat, ad
Paradisum reduxit; etsi ad dejiciendum hominem potens fuit inobedientiae culpa; ad illum. erigendum Dominicae 2Vativita-
160쪽
tis potentior extitit gratia. Valuit equidem inficere venenosa antiqui serpentis astutia ; sed infectum curavit nati Salu toris praepotens medicina . Inimicus Dei ει hominiI Diabolus extitit inventor miseriae, sed surrexit Deus operator misericordiae. Ille, sua fraude, hominem miserum reddidit; Deus compatiens misero, ne miser in miseria remaneret, secit misericordiam : & qui prius peccantem An gelum juste damnaverat, ab eo seductum
hominem misericorditer respexit. Peccavit Angelus, & a Deo in aeternum domnatur : peccavit homo, & Deus in tantum illi compatitur, ut non selum pro illo incarnari, & nasci dignaretur, sed mori. O' mira, de inenarrabilis circa hominem
Domini pietas i Ο' justa contra Angelum
Dei severitas i Uterque peccando corruerat : Sed Angelum ad poenam Deus deputavit aeternam censura justitiae, & homi nem revocavit ad gloriam intuitu miseri- , cordiae. Provida namque, dc rationabili Dei dispensatione actum est, ut cujus gradus: fuerat altior, ejus casus fieret gravior : & qui nullo alio, nisi seipso , sua