장음표시 사용
161쪽
I38 dente vel decipiente , ct sola superbia, suae perditionis fuit auctor, ita majori plecteretur poena ; & dum in illo supe hia coepit initium, ejus careret fine supplicium : nec ulla deinceps ratione ei liceret habere spem veniae qui inventor extitit , . de manet inflexibilis Auctor, tantae nequitiae . i i'. q. 92. Sed quare , cum initio peccatum vigeret& tam ineffabilia bona per incarnationem, fuerant humano
generi praeparata fuit talidiu dilata Incam natio, & non in prima, vel in secunda aetate venit Filius Dei in Mundum, ut suas divitias effunderet, & ne latius ser-Per a, ct propagaretur peccatum tis iam is , qui naturae consulebat, ' fa-pientia, S providentia distulit beneficium
erga nos suum. Quia namque malitiae morbus semel naturam humanam invaseris, expectavit Orbis Medicus, ut omnia genera improbitatis, quae in ipsa natura latitabant, erumperent. Posteaquam igitur malitia pervenit ad summum , ' tunc optimus Medicus remedium , quo totam aegritudinem curaret, adhibuit; quamobrem
162쪽
rem non exoresenti,sed perfecto iam momho mederi voluit; Et etiam, ut tantum remedium, magnum aegri praecurreret desiderium ; Et conveniens . at ita fieri', ut Deus hominem, quem sexta die con diderat, aetate sexta redimeret. Et ut Diabolus , qui mortalium nemin sibi resistere, ac de jugo suo cervicem excutere videbat posse, taliter quasi ex longa
consuetudine securior factus', Salvatorem dum mortalem videret, salutis mysterium haud ipse perciperet Sed sicut omnes' mortales quasi nihil reputando, audacter, rapiebat, ita de audacter in illum mittere manum praesumeret; Si enim, ut ait Apostolus , cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. - - q. 93. , Cessent igitur illorum querelae , qui impio murmure divinis dispens tionibus oblaquentes, de Dominicae nativitatis tarditate causantur et tanquam praeteritis temporibus non sit impensium,quod est in ultima mundi gestum aetate. Verbi incarnatio haec contulit facienda, quae fa cta: , Sacramentum. saluti humanae in
nulla umquam antiquitate cessavit. QDd
163쪽
ibo praedicaverunt Apostoli, hoc annuntiavere Prophetae: nec sero est impletum, quod semper est creditum. Sapientia vero , & benignitas Dei, hac salutiferi opea is mora, capaciores nos suae vocationis effecit Lut quod multis signis, multis vocibus , multisque mysteriis, per tot fuerat saecula praenunciatum, in his diebus Euangelii non esset ambiguum ; Et Nativitas , quae Omnia miracula, omnemque intelligentiae erat excessura mensuram, tanto costantiorem in nobis gigneret fidem, quanto praedicatio ejus & antiquior prae cessisset, & crebrior . Non itaque novo consilio Deus rebus humanis, nec sera iniseratione consuluit: sed a constitutione imam, eandemque causam salutis instituit. Gratia autem Dei, qua semper est liniversitas justificata Sanctorum, aucta est Christo nascente non coepta. Et hoc magnae pietatis Sacramentum, quo totus jam mundus impletus est, tam potens
etiam in suis significationibus fuit: ut non minus adepti sint, qui in illum credidere promissum, quam qui suscepere donatum.
164쪽
q. 9 Q ecce,dum de tanto my- sterio nos verba facimus, duo nobis, musitantes occurrunt haeretici, unus Arrii, alter Ualentini sectator, & video a longe etiam post ipsos, innumerabilem Turbam stultorum,
clamantium, & dicentsum Iniqua contra resι-. Incarnationis ineffabile Sacramentum. Primus ille Arrianus, temeraria fronte firmiter non veretur asserere, puram, non verum Deum, Verumque hominem,Christuna extitisse Creaturam . Sed quam impia , & haeretica sit tanta scelestissimi viri hujus assertio, fatis aperte ostenderunt Athanasius, Ambrosius, coeterique patres, Synodusque Nyc na firmavit. Christus namque est Filius Dei, vere, & proprie, non pura Creatura, & est vere , &proprie Dei Filius origine non adoptione, veritate non nuncupatione, aeternitate non creatione , procedit enim a Patre tanquam verbum a corde, quod pertinet ad eandem naturam , praesertim in Deo,
in quo non potest aliquid accidentaliter
165쪽
advenire. Pater autem aeternus aequalem
semper generat sibi filium; Si hoc tu neges , o Impie, argumento responde: aut
Pater aeternus hoc non potuit, aut hoc nOluit ; Si non potuit, infirmus : Si noluit invidus invenitur; Sed utrumque falsum est: Patri igitur Deo, Filius verus, &aequalis est. Et si Deus animalibus dedit, ut non generent nisi quod sunt, homo hominem generat, de Deus Filium Deum non generat 7 Hunc ergo Filium misit, ait Apostolus, in Mundum, Eum ex muliere , factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant redimeret ; qui Filius unum est cum Patre, dum ipse de seipso B; ω , fatetur: Ego G Pater unum sumus. Ergo dum dicit, unum, liberat te, δ Dilecte, ab Arrio, dum dicit fumus a Sabellio q. 93. Coaeternus est igitur Filius Patri , non creatura; & si vis ut tibi, o Haereticae , similitudine, tales demonstrem ;occurrat nobis ignis Pater, splendor Filius, ecce invenimus coaeternos. Ex quo ignis esse coepit, continuo splendorem gignit: nec ignis ante splendorem , nec
lendor post ignem. Et si interrogemus, quis
166쪽
, quis quem generet, ignis splendorem, aut splendor ignem y continuo nobis occurrit , sensu naturali, prudentia, nostris mentibus insita: omnes clamamus , ignis . splendorem , 'non splendor ignem. Ecce
Pater aeternus, ecce Filius aeternus; ecce Pater non antecedens, ecce Filius non sequens.
q. 96. Tandem Filius aut ex Patre est, aut ex nihilo est, aut ex altero est, aut ex seipso est. Si ex seipso , non recte Filius dicitur, qui non natus, sed ingenitus praedicatur. Si ex nihilo : creatura cum caeteris, non creaturae Author ostenditur. Si ex altero : non ejus , cui credimus , sed nescio cujus incogniti Patris Filius praedicatur . QMd si praeter haec
quatuor, inveniri non potest quintum; nec de his, propter evidentem blasphemiam , tria praedicari penitus possunt: restat,ut substantialiter de Patre sit genitus. Et Nativitas ex Matre, tollit admirati nem illius ex Patre; sicut enim sine exemplo Mater genuit Authorem suum, sic ineffabiliter Pater genuisse credendus est Filium suum. Coaeternus Patri de Matre
167쪽
natus est: Qui aliquando de Matre non fuit,de Patre aliquando non defuit. Virgo
peperit,quiaVirgo concepit:& non servato communi rerum ordine , ex integro Corpore Matris,integru corpus assumpsit Christus. Si ergo novo more, nullo exemplo , secundum carnem natus docetur ex
corpore, quid mirum si non secundum consuetudinem humani partus processit ex Patre Sile ergo o Arriane, & Filium Dei concede non laetum, per quem facta sunt omnia, non enim per seipsum fieri potuit, per quod facta sunt Omnia . . . q. 97. Scias autem, O Dium , Arrianorum Venenum adeo orbem infecisse , ut Hic tandem aliquando graviter ingemuerit sentiens se esse Arrianum. Et tunc factum est, ut prope cunctis Episcopis , partim vi, partim fraude deceptis, caligo quaedam mentibus offunderetur, quidnam potissimum in tanta rerum confusione sequendum foret. Tunc laetum est, ut non λlum parvae res, sed etiam maximae labefactatae sint; Nec enim tantum amnitates, cognationes, amicitiae, Domus: --rum etiam Urbes, Populi, Provinciae,m-
168쪽
1 16stiones: universiim postremo Romanum Imperium funditus concussum , dc emotum est. Namque cum prophana ipsa A rianorum novitas, velut quaedam Bellona, aut Furia, Capto prius omnium Imperatore , ,euncta deinde palatii culmina legibus novis subjugasset: nequaquam deinceps destitit universa miscere, atque Ve-icare : priyata , ac publica, sacra prophanaque; omnia nullum boni, & veri gerere discrimen: sed quousque collibuisset, tanquam de loco superiore percuteret. Tunc temeratae conjuges,depopulatae ULduae , prophanatae Virgines , Monasteria. demolita, disturbati Clerici,verberari L vitae, acti in exilium Sacerdotes , oppleta Sanctis ergastula, carceres, metalla: qu rum pars maxima, interdictis Urbibus , protrusi, atque extorres , inter deserta , speluncas, feras, saxa, nuditate, fame, siti affecti, attriti, & tabefacti sunt. Tam tum potuit unius hominis pestifera lues.
q. 98. Sed jam alter insurgit Haereticus , sectator videlicet Ualentini, di ipse antiqui serpentis dente percussus, & dicit: Carnem Domini Salvatoris nihil habuisse
169쪽
de Virgineo' ridicula assertio. Et si ita est,quid egit Christus,illis novem Mensibus, intra Materni Corporis genitale secretum Illὶc utique de ejus ossibus, ct medullis , virtute Spiritus Sancti conceptus , & Sapientia operante collectus ; illic natura stupente compositus ; illic peelegitima nascendi spatia, de Cariae Carnis
est incrementa mutuatus.Quod si nilial attracturus erat de propriae Parentis materii , quid opus erat longa hospitii morta. iis injurit Z Si, inquam, nihil de suo erat
corporeus Matris sinus, coelesti Puero , quotidianis horarum, ac dierum prosectibus, collaturus , ubi primum legitur conceptus, ergo statim consummatus, statim fuit de genitus. Sed non ita est. De prima dicatur parvuli conformatione, unde ossium compagno , membrorumque perfectio prodiit Z Nota solemnis temporis consiletudo. Itaque cum animam aliunde susceperit, si Corpus de Matre non habuit , ergo sermo divinus caret Veritate , cum veritas sit, quae eum etiam Filium hominis protestatur . ino quidem loco, debemus advertere, quod dum non ho-
170쪽
is minum, sed hominis dicitur, & uno gigni parente monstratur.Legimus namque:
Et peperit Filium suum Primogenitum. Si
nihil in eum de se transtulit Mater, non or ς- v peperit proprium, sed edidit alienum . At Iion ita est; namque sicut totus Deus de Deo, ita totum hominis corpus ex homine . De Carne Mariae coagulatus, de eius Visceribus formatus, de ejus substantia consummatus :-sanguinem , quem pro Mundo obtulit, de sanguine Matris accepit . q. 99 Quod si inter hqc interrogetur , quid fuerit rationis, qua proprietate ι corporis nostri,naturam deberet induere, id causis fuit, ut per illam, quam in nostra carne peragebat de Mundi hoste vi- ctoriam, nostram posset consecrare naturam : & roboraret fragilem conditionem , dum exercebat in fragilitate virtutem ; Ac sic & homo contra Diabolum auderet fiducialiter congredi, si de Diabolus ab homine cognosceret se posse superari. Alias rationes jam adduximus supra; Modo ad Valentinianum regredi ne-