장음표시 사용
171쪽
pulus natus es nobis; ergo non nobis natus est, si nihil sumpsit ex nobis si nihil de nobis suscepit, nihil contulit nobis,& tamen quod induit, hoc, omnes Sacret Scripturae liberasse testantur; quod sibi Deo iunxit, specialiter hoc redemit. De
nostro est quod appendit , de suo est. quod donavit. Meum testor esse, quod de cognata mihi carne processit, ut meum sit,quod triumphavit. Meum, testor esse, quod obiit, ut meum sit,quod resurrexit. Meum , testor esse; quod intra tumulum jacuit,ut meum sit,quod in Coelum ascendit. Et misericordia Dei gratius commei dari non potuit, quam ut ipse unicus Dei Filius in se incommutabiliter manens,carnem suam vere de Virgine nostra susciperet, & speciem dilectionis suae,homine medio, hominibus daret: qua ad illum ab
hominibus veniretur, qui tamen longe erat immortalis a mortalibus, incommutabilis , a commutabilibus , iustus ab impiis , beatus a miseris. Et quia naturaliter indidit nobis, ut beati, immortalesque esse cupiamus: manens Beatus suscipiensque realem ex Uirgine mortalem carnem , ut
172쪽
nobis tribueret,quod amamus, perpetiendo docuit contemnere , quod timemus ... XU I.
. q. IOO. Equitur nunc, o Disem, innumerabilis illa multi- ο συμ-tudo stultorum, qui impio murmure I helaetare non verentur ineffabile Incarnationis Mysterium . Audi, quid dicant. Alii Domino solam humanitatem, alii solam adscribunt Veritatem . Alii veram quidem in ipso Divinitatem, sed Carnem dicunt fuisse phantasticam, dc simulatam. Nil profitentur veram eum suscepisse Carnem, sed Dei Patris non habuisse naturam : & Deitati ejus , quae erant humanae substantiae, deputantes, majorem sibi Deum, minoremque fingunt; cum gradus in Divinitate esse non possit . Quoniam' quid quid Deo minus est , Deus non est. Alii. cognoscentes Patris de Filii nullam esse distantiam,quia non possunt unitatem Deitatis intelligere, nisi in unitate Personae, eundem asserunt esse Patrem, quem
Filium, de nasci de nutriri, pati & mori ,
173쪽
l osepelliri de resurgere , ad eundem pertinere , qui per omnia, & hominis personam impleret & Uerbi. Quidam putant Dominum Iesum Christum pon nostrae substantia: Corpus habui sse, sed ab Elementis superioribus, ac siibtilioribus sumptum. Quidam autem aestimant in CarneChristi humanam animam non habitasese, nec fuisse: sed partes animae ipsam implesse Deitatem. QDrumdam imprudentia in hoc transiit, ut animam quid ea fuisse in Domino fateantur : sed eandem
dicunt mente caruisse, quia sussiceret homini sua Deitas,ad omnia rationis officia. idem asserere praesumunt, partem quan dam . Verbi in Carnem fuisse conversam , ut in unius Dogmatis varietate multiplici, non Carnis tantum, animaeque natura,sed
etiam ipsius Verbi solveretur essentia. At sinamus illos oblatrare, o Diam, qua'-
tum volunt, quantum valent, cum egregie. eorum in am, eorum inscitia re' sellat. . q. I O I. . . Nota vero Tu interim, quod
ex Schola Theodori Mopsuesteni Episco- Nestorius Constantinopolitanus Ahii-- stes
174쪽
stes proslsit, duasque in Christo Hypo
stases, duas persenas secernens, alteram Hominis, alteram Dei: Hominem vere ,& proprie Deum, Mariam Deiparam dici posse negavit, tametsi Christiparam confiteretur . Unionem ille Dei atque Hominis in Christo , non substantivam , ct hypostaticam, sed extrinseca efficientia quadam, atque habitudine, amoris ac benevolentiae nexu duntaxat coalitam est interpretatus : eo pene modo, quo justi omnes, & unum cum Deo , de Filii Dei,& Dii dicuntur . Cyrillus primo Alexandrinus Episcopus , tum Coelestitius Papa, denique Synodus Ephesina prima, exitialem hanc labem, objecta Catholicae Veritatis luce , proflligarunt. Diodorus Tar- τὰ ι E f. sensis Epi opus Nestorianae dementiae est aspersus infamia, ut qui Theodoro Mopsuesteno , ita dux & magister preiverit, sicut Nestorio Theodorum Diodorum ab hac insania vendicare exadverso quamplurimi conati sunt. Nestoriani, Pelagianique Dogmatis cognationem declaravit 'ses Cassianus libro primo de Incarnatione , itemque Prosper carmine de ingratis. Scia licet
175쪽
IIa licet Pelagius Christunt nou vere , & natura Deum, sed humano merito, praenalique loco id adeptum, ut Deus fieret, stimniaverat. Inciderat & Leporius Mona- ' chus in Pelagii l queos, sed hinc evasit , oblato Africanis Episcopis, quos inter sulgebat magnus ille Augustinus, emendationis libello .
q. Ioa. Eutyches Archimandrita Co- stantinopolitanus dum Nestorianam refugit persbnarum sectionem, nec naturam a personis secernit, ut personam, ita naturam quoque Christi unam ex Deo atque homine conflavit. Accersivit ille sibi a Cyrillo patrocinium, sed incassum: ut qui tametsi verba Cyrilli aliqua sibi videretur. - . sequi, mentem sane, ac sententiam non
asseque etur omnino.Hic a Flaviano Constantinopolitano Episcopo Synodice damnatus, in Latrocinii Ephesina Synodo a,A .... Dioscoro Alexandrino ab lutus: postremo tandem in Calcedonensi acumenica Synodo proscriptus est, ac relegatus. EX duplicis porro naturae in unam naturam confusione id indubie nascebatur, ut non nostrae esset naturae Christi caro, nec no
176쪽
his Consubstantialis, utpote Consubstantialis Deo ; ergo nec a Virgine Matre. sumpta , sed aliunde e Coelo allapsa, vel a Verbo ipsb effusa ; Ideo nec Virgo Dei- , para, ut quae nihil sui impartisset; denique id ex stolido commento consequens erat, ut jam nec Deus esset Christus, nec verus Homo ; dc nec Patri qua Deus, nec nobis qua Homo posset Consubstantialis appellari. Etenim Deitas Christi si carnierat Consubstantialis, uniusque cum ea
naturae, non erat Patri: ac rursum Huma- .nitas Christi, si Deo Consubstantialis erat, utique non erat nobis . q. Io 3. Eutychiana Lues plures luxuriavit in Sectas; Petrus namque Cnapheus . Antiochenus Episcopus,cum Calcedonensi Concilio dixisset Anathema, ac Trisagio illam clausulam addidisset: passus ei pro nobis, miserere nobiI, Tlleopa- rhreyas. schitarum errori, ac Sectae ortum de- dit. Id quoque eliciebatur ex Eutychetis delirio , ut concreta carni, eique consubstantialis facta Deitas Christi , una pateretur : ac proinde tota Deitas , immo de Personarum augustissima Trinitas et
177쪽
nitas ; ut quae cum Deitate re idem lat. . , h. I9q. Petrus Mogus cum sedem in 'o' vasisset Alexandrinam, & Calcedonensi Concilio dicere cunctaretur Anathema , secessionem ab eo fecere Eutychiani ejus
Urbis, regionisque, ex eo Acephali ditii:
quanquam eo nomine persepe Eutychiani omnes sint nominati. Inter Acephalos. Severus Monachus Corrupticolarum, Iulianus Halicarnassensis Incorrupticolarum novam sectam peperit: quod illi corruptibilem Christi carnem fuisse, utpote carnem : hi incorruptibilem, utpote unius cum Verbo jam naturae dicerent; quae omnia fusissime in orationibus, quas nos, de
Historia Ecclesiastica bis Hebdomada
qualibet, tertia & sexta feria habemus ad populum, elapsis mensibus enarravimus . q. Themistius Diaconus Agnoitarum in AEgypto Dux, & Princeps extitit, inde dictorum, quod Christo amn- gerent ignorantiam . Mirum quod Justinianus ipse Imperator in Incorrupticola- rum Vesaniam delapsiis sit; cujus propagandae studium, & conatus mors intercepit . f. Io6.
178쪽
ITIq. Io6. Denique Ioannes Grammaticus, idemque Philoponus distus, I ri-theitis initium dedisse visus est , quod naturae personaeque discrimen nullum esse contenderet: ex quo ut unam in Christo naturam ex unitate Personae lubens con- νcludebat: ita ex Trinitate Personarum tres in Deo naturas dicere cogeretur invitus . Monophysitae ab unitate natum ' Mo-μο-
Jacobitae aJacobo Autore: Armeni a gente dicti, nihil aliud, hi omnes, quam Eutychiani. Semleuthychiani dicti, qui com- , positam Christi ex Deo , & homine naturam dicerent atque inde Patri, hinc nobis consubstantialem : cum Eutychiani unam simplicemque Christi naturam opinarentur : sive Deitate in humanitatem mutata, sive potius abrepta, absumptinue
q. io . Diu, & pertinaciter altercatum est, an unus de Trinitate passus, &crucifixus dici posset ; cum qui id dicerent Eutychiani, qui negarent Nestoriania suspiciosis hominibus appellarentur :cum posset e contra id de dici, ne Nestorius, de negari citra ndei periculum , ne
179쪽
Eutyches Eutychetisque discipuli di bi
blandirentur. q. Io 8. De Eutychianorum stirpe enati Monothelitae , ore tenus duplicem Christi naturam confitebantur : cum V Ο-Iuntatem ejus, atque operationem duntaxat unicam agnoscerent. Suam enim propriamque Voluntatem, atque operati
nem unaquaeque sibi vindicat rationalis natura . Consensit primum novellae impietati Heraclius Imperator : ea nimirum spe delusus ab Athanasio Jacobitarum Patriarcha, fore,ut omnes Eutychiani in duplicem Christi naturam convenirent: si ut unus Christus , unusque operans , ita una ejus operatio, atque una voluntas dici sineretur . Huc ergo pertinebant & Her
clii Eethesis, & Constantis Typus. Sergius Patriarcha Constantinopolitanus Syris, & Jacobitis origine, & fide conjunctus, denique Cyrus Alexandrinus eadem devinctus impietate , momenti plurimum
attulere ad Imperatores in ejus patrocinio confirmandos,donec Synodus sexta AEc menica, damnata profana novitate pacem
Ecclesiae, lucemque Orbi reddidit Christiano. g. Ita.
180쪽
1TI . q. IO9. Quemadmodum Eutychetis Monothelitae, ita Nestorii extremus partus fuere Felix , atque Elipandus . Ille. Urgelitanus, Hic Toletanus Episcopus . . Non proprium & naturalem , sed adopti. Num Dei Filium , & servum illi Christum hominem praedicabant. Ita in duos se-- cabatur filios, duasque personas Christus, cum Filius per nam sonet : nec unus . idemque Filius Dei esse possit de natur iis, & adoptivus. Oppressa statim haec novitas est in Franco-Fordiensi Synodo ,
. . IIO. Novi subinde, posterioribus saeculis, ad hanc usque nostram aetatem, coorti sunt Haeresiarchae; qui tamen non
aliud, quam priscas dudumque jugulatas
haereses renovare potuerunt. Aut enim
humanae, aut divinae Christi naturae inte- .gritatem , aut utriusque substantivam , &hypostaticam unitionem labefactare conati sunt , nec aliud omnino sunt consecuti, quam, ut partae omnibus retro saeculis de istiusmodi erroribus vii toriae, quae pene absoleverant, in memoriam hominum M reVO