Oratio historicodogmaticomoralis de secunda filii Dei natiuitate, et obiter de prima. Jussu eminentissimi, & reuerendissimi principis Fr. Vincentii Mariae episcopi tuscolani, S.R.E. cardinalis Ursini, ... edita et ad verbum transcripta ex dissertatio

발행: 1703년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

cos liberos Saturno immolabant: idemque a Rhodiis factum est: quippe pridie Non. Maii mactabant homines . Salamini etiam , intra unum ambitum delubri Minervae. Agraulidis, & Diomedis, vir quidam incedens circuivit: cujus deinde pectus Sacerdos hasta confixit: postea in

mavit'. Sed caedes hominum, quae in gypto fiebant, nequeunt numerari. Nam Heliopoli tres homines in dies singulos sacrificabant, quod cum Amoses eorum Rex detestaretur, totidem homines cereos immolari praecepit. Laodiceae quoque , quae est Urbs Syriae, Virgo quotannis Minervae immolabatur, deinde vero Cervus . Et Carthaginenses, & Llybici , hominum Sacrificiis,placabant Deos. abesque in annos singulos puerum sacrificabant: quem deinde subter Aram, sepeliebant ; omnesque Graecos, ex communi quadam consuetudine, hominem prius mactasse, quam exirent ad bellum, antiqua scriptorum Monumenta testantur. III.

52쪽

q. g. . X T Erum omnipotens, pius

V & misericors Deus, ad revocandas hominum mentes a tot tantisque erroribus, atque criminibus, in quibus excaecati infeliciter detinebantur, eos paterne saepius admonuit, tum Sermone ,

tum Lege, tum Prophetis ; Beneficiis quoque, Muneribus, & Promissionibus seequenter illexit; deinde, quia his om

nibus filii Adam abutebantur: eorumque malitia magis magisque crescebat in dies; vehementiori remedio usus est . Amixit ergo humanum genus aquis , in

cendiis , plagis, bellis, cladibus, signis e

Coelo , EX aere, ex terra, ex mari; Tum insperatis mutationibus Hominum, Urbium , Nationum, & Gentium, aliisque

flagellis, quae sacra narrat historia, prophanique etiam recensent Auctores: ut ita misericorditer admonendo, bonam revocaret ad frugem. q. 9. Denique, quia omnia haec,mortalium contemnebat malitia, tribuebat

53쪽

derum, εc Planetarum, atque his similibus: dc depravata, corruptaque natura , majori indigebat auxilio: jamque ad summum nequitia hominum Venerat, cum abundantia iniquitatis fecisset oblivi nem , de inopiam penitus aeternorum; de dii benignus, de misericors Deus potentius auxilium , quo non posset exoptari majus, nec excogitari validius; hoc fuit

IPSE DEI GL S, UNIGENITUS, IEST INSIMO PATRIS, VERBOM IPSUM ARTIFEX , PER OD FACTA SPNT OMNIA .

Ille qui est saeculis prior: Ille incorporeus : Ille incomprehensibilis: Ille invi- sibilis: Ille ineffabilis. Lumen de Lumine , Sapientia , Splendor, & Figura Substantiae Patris; ut per eundem Arti eem VERBUM , eandemque imaginem,& ideam , per quam fuerat homo formatus, per eandem reformaretur . Quodquet nostram infirmitatem assumens , hominem, per Divinum Magisterium,summum bonum ostendendo, a sensibilibus revocaret , doctrina erudiret, exemplo doceret , gratia adjuvaret, & virtute sanaret.

54쪽

TIq. Io. Nullo namque maiori anim rum aestu , sententiarumque certamine,

quam in quaestione de summo Bono p gnasse Philosophos, qui ante Christi N talem per orbem fami increbuerant, 1

tis omnibus sapientibus constat. Praecipue Vero duo errores reperiuntur inter se adversa fronte collidi: unum constituentem in corpore, alium constituentem in animo summum Bonum. Rationem a tem Veritatis, qua summum Bonum nostrum Deus esse intelligitur, utrique res, stere. Fuere Epicurei, fuere Stoyci, inter se accerrime dimicantes : tantamque litem conati sunt diiudicare Platonici, occultantes veritatis sententiam,illorumque vanam in falsitate fiduciam, convincentes , & redarguentes; sed non sicut illi e

rorum suorum, ita Platonici verae rati nis personam implere potuerunt. q. II. Cum igitur tanta esset in terris coecitas mentium ob peccatorum inglu-Viem , amoremque carnis : ut etiam ista Sententiarum portenta, otia Doctorum disputando conterere potuerint; dubit bit nemo, ullo modo adsequendam Ue-D a rita-

55쪽

ritatem melius cinsuli humano generi potuisse, quam ut homo ab ipsa veritate s sceptus ineffabiliter, atque mirabiliter, ipsius in terris personam gerens, recta praecipiendo, & divina faciendo, salubriter credi persuaderet, quod nondum prudenter posset intelligi, & fide aeternorum ad eorum contuitum repararet .

Minus efficax enim fuisset authoritas , tantarumque rerum fidei commendandae

impar: nisi ipsa Veritatis, & Sapientiae Persona suffultus, Magister affuisset. q. I 2. Sed ubi primum Christiana Philosophia spargi in orbem cepit, Vehementer obluctatos illi esse Stoycos, MEpicureos : utpote qui Catholico Dogmate suum penitus intelligerent labefa-ari, Apostolorum Acta commemorant. Non ita vero adversati fuere Platonici :animadvertentes nimirum , stupendum Per omnia propemodum nostrae fidei , ipsorumque Sectae consensum ; Hinc aliis conlitescentibus Scholis, Platonici, quasi animos addente sua nobisclim cognatione , extulere frontem : suamque de invi

sibili, & incommutabili veritate, de bo-

56쪽

SInorum fine, de Naturarum Arfice Deo pde ratiocinandi fonte sententiam, quam hactenus occultarant, in lucem proferre,

palamque sunt nisi profiteri ; unde illi Platonicae Scholae Primates, Platinus , Porphyrius, Jamblicus , Proclus , aliique celeberrimi floruere; & Christianorum Opera mites effecti, moliti sunt, a Sensibilibus ad intelligibilia inclinatos animos ad se pertrahere multitudinis . Sed in cassum cecidit illorum conatus , illi enim ipsi vel Christiani facti sunt, & e Schola Platonis quasi e Vestibulo Ecclesiam ingressi: vel retro in Magicas sunt Artes abrepti. Utcumque res se habuerit, ce tum est , ipsos eloquentissimos licet, &eruditissimos, omnibusque humanis praesidiis communitos, non valuisse, non dicam, in humanum genus, sed vel in unam gentem, in unam saltem Urbem, suam invehere Philosophiam& in mores inducere . Solum hoc potuit Ueritatis Persona, quae propter nostram salutem de Coelo venit: ideo invicta, ideo vii trix, quia Veritas ; cujus Author tate contu

macissimi fracti iunt, cujus fide purgati P 3 sunt

57쪽

sunt immundimmi: mundati autem ad inis

telligibilis lucis regionem, quasi postliminio redierunt. q. I Descendit igitur de Coelo Ueritas , ut non solum nos fuso cruore redimeret , sed etiam erudiret, ut omnia calcaremus quae mala sunt . Hinc Veritas ipsa omnia contemnendo, quae praVi homines cupiunt: omnia perpetiendo , quae horrescunt: & omnia faciendo, quae mirantur; genus humanum ad tam salubrem fidem summo amore, sapientia summa , ac summa authoritate convertit. AEternus Deus Filium nobis videndum distulit, hominem tandem videndum obtulit: occidendum attulit: imitandum contulit: credendum transtulit, ut tanto fidei Magisterio ad ipsum videndum mentis oc ius sanaretur. Qismodo enim bonus Magistera discipulo posset exigere, quod ipse non iacit Praeceptis premitur libertas nostra, relevatur exemplis; unusquis que enim cum audit praecipientem, non

vult imponi sibi necessitatem parendi , tanquam sibi ius libertatis adimatur. Tu

ipse quae praecipit, lac, ut sciam posse fieri;

58쪽

ri ; inde evenit, ut Philosophorum praeceptis obtemperaret nemo, cum insolentia videretur, ut homini libero vellent imponere leges,quibus ipsi non parerent. Μalunt homines exempla magis, quam

verba: quia facile est loqui, sed praest re difficile; Et ob id misit Deus Filium

suum faetimi ex Muliere,faistum sub lege, ut & nos doceret Uerbo, & quae docebat, monstraret exemplo. Distant igitur homines, & intelligant, quare Deus summus, cum Unigenitum suum mitteret, ad erudiendam praeceptis justitiae suae hum nitatem, eamque adiuvandam gratia ibdei, quae ab illo est, mortali voluerit eum carne velari, cruciatibus affici, & morte mulctari: nam cum justitia nulla esset in terris, & nos essemus infirmi, fecit, a Filio nostram infirmitatem assumi, ut &sua nobis insereret, & in se nostra curaret;& ut Virtus & Sapientia Patris , posset nos adiuvare virtute, & informare doctrina. Duplex enim nobis praeparaVit remedium , cujus aliud est in Sacramento , aliud in Exemplo: ut per unum conserantur Divina, per aliud erigantur Humana:

D 4 quia

59쪽

35 .

quia sicut Deus justificationis est Author

ita homo devotionis est debitor . q. IA. Et ex his liquet, quare potius Filium, quam Patrem decuerit incarnari: ut quoniam ipse Filius est, per quem facta sunt omima, & sine quo factum est lnihil : quique plasmatum de limo terrae

hominem flatu rationalis vitae animavit ;idem naturam nostram, ab aternitatis Arce dejectam, amissae restitueret dignitati, & cujus erat conditor, esset etiam reformator. Ille namque reficit, qui formavit , imaginemque obliteratam solus Artifex restituit ad exemplar imaginis. Verbum etiam est Ratio primaria, & per illam maxime conducebat, a vitio homines revocari, quo fuerant irrationales, &quasi dementes effecti . Venit proinde

Filius & non Pater, quia Ratio debebat stoliditatem nostram sanare, & in pristinam revocare celsitudinem . Praeterea , iut rationalem . partem, ab irrationali in servitutem redactam, Ipse,rationale Verbum existens, repararet, atque redimeret.

Adde , quod venit naturalis Filius missus a Patre, ut mediator esset uater Deum P .

trem

60쪽

trem offensum , dc homines offendentes: Ec convenientius erat Filium ob id incarnari, cum facilius Mens humana suscipiat Filium supplicantem, quam Patrem Omnipotentem . Adde etiam, quod non aliter nos discere poteramus, quae sunt Dei, nisi Magister noster Verbum existens, homo factus fuisset; neque enim alius poterat enarrare , quae sunt Patris, nisi proprium ipsius Verbum ; Quis enim alius

cognovit 'sensum Domini, aut quis alius consiliarius ejus fuit Zq. II. Uenit ergo Filius incarnari non Pater: quia Filius est Patris imago: & de- cebat, ut mediocritas , ct fragilitas conditionis humanae, Deum Patrem videre aliquando jam tunc assuesceret in imagine, hoc est in Dei Filio. Gradatim enim,& per incrementa debuit per imaginem nutriri ad istam gloriam humana tenuitas, ut Deum Patrem videre posset aliquando : periculosa sunt namque, quae magna

sunt, si repentina sunt. At innascibilitas est propria Patris, & Nativitas Filii: de illa occulit, ista producit: illa in recessu

latitat, ista in propatulum prodit : illa se

SEARCH

MENU NAVIGATION