Oratio historicodogmaticomoralis de secunda filii Dei natiuitate, et obiter de prima. Jussu eminentissimi, & reuerendissimi principis Fr. Vincentii Mariae episcopi tuscolani, S.R.E. cardinalis Ursini, ... edita et ad verbum transcripta ex dissertatio

발행: 1703년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

colligit, sua sibi est, nec foras emicat, ista emuit, spargitque se, & late se fundit ; ergo Filium non Patrem incarnari

decebat.

q. I 6. Tandem Deus Pater describitur, ut quies, ut Silentium, Potentia, Latibulum , ideoque hactenus invisibilis , impervius, imperscrutabilis, in sese consistens: quo excogitari nihil potest, vel ad exprimendam Deitatis in suo fonte abstrusissimo solitudinem: vel ad removendam a Patris Persona temporalem Incarnationis decentiam. Filius vero describitur idipsum quod Pater; sed quod Pater intus, Hic foris; quod Ille clam omnibus, Hic palam ; quod Ille in quiete, Hic in actu; Ille in silentio,Hic Verbum;Ille potentialiter, Hic actuose ; Ille in latebra, Hic in propatulo. Eadem ergo substantia, una utriusque Deitas : sed ibi ut in suo fonte in se stbducta,hla ut in flumine Iongius producta : ibi complicata, hic explicata . Ergo creaturae congressus , camnisque susceptio, quantum incongruit Patri , tantum convenit Filio ex singularis proprietate Personae. Hinc Filius, Ima-

62쪽

go, Forma, Vita, Intelligentia, Verbum, ct consimilibus apposite Nominibus in si

gnitur ; quique ea omnia a fonte quodam quietis foras erumpentis, & ab explica tione latebrae prodeuntis repetuntur ;Nam Intelligentia, & Uita actione constant : actioiae nimirum stante, non fugiente : perennante, non dilabente, aetione tamen. Forma, Imago, Verbum in propalatione quadam latitantis arcani Versantur, ut vis ipsa Nominum , & ossicium cuju ue significat; & vix ulla Filii occursabunt usquam Nomina, quibus non horum alterirrum, vel utrumque designetur. Si igitur intelligentia gignitur Filius, ea iam actio est quaedam, S passisio: licet immobilis actio, & impassibilis

passio : tamen illa Filium indicat potius, quam Patrem, humanam assumere debuisse naturam ; quippe cum Pater innascibilis , & impassibilis sit ex personali proprietate, vel appropriatione, ei non convenit nasci in cariae, aut pati in cruce. Denique per Filium facta sunt omnia, δε ipse creat, ipse conservat, ipse renoVat,

ipse regit, ipse judicat, ipse beat; qui a b c

63쪽

omnia ab actu, a vita proficiscuntur, ideo a Filio; nec enim Pater fontalis quies, Scpotentia, & silentium cum sit, potest ii comnia praestare, nisi per Filium, idest peractum, & vitam. Sicut ergo non potest Filius a se facere quicquam quia non potest nisi a quiete, potentiaque Patris in vitam, actumque prosilire: ita nec Pater nisi cum Filio, & per Filium potest facere quicquam, quia nisi per actum non potest quies, & potentia foras exilire. Sed quod Pater facit etiam per Filium, a se ipso habet , a quo & ipse oritur Filiussi. II. Decuit ergo Filiamagis,quani

Patrihostram infirmitatem assumere quia conveniens non erat, ut Pater ab alio

mitteretur, qui non erat ab alio : & propterea Pater ab alio non habet mitti,quia ab alio non habet esse. Missus est autem primum Filius, qui est a solo Patre: deinde etiam Spiritus Sanctus,qui est a Patre,& Filio. Primum Filius venit, ut homines liberaret: postea Spiritus Sanctus venit , ut homines beatificaret. Primum Ille a malo liberavit: postea Hic ad bona

revocavit, Ille abstulit, quod sitstinebamus:

64쪽

mus: Hic reddidit, quod perdideramus Venit Filius Dei, & factus est filius h

minis , ut filios hominum faceret Filios Dei ; & ne Filii nomen ad alteram transiret personam, & essent in Trinitate duo Filii, & confunderetur discretio Trinitatis . Si enim Pater Carnem assumpsisset: idem ipse, & Pater, & Filius esset. Pater

Filii, quem genuit ex aeternitate: & Filius Matris, a qua genitus esset ex tempore . Si autem Spiritus Sanctus carnem assumpsisset ; duo Filii in Trinitate essent. Alter Filius Patris sine matre, alter Filius. Matris sine Patre. Ne ergo incommunicabile nomen divideretur, solus Filius Carnem suscepit: ut unus, & idem esset& Filius Dei ,& Filius hominis. Filius Dei secundum Divinitatem genitus a Patre : Filius hominis secundum humanita

tem natus ex Matre.

q. I 8. Sileat nunc turba illa stultorum, qui affirmare non verentur, non potuisse aliter Dei sapientiam hominem liberare , nisi hominem suscepisset, & ex Virgine natus fuisset;omniaque illa a peccatoribus passus . Nam satis , quae dicta

65쪽

sunt eos de tam insigni temeritate manifeste redarguunt. Ulterius vero dicimus : poterat omnino , sed si aliter fecisset, similiter eorum stultitiae displicuisi set. Si enim non apparuisset oculis peccatorum lumen ejus utique aeternum,quod per interiores oculos intuetur , inquinatis mentibus videri non potuisset. Nunc quia visibiliter &.verbo, & exemplo nos dignatus est commonere, ut ad invisibilia Praepararet: displicet avaris, quia non a reum corpus habuit: displicet impudicis , quia de Virgine natus: displicet superbis, quod contumelias patientissime pertulit: displicet delicatis, quia cruciatus est: disiplicet timidis, quia mortuus est. Et ut non vitia sua videantur defendere, non in

homine dicunt sibi hoc displicere, sed in Unigenito Dei Filio . Non enim intelligunt, quid sit Verbum Dei, quod hominem assumpsit, & quid ipsa humana creatura , quae mutationibus suis in pristinam

firmitatem revocabatur , ut disceremus,

docente ipso Domino, infirmitates, quas peccando collegimus, recte faciendo,cum divinae gratiae adjutorio, posse sanari. IR

66쪽

q. I9. A Ntequam vero istud Ver- ex bum Artifex, Unigenitus , Dei Filius pro salute humani generis veniret in propria, quia sui eum recepturi

non erant,ne de ignorantia sui ad ventus ex pri A cusationes in peccatis assumerent:& ut re-

liquos homines de tanto Sacramento informaret; signa praemisit, litteras illis direxit, & ante faciem suam nuncios desti- navit. Propterea his tribus, videlicet signis , Litteris, & Nunciis suum liquido declaravit adventum ; non enim venire solus, aut subitus debuit, qui cum venississet, binos & binos ante faciem suam te

gitur destinasse. Luc. c. m

q. 2 . , Ρraemisit itaque signa, idestinysteria figurarum, direxit litteras, idest testimonia Scripturarum, destinavit Nun- .cios, Personas videlicet Prophetarum Praesignatus est enim in figuris: ut Isaac natus de sterili, nasciturum Christum de Virgine praesignavit. Uirga fronduit, &attulit fructum, quia concepit Virgo, dc

67쪽

ψ peperit Christum. Hoc ipsum Innumeris aliis relictis ) Ignis in Rubo, Manna in

deserto, Pluvia in Vellere figuravit. q. a . . Praenunciatus est in Scripturis, e .e..ε. ut in Genesi: Ipse erit expectatio Gentium. M. ι.3. Et alibi: Post haee in terris visui es, cum hominibus conversutus es . Inter innumera vero Scripturarum oracula, illud maxime adventum Redemptoris nostri designat, quod in Genesi legitur: non

auferetur sceptrum de Iuda, G dux de δε-

more ejus, donec veniat, qui mittendus es; etenim si legamus Hist ortas, inveniemus profecto, in. ejus adventu tantum fuisse adimpletum arcanum , cum Herodes , qui tunc in Judaea regnasse scribitur, non exJudaeorum esset progenie, sed ex alienigenis natus, & auctoritate Augusti Coesaris, justo Dei judicio , Judaeorum regno injuste potiebatur. Etenim extremi Hyrcanus , & Aristobolus, silii Alexandri Sacerdotis , Pontifices extiterunt, qui faci- hus succensi cupiditatis, regiam affectantes dignitatem , contra se invicem dimicarunt . Hinc utique occasionem praebentes Romanis, ut itidem Judaeam hostes

68쪽

invadant. Quorum primus Pompeius,

capta Urbe, atque templo reserato, usque ad Sancta Sanctorum velut tyrannus accessit . Aristobolum quoque vinctum secum adduxit, & Pontificatum Hyrcano tradidit. Deinde vero Antipatrum , c jusdam Ascalonitae filium,qui fuerat olim, ut aiunt, aedituus templi Ascalonis, procuratorem Paloestinae Ρrovinciae fecit.

Vnde Herodes, sub quo natus est Christus, hujus Antipatri filius ab Hyrcano Romam directus in notitiam octaviani Augusti, ac Senatus venit. Sed postea Hyrcano mortuo, destructoque Ponti fucatu , nihil ad eum pertinens, utpote Antipatri Ascalonitae, & Matris Cypridis Arabicae filius , a Romanis contraditum undecimo Regni Augusti anno, Principatum Judaeorum Alienigena suscepit. Cujus sane progenies per successiones, ut Scripturae ferunt, tantisper idem regnum tenuit; & Sacerdotio in templo nullus secundum legem successit: donec Civitas, ac templum usque ad solum diruta una cum populo deleretur. In hoe quippe

tempore coepit hostia, & Sacrificium,

si juxta

69쪽

D c.ν. juxta Danielem deficere, & in templo abominatio desolationis esse. Ac deinceps usque ad consummationem , & usque ad finem, iuxta eundem Prophetam desolatio perseverat. q. 22. Annunciatus est etiam per Pro- ιμ- ς- - phetas, ut per Isaiam : Ecce Virgo concipiet, s pariet filium, G vocabitur nomen ejus Emanuel. Hinc David promisisionem Dei, prophetico Spiritu, canit, psisI., ai. dicens: Iuravit Dominus Dapid seritatem, G non frustrabitur eam , defructu ventris tui ponam super Sedem tuum . Et Abacuc : Si moram fecerit, expecta eum: quia Peniens veniet , G non tardabit. Et Daniel: Septuaginta hebdomades abbrevistuc funt Iuperpopulum tuum , c super Urbem Sanctam tuam, ut consummetur prcvaricatio , G finem accipiat peccatum , es deleatur iniquitas, s ad eatur

justitia sempiterna , G impleatur visis , G prophetia, cae ungatur Sanctus

Sanctorum. Et tandem innumeris aliis propheticis instrumentis sepositis, de quibus inferius etiam recurret oratio ; idem

70쪽

Virga non dubie Beata Virgo Maria praedicta est, quae de Jesse , & David stirpe progenita, & Spiritu Sancto foecundata,

novum florem carnis humanae, utero quidem materno , sed partu est enixa virgineo .

q. 23. Sed & Gentilibus etiam suum, Unigenitus Dei Filius, futurum declaravit adventum per celeberrimos Philosophos, Hydaspen videlicet, &. Trismegistrum , aliosque , qui de tanto futuro recondito arcano fuere haud obscure locuti. Tum S per Sybillas, quae caeteris gentibus authoritate maxima praestiterunt adeo, ut certae, constantisque veritatis haberentur quaecumque, illae fuissisient effatae, & proverbio diceretur Credite me vobis folium recitare Θbilis. Etenim, ut Marcus Varro refert, in palmarum foliis oracula scribere consueverant, quod & Virgilius cecinit; & omnia, quae praedicebant, singulis obstupescentibus, eveniebant ; Et earum aliquae Virgi-E a ni-

SEARCH

MENU NAVIGATION