Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Physica, sive De rebus corporeis libri 2. posteriores. Operum philosophicorum tomus 4

발행: 1722년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

328 PHYsICAE LIB. U.

aut decem digitorum, planum vero fundum, &ora tres digitos alta. Id Vas aqua impletiar, deinde cera rubra , qua obsignantur litterae, comminuta ei injicitur, ut possit facile in aqua

cerni. Imponitur aquae Vitrum, CUJUS Orae.juΠ-guntur caemento, ne aqua egredi possit. Hoc facto, imponitur vas mensae verticillo impositae,

quae facile circumagi & 1isti possit. Tum vero

circumagitur mensa, atque una vas testuceum

Cum cera, quae in aquam injecta petit fundum, non possit tam facile per fundum vasis labi, quam aqua,primum dissicilius circumagitur quam aqua, deinde maJOrem a vase accipit motum; quo fit ut centrum vehementius fugiat, & juxta parietes vasis circumquaque in orbem agatur. Quo facto, sistitur motus mensae adeoque vasis, ac tum d mum cera, quae per fundum Vasis labitur, nec figuris motui aptis praedita est, non tam celeriter agitur ac aqua, quae in vasis superficie facile labitur; unde fit ut ceram versul centrum vasis pel lat, ubi cera globulum format. o. Hoc invento, & posito motu Tel Iuris diurno , circa centrum suum , quaerendum' est utrum simile quid gravitatem creare queat. Iterum ponendum, quod re ipsi constat, in eo spatio sphaerico, aut ad sphaericam figuram accedente; quod complectitur terram & quae circa terram sunt , ad maximam usque distantiam; esse materiam fluidam, quae constat particulis tenuissimis, & quaquaversum rapidissime agitatiS . Haec autem materia, cum non possit eo spatio elabi, quia aliis corporibus cinctum est; motus ejus partim circularis, cirearius spatii centrum; evadat necesse est. Non adfirmandum tamen

332쪽

De Corpore in Genere. C. XV. 329

omnem illam fluidam materiam eam dem in partem verti, sed tantum plerosque Qus motus feri in sphaericis superficiebus, centrum quod diximus cingentibus. . 7. Ratio autem motus circularis ejus materiae, inde petita est, quod materia fluida certo spatio comprehensa, facilius ita agatur quam motibus rectis; qui sibi invicem adversantur, & qui dum reflectuntur necessario in CirculareS motus mutantur , modo materia fluida eo spatio, ut diximus, elabi neqUeat. 8. Videbuntur etiam motus illi circulares, in tot varias partes, sibi invicem contrarii esse &impedimento debere; sed summa materiae, de qua loquimur, mobilitate, cum ejus tenuitate conjuncta, fit ut facile varias illas agitationes patiatur. Sic cernimus, in vitrea phiala, agitatam aquam innumeris modis moveri; est autem liquiditas coelestas materiae infinito major quam liquiditas aquae, quae cum constet partibus crassioribus & gravibus, quarum aliae aliis incumbunt, multo pigrius movetur; cum materia coelestis. quaquaversum liberrimc acta, facillime in alias partes reflectatur, seu suorum corpusculorum, seu aliorum occursu. Quod nisi fieret, non ita facile aer motui manuum nostrarum cederet. Sed quamvismotus circulares materiae fluidae cir ca terram, saepissime aliis mutentur; attamen semper sunt plures circulares, quam alii, quod satis hic esse videtur.

9. His positis, facile existimant viri acutissimi ostendi posse qua ratione ejusmodi motus gravitatem creent, & gravitatis phaenomena eX-plicari. I. Si inter materiam fluidam quae in spa

333쪽

tio, quod diximus, circumabitur, sint partes muliti crassiores, sive corpusculis aliis inter se implicitis constantes, partesque illae tenuissimae

materiae motum non sequantur; necestario versus centrum molsis detrudentur, & formabunt

stobum Telluris, si sat magno numero sint, &Γellus nondum formata esse statuatur. Hujus rei eadem ratio est, qui fit ut Cera circa Centrum vasis agitati coeat. Igitur gravitas nihil essset, praeter conatum tenuissimae materiae, quae circa centrum Telluris circulariter quaqua-Xersum agitur, ut recedat ab eo centro ,' pella que versus id centrum crassiora corpora, quae m sum suum non sequuntur.3 o. II. Cum ea materia sit summopere t

nuis, inde fit ut nullius corporis noti interposi-itio vim gravitatis sistere queat. Videmus enim corpora gravia clausa intra Vitrum, aut motallum, aut quodvis aliud corpus semper ex adquo

gravia esse. Scilicet, tenuissima illia, quam d

Zimus, materia, quorumVis Corporum, etiam

solidissimorum, poros facile permeat, & seque facile ac poros aeris; ideoque clausum corpus intra aliud quodvis seque ei materia adficitur, ac si in aere penderet. Haec materiae tenuissimae per poros facitis permeatio maUfesto liquet ex eo quod, nisi hoc esset, phiala vitrea aequaret pondus compacti emporis Cusdem masnitudinis , imo vero Omuia corpora solida seque gravia esissent, quaecumque molem parem haberent; nam ex adlata Theoria cujusvis corporismavitas

est pro copia materiae stilicie, quae ejus Ioco superiora petit. II. III

334쪽

De Corpore in Genere. C. XV. 33I

11. III. Indidem liquet quare partes Om-

. neS , quae intra Cujusvis corporis superficiem sunt, ejus graVitatem seque augeant ac externae ; nam cum tenuissima materia facit c omnes poros permeet, internas particulas solidas & cohaerentes non minus impellit ac exter

Ia. IV. Summa celeritas, qua tenuissima materia circa centrum terrae fertur, ostendit etiam quare corpora gravia, dum cadunt, semper celeritatem suam augeant, quamVis celerrime Iam

fer tur. Cum enim materiae ejus celeritas multo major sit, quam celeritas globi ferrei bombarda in aerem excussi & perpendiculariter recidentis; is globus donec terram adtigerit, eadem circiter vi premitur, ade6que ejus celeritaq perpetuo Rugetur. Si vero ea materia mediocri dumtaxat motu ferretur, postquam globus.eam celeritatem adquisivisset, non amplius Iapsum acceleraret; quia alioquin pelleret eam materiam ut in locum suum succederet, celerius quam pro prio motu in eam partem ferretur. I 3. Hinc quoque demonstratur ratio ejus, quod observavit primus Galilaeus Galilaei; nempe, celeritatem motus corporum cadentium ae-.qualiter augeri, temporibus aequalibus. Nam cum corpora cadentia successive pellantur partibus materiae quae in eorum locum adscendere conantur, & quae, ut diximus perpetuo in ea agunt

eadem vi, saltem in iis lapsibus, qui nobisi sunt

experientia noti; inde necessario sequitur accelerationem celeritatis esse proportionalem tem poribus. I4. Nou

335쪽

332 PHYSICAE LIB. V.

IA. Nonnullae tamen moveri possunt in hanc sententiam objectiones, quarum alliquot proponemus. I Objicitus si tanta vis sit materiae se

thereae, quae circa Tellurem in orbem fertur, corpora gravia debere eum circularem motum sequi, non in terram cadere. Uerum respondent

expositae hypotheseos patroni, moveri quidem aetheream materiam in orbem circa tellurem, sed hoc in omnes partes fieri; quo fit ut corpora gravia tam frequentibus impulsionibus adfician-rnr, tamque diversis intra brevissimum tempus,

ut nullam sequi possint, sed deorsum tantum agantur.

Is. II. Secundo objici potest motus tenuissimorum corpusculorum, quae in aere volitant, ct quae pressione materiae aetherere ad terram deprimi , secundum hypothesin memoratam, Oporteret. Verum ea corpuscula. si in sola illa tenuis sima materia naarent, ad terram quidem deji-Cerentur. At praeter eam materiam, sunt Crassiores particulae, quae implent maximam partem . spatii, quod circa nos est. Hae autem, quamvis agitatae, non sequuntur subitum illum tenuissimae materiae motum ; quia cum sint contiguae aut non multum a se invicem distent, nimia

copia simul moveri eas oporteret, quod fieri

nequit. I 6. Neque haec sine rationibus ponuntur , no tum est enim circa terram esse particula S aereas, quae crassiores sunt aethereis. Imo vero sunt particulae aereis tenuiores, sed Crassiores seme-' reis. Hoc liquet experimento quod fit ope Pneumaticae Machinae, in quo materia ab aere

diversa premit aquam, quam suspensam sustinetia

336쪽

De Corpore m Genere. C. XV. 3 3 3

in tubo , cujus inferior extremitas in aquam immersa est. Sed debet aqua aere Purbari, quod fit si dist contineatur intra Pneumaticam Machinam; ut aeris Omnis bullas eVOmat, quae postea exhauriuntur. Hinc autem adparet paristiculas , quarum pressione suspensa haeret aqtia,& quae proinde graves sunt, subtiliores aereis esse, quod permeent vitrum, quod aere permeari nequit. Indidem colligere est eas esse crassiores particulis materiae fluidae, quae gravitatem creat; alioqui motum ejus sequerentur, ac prolude graves non essent. Itaque possunt esse circa nos corpora, Variae tenuitatis, quae obstant quominus pulvisculi in aere volitantes in terram dein primantur, aut in Orbem agantur cum materia

17. III. Attamen dissicillimum est intellectu quo modo terra magua rapiditate, intra viginti quatuor horas, Circa axem suum Circumacta, secum tu eamdem partem, hoc est, ab . occasu in ortum ' materiam fluidam circumjacentem non rapiat; ita ut ea materia potius Circa axem terrae, quam circa ejus centrum moveatur , contra quam statuunt adlatae hypotheseos patroni. Si autem concederent materiam circa terram positam motum ejus sequi, inde colligeretur corpora gravia non debere centrum terrae cadentia petere , aut Circiter, quod tamen experientia constat; sed centrum motus sui circa terrae axem, hoc est, varia pun-

Aa axis terrae. Huic objectioni quid responderi queat nos non intelligere fatemur, ut jam alibi innuimus, ubi de Vorticibus Planetarum egi-

- mus.

337쪽

334 PHYsio AE LIB. V.

I 8. Certum est corpora in orbem acta niti recedere a centro motiIs sui, atque inde non incommode, ut videmus, gravitatis proprietates deduci possunt. Hoc unum dissicultatem creat ingentem, qui possit tenuissima materia superficiei terrae incumbens, circulari motu agi ubique

Circa centrum terrae, cum terrae ipsius partes eo motu non agantur. Nam aut terra eam materiam secum rapere deberet,aut materia illa terram.

Nodus hic esse videtur Gordius, quem nemo hactenus solvit. 19. Cum tamen gravitatis proprietates sint notae, quamvis, causa ejus nobis lateat, varia ad eam pertinentia a Physicis considerantur, nec 'sine fructu. Hinc, exempli causa. Colligimus, quare liquorum omnium superficies sit in aequi librio. . Cum enim eorum partes a se invicem divulsae sint , atque in motu perpetuo , si iis Omnibus pondus aequale incumbat, nullae magis prementur quam aliae; adeoque superficies ad amussim dirigetur, nisi vi externa adtollatur aut

deprimatur. ao. Hinc quoque deducuntur rationes eo

rum , quae accidunt corporibus duris & gravibus in liquores immersis. I. Corpus quod aequabit pondere similem liquoris, in quem immittitur, molem, fundum petere non potest vi propria, sed haeret in eo loco in quo ponitur,modo ne eXtra liquorem emineat; quia cum sit in aequilibrio cum liquore, nulla ratio est quae possit cogere similem aquae molem adscendere

aut descendere.

ai. II. Si vero corpus, quod immergitur liquori, superet pondere parem liquoris molem :

338쪽

De Corpore in Genere. C. XU. r

necesse est magis tendat ad inseriora, quam si milis liquoris moles. Sed non necesse est tendat ad inferiora, pro viribus universi ponderis; sed tantum viribus ejus ponderis, quo liquorem in quem immergitur superat. Ita si corpus quod-Piam ponatur pondus aquae uncia superare, fundum aquae petet ea vi qua uncia deprimitur. Igitur si ejusmodi corpus filo suspenderetur in aqua

Pondus ejus non majus uncii videretur, quantaevis fui1set in aere gravitatiS.aa. III. Hinc colligere possumuS pondus cu-Julvis Corporis, quod animadvertimus eo corpore librae imposito, non esse pondus absolutum&integrum ; sed tantum id pondus quo superat

pondus paris molis aeris.

23, IV. Quando corpus quodpiam in liquorem, exempli gratia in aquam, immersum est

Vs, quod corpus simili aquae quantitate levius est: necesse est, vi amota, id corpus ad supersiciem aquae redire impetu quodam, prout pondus ejus minus est; quia, nimirum, aqua gravior descendens in Mus locum id necessario ad superficiem reJlcit. Sic videmus aeris bullas, nabliquore in-Verso vase forte deprehensas, celerrime ad superliciem ferri. 24. Hinc varia colligunt Physici, ad rerum naturalium cognitionem pertinentia. l. Quoties-Cuinque videmus corpus liquori immersum fundum petere, certum hoc esse argumentum, quo constat id corpus gravius esse quam similem liquoris molem; contra vero si id corpus supernatet, inde sequi id corpus simili mole esse Ieis

vlus. Itaque cum videmus humanum corpus Piultentatum vesicis porcinis aereplenis, aut falci- Culis

339쪽

culis suberis supernatare aquae, neque fundum posse petere; hoc ideo fit, quod tota inassa homi uis , vesicarum, aut suberis aquae supernatans te vior sit simili aquae mole. a . II. Si corpus durum, in duos liquores immersum, alteri supernatet, alterius fundum petat; priorem liquorem necesssiarib posteriore graviorem

esse. Hinc videmus aquam salsam,qualis est marina,graviora Onera, seu naVes gravius onustas ferre, quam aquam dulcem fluviorum, & lacuum.

26. 1II. Si duo liquores inaequalis sint ponderis, vix eos posse misceri, praesertim si sit paulici majus ponderis discrimen. Quod animadvertere

est in aqua & oleo, quae quamvis commoto vase, in quod simul injecta fuerint, misceantur, attamen varietate ponderis separantur illico; cum oleum levius supernatet, aqua gravior ad fundum deprimatur. 27. IV. Duos liquores, aut duo corpora dura, si inter se pondere conferantur, conferri eadem

operii densitate; adeo ut quod densius est id sit gravius, quod levius id rarius judicetur. Ratio

est manifesta, cum enim gravitas oriatur eX pressione materiae tenuissimae, quae in orbem circa terram agitur, & quae ipsa minime gravis est; quo corpus est densius, eo minorem copiam ejus materiae poris complectitur; quo rariu S, eo majorem. Densius rapidius & vehementius ad terram descendit, quia ejus loco adscendit major tenuissimae materiae moles, quae proinde majorem vim habet. Rarius neque tam celeriter, neque tam vehementer descendit, quia minor moles aethereae materiae ejus loco adscendit, qua proinde minore vi deprimitur.

340쪽

De Corpore in Genere. C. XVI. 337 CAPUT XVI. De Poris Corporum, horumque densitate

N raritate. I. T Nter proprietates, si non omnibus, salieni

I innumeris corporibus Communes, recensenda est Porinitas, istu ea partium, quibus constant , dispositio, qua fit ut inter se varios meatus hiantes relinquant. In hac Physica, passim de Corporum poris loquuti sumus ; qua bypothesi, variae explicantur corporum proprietates; ideoque necesse est de ea paucis, in hac parte Physicae nostrae, agam . a..Fassim diximus Corpora constare partiςέ is, quae tenuitate quidem sua singulae ocesorum aciem fugiunt; sed quae, certa cum sint figur1 finitae, variis modis inter se aptari posiant, qui

majores, aut minores inter eas essiciunt poros.

Certe exceptis paucis figuris, issique rectis lineis finitis, & certo modo inter se dispositis; quaecumque figura & dispositio particularum esse

statuatur, necesse est inter eas meatus apertos manere. Verum Cum non possimus rem 1 priore, ex generatione singulorum corporum, demonstrare; superest ut, generali hac demonstratione Porositatis contenti, a posteriore gemillustrare covemur.3. I. Videmus. varia corpora compactissima, qualia sunt metalla & lapides, non ejusdem esse gravitatis; quod magis cernitur in corpo

inbus minus compactis cum illii collatis; quo . IV P sunt

SEARCH

MENU NAVIGATION