Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Physica, sive De rebus corporeis libri 2. posteriores. Operum philosophicorum tomus 4

발행: 1722년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

M. Attamen quia spiritus vini non statim di- .latatur, non possimi illico ex eo intelligi subitae mutationes acris; & quia ea rarefactio tenuis est. vix satis animadverti posset, nisi longissimum& tenuissimum collum Thermometro fieret. Sunt etiam hujusmodi Thermoinetra, quorum Collum non rectum est, sed veluti in undas ad dextram & sinistram vicibus declinantes linuatum; hac enim ratione fit ut facilius & celerius adscendat spiritus vini, & graduum differentia facilius observetur. que . Inventa caloris natura, non aegre possumus frigoris naturam definire, quae est naturae caloris contraria. Aristoteles quidem definit culorem quod ea congregat quae ejusdem sunt generis, ου segregat aliena e friguS vero quod ex aeqao cogit ac con regat , tam quae Uusdem sunt generis, quam quae diversi. Quae definitioncs petitae sunt ex accidentalibus effectibus ignis & frigoris, nam igne purgantur metalla corporibus heterraeneis admistri , gelu vero constringuntur aliquando simul res variorum generum. Verum ex hisce effectibus non liquet quae sit utriusque

natura. '. - .

66. Itaque, ut diximus calorem situm esse in motu vario & vehementi particularum in liquidis , & vibrationibus earumdem in solidis: frigus non vi tur distingui posse 1 quiete earum dem partium; nihil est enim motui contrarium, praeter quietem. Sed quia potest esse plenior quies, aut minus perfecta alia aliis possunt esse frigidiora. Praeterea potest es e motus, ut antea vidimus, sed non is qui postulatur ad excitandum Calorem, si omnes partes corporis simul in eamdem coeli

312쪽

De Corpore in Genere. C. XIII. 3o

Plagam moveantur. Interdum haec corpora frigida dicuntur, quod paullo distinctius explican

dum.

7. Contraria omnia in frigore animadvertuntur quam in calore. I. Si hieme & frigente aere diu quiescamus, nisi simus pluribus & gravioribus vestibus tecti, frigemus quia, nempe, Particulae corporis nostri, quae semper aliquatenuS moventur, praeter morem quiescunt; quo fit ut nervi nostri rigescant & torpeant, exciteturque in nobis sensatio frigoris. 48. II. Si manibus tractemus corpora, quo rum partes quiescunt, ut sunt corpora durissima lapidum & metallorum , frigus sentimus; quia illorum corporum partes motum particu larum pellis nostrae aliquatenus admittunt, adeoque solito minus partes externae manuum nostra

rum mQventur.

49. III. Varia quae dum moventur calent, postquam quiescunt, aut minus moventur, frigent.. Calx postquam cessavit effervescere, frigida est , aliique omnia, quae antea diximus motu incalescere , di quae hic nominibus non appellabimus.1 O. IV. Satis erit addidisse exemplum quoti--dianum aquae , quae quo vehementius fervet, hoc est, quo celerius movetur eo magis calet prout verti minuitur motus ille, eo magis frige- fit, donec tandem concreta gelu frigidissima videatur.

si . V. Ut ad excitandum calorem postulatur motus particularum non mod5 vehemens, sed etiam varius : ita ad frigus creandum, oportet a re frigida abesse motum varium,

313쪽

non in certam partem directum. Sic si fluvium rapidissimum consideremus, motum illum

undarum mare per declivem alveum petentium, calorem nullum novum ei adferre compe

riemus.

1 a. Itaque frigus est quidem situm in quiete, sed quia quies particulis varie motis induci potest motu quodam contrario, possiumus etiam dicere aliquando Digus nasci ex motu, sed non

3. Praeterea frigus potest absitate dici, aut comparate. Frigida sunt absoluth loquendo, quorum particulae ita Iuxta se invicem quiescunt, ut nullo plane vario motu agantur, quantuluscum que sit. Frigida sunt comparate quae aliis frigidiora sunt, seu quorum particulae lentiore motu aguntur. Sic quando nobis valde calent manus , si eas immittamus in aquam tepidam, i frigida nobis videbitur ; quia minus moventur ejus particulae , quam manuum nostrarum Contra si quis summopere frigeat , immitist-que manum in aquam eamdem , Calidam eam esse dicet: quia particulae aquae Celerius movebuntur, quam mansis ejus Digentis parti

4. His positis, varia problemata proponuu tur ad frigus pertinentia, quae memorata Hypo thesi non incommode solvuntur. Aliquot, exempli causa , proponemus I. Quaeritur qua re aqua, quae est corpus liquidum frigidior sit Corpore nostro, quod aliqua ex parte solidum est Z Quia, nempe, corporis nostri particulae quae variis Iiquoribus ferventibus perpetuo adluuntur, necessarici vario inter se motu

314쪽

De Corpore in Genere. C. XIII. 3oo

semper agitantur , & aut celerius moventur particulis aqueis ; aut cum sint solidiores &Crassiores , non tantum motum a particulis aqueis accipiunt , quantum in eas transfe

runt.

II. Quare corpora frigida, dum aliud refrigerant, calefiunt 8 Sicli ferrum in manus sumamus, statim frigidius id esse manibus nostris sensi experimur ; sed si diu haereat in manibus nostris, modo ne aeris frigus sit immodicum,

paullatim calefit. Hoc autem fit quia tandem manus nostrae, perpetuo motum, quem Cum particulis ferri communicant. a sanguine recipientes, tandem tot motiis gradus in ferrum transferunt,

quot in ipsis sunt. s6. lII. Quare corpora nonnulla aliis frigidiora sunt ξ Sentimus marmor, nisi externus calor accesserit. liῆno multo frigidius esIe. Hoc ex eo oritur, quod in corporibus aliis plures sint particulae quiescentes, quam in aliis. Sic marmor, quod est multo gravius ac compactius ligno, pauciores multo superficie tua complectitur particulas motas; quam lignum quod est valde porosum, S intra quod proinde multorplures particular fluidissimae materiae agitantur. o. IV. Unde fit ergo, inquies, ut nix quae usque adeo rara est , frigidior videatur quam marmor p Cum dicimus, nempe, id corpus intra quod plures particulae quiescunt . frigidius videri oportere quam id in quo plures particulae moventur; id ita intelligi debet, modo utriusque partes sint aeque mobiles. Nam si posuerimus corporis cujuspiam partes'quiescere

quidem, sed facillime posΙe eam quietem amittere

315쪽

tere; hoc corpus brevi tempore agitationem particularum corporis calentis admittet, adeoque id frigefaciet. Hoc autem fieri non posset a corpore , quod plures quidem particulas juxta se invicem quiescentes ambitu suo complecteretur, sed quae multo difficilius moverentur. Itaque necesse est eum, qui liquefaciet in manibus nivem, quae

rarissim est, magis frigefieri, quam si marmor

tractaxet.s8. V. Quare frigus exsiccat Z Uidemus enim

lutum hiberno tempore aeque exsiccari, ac aestivo calore. Ratio est in promtu, cum enim humiditas, ut diximus, sita sit in particulis liquoris corpori humido adhaerentibus; si contingat eaS particulas motum pristinum amittere , corpora quibus adhaerent videntur sicca.s9. VI Quare frigus est corruptioni contrarium λ Quia calor agitando corporum particulas eas divellit, & sic tandem corpora quae iis constant corrumpit : contra frigus, dum particulas eodem situ continet, obstat quominus dissolvantur corpora.

6o. VII. Quare summo frigore finduntur lapides 8 Si, nimirum, satis pateant eorum pori ut aquam excipere possint aliqua copia, fieri non potest quin aqua illa concrescendo dilatetur, ac proinde pororum parietes vehementer pellat, &quandoque ea impulsione lapidem dividat. 6 i. VIII. Quare fructus& plantas gelu codirumpit 8 Nam videmus plantas, quae gelu con Cretae fuerunt, marcescere, & fruaus putrefieri, cum gelu desinit. Respondent viri docti oportere potius dici calore, cum solvitur gelu, ea cor-

. rumpi ; qui cum non possit poros concretorum

316쪽

De Corpore in Genere. C. XIII. 3II

fructuum penetrare, pristinam mollitiem parti- bus fructuum interioribus reddere nequit, quin aliarum partium dispositionem destruxerit, ac proinde quin magnam mutationem toti fructuum

massae creaverit.

62. Ut hoc comprobent, observant extremas plantarum partes, quae ut plurimum majorem humoris copiam complectuntur quam aliae, fere solas frigore corrumpi; neque gelu iis nocere, nisi postquam gemmarint. Cujus rei rationem nullam reddi posset putant, nisi dicamus, cum nondum plantae gemmarunt, nondum eas sat magnam succi copiam habere. porcsque earum fati S patere , ut ingressium praebeant subtiliori materiae, quae motum partibus, quae eum frigore amiserunt, restituit; ita ut necesse non sit ne-Xum earum , in quas primum agit, & quae exteriores sunt, ab ea solvi, antequam ad interiores

perveniat.

63. Addunt etiam in Septemtrionalibus oris, in quibus aliquando tantum est frigus, ut homines in frigido aere ambulare nequeant, quin eX- tremae partes frigore concrescant; artus ita con Cretos, ut nasum, & digitos, servari cautione hac, si ii homines ad ignem non accedant, sed nive sibi eas partes fricari jubeant. 6 . Uerum haec resiponia o dissicultate non caret. loquuntur enim hic de calore aut materia subtili, quasi de re animata, quae statuerit per concretos fructus sibi viam aperire, & quae primum obstant dimoveat, ut reliqua perfringere commodius possit. Deinde interiores fructus concreti partes non minus Corfumpuntur, quando solvitur gelu, quam eaternae, licet paullo se

317쪽

3ix PHYSICAE LIB. U.

rius, quia calore externo eXtimae partes primum Livuntur. 6 Commodius videtur hujus rei ratio reddi si dicamus succum fructuum Concretorum,

cum concrescit, dilatari, & particulas primum flexiles rigidas fieri ; quod experientia in aliis concretionibus constat ut postea videbimus , & ipsi fatentur. Non possunt autem particulae succi dilatari & rigidae fieri, in fructu ; exempli causa, in pomis ; quin teneras

fructuum partes vicinas Varia ratione violent; quo fit ut, accedente Calore, fructus quorum contextus est solutus facile tabescant. Idem dicendum de tenuioribus plantarum par

tibus

66. Arbores gemmantes frigore ideo potissimum laeduntur, quod eo tempore in extremis ramis siti maxima succi copia; quae quo ma)or est, cum concrescit, & rigida fit, eo majorem noxam gemmae & tenerioribuS rami Slcreat. A sane videmus frigore intencissit no non modo gemmis arborum noceri sed etiam arboribus crassi strinis, ut NucibuS, aliisque; quae prorsus ex liccantur , aut saltem ramos plurimos amittunt , si nimia fuerit hiems. Nempe, succi quibus turgent usque adeo dilatantur, ut fibras , in quarum tubis continentur, perfringant, & fissuras in arborum truncis

creent.

6 . Nec solidae dumtaxat partes corporum durorum frigore Corrumpuntur ; ipsi liquores concreti, si quam vim antea habuerint, eam

amittunt magna ex parte, ut constat cerevisiae,

di vini, si concrescant gelu, exemplo; neque enim

318쪽

De Corpore in Genere. C. XIII. 3I3

enim postea eum saporem, eamque Vim habent ac antea. Nempe, dilatatione ejusmodi partium,pori liquorum magis patent quam antea, ade6que1ubtiliores salium partes non difficulter emittunt. 68. ii quibus Nasus aut Digiti concretioerunt non audent subito ad ignem ardentiorem accedere, ne nimis subito motu particularum sanguinis rigidarum, & nondum satis liquefactarum laedantur venarum & arteriarum tunicae. Sed &cum praeter sanguinem, corpus nostrum humo ribus aliis turgeat, idem ex horum nimis subita liquetactione nascitur periculum. Itaque sibi fricari curant partes concretaS nive , ut paullatim gelu solvatur.

69. IX. Quaerunt Physici quare gelu aqua insolidam masIam concrescat, alii vero liquores, aut nequaquam concrescant, ut spiritui vini, aut saltem massam dumtaxat mollem conficiant, ut oleum p Haec cum frequentissima sint, dissicillima sunt cxplicatu . Respondent quidem vulg6 particulaS aqueaS motum amittere, unde fit ut juxta se invicem quiescant. Sed primum, sola quies non potest esse vinculum tam firmum particularum corporis fluidi, ut ostendimus quando de soliditate egimus. Deinde quaeritur quare olei particulae non aeque quiescant juxta se invicem,ac particulae aquae; adeoque non Constent concretae CorpuS aeque durum, ac aqua λ Certe nulla ejus rei ratio nobis occurrit, quae possit ex natura olei. aut aquae deduci, si memorata hypothesis vera est. Postremo intelligi nequit quomodo aere

vehementer commoto, neque ullatenu S concre .

Dente, ita quiescat aqua, si quies sola sit concre

tionis causa. - .

. Tom. IV. O o. Sunt

319쪽

o. Sunt qui dicant r. subtiliorem materiam quae dum inter particularum aquearum poros meat, liquiditatem ejus facit, minore motus agitari, nec posse amplius eumdem motus gradum cum aqueis particulis communicare: a. ex aere in aqu'm, hiberno tempore, cadere multas nitrosias particulas, quae destitutae pristino motu , quo oechae fueranti, versus inferiora detruduntur ; atque hinc fieri ut aqua concrescat, particulas enim nitri rigidas & acutas motum aquearum particulatum impedire. P. Volunt autem aquam concrescere, non vero spiritum vini , aut Husinodi liquores; quod particulae aqueae, ut pote crassiores , ma, jore vi movente indigeant, quam particulae spicias vini , uti fluiditatem suam servent. Si, oleum non tam arcte concrescit ac aqua, oriri hoc volunt ex peculiari natura particularum oleostrum , quae poris forte scatent ; per quos materiae subtiliori perpetuo aperta via est, cum singulas forte particulas aqueas non permeent. Verum praeterquam, quod hae sunt novae conjecturae, statuunt semper particularum aquearum concretarum soliditatem ex sola quie te oriri. Σ. Ad nitrosas particulas quod adtinet, Sclavorum instar infigerentur particulis aqueis, multasque inter se ita continerent, possent all- quid ad aquae concretionem conferre; 1ed solvuntur . vel dissipantur in poris aquae. Deindosi concretam aquam degustemus, nullam in ea salsuginem deprehendere possumus. Fatendum tamen admisto nitro aquam refrigerari, di concrescere etiam, quam in rem legendus est'

320쪽

De corpore in Generet. C. XIV. PIr

liber ' Rob. Bolaei , in quo experimenta de frigore collegit, & multa hanc in rem habet lecta dignissima.

a. Missis conjecturis, quarum nullus esset finis, observabimus aquain concretam dilatari, contra quam putabant Scholastici; quod partes ejus, antea flexiles, rigidae factae non tam apte inter se disponantur ac antea, adeoque majore spatio indigeant. Hoc liquet experimentis quotidianis, videmus enim phialas aqua plenas, si concrescat, frangi; Videmus & aquam concretam liquida leviorem eme , quandoquidem super Πatat. 4. Observavit etiam Hostiaeus vasis non magni , aquὶ pleni, operculum primo 1 6, dcinde 74. libris onustum , concrescente aqua subjecta fuisse amotum ; unde quanta sit vis illius

concretionis liquet, circa quam Varia etiam profert experimenta. Existimat aquam ad glaciem ex ea confectam, se habere circiter ut novent ad decem, adeoque secundum leges hydrostaticas partem glaciei aquae innatantis Oportere eminere. Curiosiores harum rerum eum adire poterunt.

I. Uando tactu corporum superficiem pal- ' pamus, alia deprehendimus ita tactui re sistere, ut aegre dividantur, imd vero ne totis quidem viribus nostris dividi queant. Haeco a dora

Est editus Londini aut Io 3

SEARCH

MENU NAVIGATION